THESES THEOLOGICAE DE VETERI ET NOVO DEI FOEDERE, Quas Favent e Deo Opt. Max. Sub Praesidio Claris. Viri, D. Francisci Iunii, publice defendes Samvel Mejenreis Elbingensis Borussus; Ad 16. diem Ianuarii Hora & loco consuetis. Lugduni Batavorum, Ex Officina Ioannis Patii, Anno IC. IC. CII. AMPLISSIMO S ENATVI ELBINGENSI, Dominis & fautoribus suis honorandis, THESES HASCE DE PRAECIPVIS DVOBVS DEI foederibvs, Lubens meritoq dat, donat, dedicat, Samuel Mejenreis Elbingensis. DE VETERI ET NOVO DEI FOEDERE. I. DEi foedus in sacra Scriptura proprie signisicat pactum quoddam a Deo cum hominie bus initum, minus proprie notar partem quandam divini illius pactti. Aliquando foederis nomine veniunttam omnes leges & promissiones saerae universim sumptae, quam quodvis speciale mandatum aut promissio accensa foederi. Sed & metonymice ipsi libri in quibus foedera Dei sunt perscripta, foedera appellantur. II. Nos omissis nunc aliis foederibus, aliisque significationibus vocis foederis, de veteri & novo foedere agemus, qua inter se comparari solent, III. Vetus soedus prius cum Abrahamo coeptum tunc temporis potissimum fuit firmatum, cum Deus populum Israeliticum educeret e terra AEgypti. Ier.31.v.32. IV. Ejus autem genus est ordo relativus, seu respectus quidam sacer. A 2 Rela- V. Relatum est Iehova.Deuc.29.v.12. pactum Iehovae Dei tui. VI. Correlatum, IsraeIitae, & qui sese Israelitis in foedus adsociabant. Deur.29.v. 10.14. VII. Fundamentum, seu causa efficiens proxima hujus foederis est solennis Relatorum obligatio. VIII. Sdlennitas a parte Dei fuit illud potissimum, quod Moses internufidus illius foederis accipiensdimidium sanguinis holocaustorum, & sacrificiorum Eucharisticorum Iehovae sparsit super altare, & dimidium super ipsum populum. Exod 24.v.5.B. Deut.19.v.1. IX. Solennitas a parte Israelicarum, alia in initiatione, aliae in continuatione hujus foederis adhibebantur. X. Initiationis Sacramentum fuit circumcisio, XI. Continuationis Sacramenta fuerunt esus Agni Paschalis, & victimarum quarundam mactatio. Promi- XII. Promiserat autem Iehova Israelitis terram Chenaan, terram peregrinationis eorum,& sub bonis terrenis spiritualia & aeterna bona. XIII. Populus vero Israeliticus erat obstrictus ad servandum omnia illa, quae scripta sunt in libro legis. XIV. Fines hujus pacti fuere, ut esset certa gens & certus populus a quo Deus rite coleretur, cui Deus insigniter benediceret, ex quo Messias promissus expectaretur, utque ex parte haberet in se umbram novi seu aeterni foederis, & esset paedagogus ad Christum. XV. Atque ita vetus foedus fuit ordo inter Iehovam, populumque Israeliticum, & cos qui sese Israelitis adsociabant, orrus ex mutua hujufcemodi duarum illarum partium obligatione, ut Iehova per Mosen cum solenni taurorum & vitulorum sanguinis profusione testaretur Israelitis, se terram Chenaan daturum, seque ipsis in Deum futurum : utque Israelitae promitterent se servaturos omnia ea que scripta sunt in libro legis, seq; Deo in populum futuros, idque protiterentur Carcumcisione, esu agni Paschalis, nec non victimarum mactatione, ad hoc ut esset certus populus,a quo Deus rite A 3 colere- coleretur, cui Deus insigniter benediceret, & ex quo Messias promissus expectaretur , utque esset umbra aeterni foederis, & paedagogus ad Christum. XVI. Vt ergo Iex Dei eatenus est abrogata, quatenus fuit fundata super sacerdotium Leviticum Hebr.7.v.11.12. ita etiam vetus foedus quo ad umbras & ceremonias abolitum est: alias in substantia idem est cum novo & aeterno foedere. XVII. Novi seu aeterni foederis divini genus est foedus seu pactum,id est ordo seu respectcus, sive relatio quadam. XVIII. Subjectum seu materiale hujus foederis sunt, Deus, & omnes gentes. XIX. Correlata sunt, Deus, & populus Christianus. XX. Fundamentum seu causae efficientes sunt duum generum, universalis, vel particularis. XXI. Vniverselis est Deus, seu divinum beneplacitum, & Dei misericordia. XXII. Particularis causa efficiens proxima est solennis mutua mutua obligatio: Dei promittentis se fore homini in Patrem, & hominis promittetis se fore Deo in filium. XXIII. Solennitas ea quas in hac mutua obligatione adhibetur, alia est a parte Dei, alia a parte hominum. XXIV. A parte Dei est mysterium illud, quod Deus suo sanguine redemit Ecclesiam, ipsa inquam Filii Dei sanguinis profusio. Vnde ipse Christus dicir de poculo consecrato, Hic calix est novum illud foedus in meo sanguine , quod pro vobis effunditur, id est illud foedus quod per & in meo sanguine pactum & sancitum est. Luc.22.v.20. XXV. Solennitas ab hominibus jussu Dei alia adhibetur in initiatione, alia in continuatione hujus foederis. XXVI. Initiationis Sacramentum est Baptismus, quando homo in nomine Patris, Filii, & Spiritus Sancti aqua tinctus nomen suum dat Christo, & sit unus ex confoederatis hujus novi foederis. XXVII. Continuationis Sacramentum est Coena Domini, quando confoederari pane & vino consecratis fruun- tur, tur, pro grata & sancta memoria mortis Christi, foedus hocce stabilientis. XXVIII. Quae habent rationem causee finalis, exprimuntur uno nomine nostrae cu Christo & Deo Patre, per Spiritu Sanctum. Atq. huc pertinet remissio peccatorum salusque nostra: & declaratio summae bonitatis, misericordiae, & justitiae divinae in salute nostra. XXIX. Est ergo novum foedus ejusmodi pactum quod costat ex mutua & solenni obligatione Dei & hominum: Dei quidem promittentis per mortem Filii sui dilectissimi gratuitam remissionem peccatorum & vitam aeternam :Hominis vero pollicentis fidem & obedientiam in Baptismo, & Coena Domini, ut hominibus hic & in aeternum bene sit, & summa Dei bonitas, misericordia & justitia a multis aeternum depraedieetur. FINIS