P A L AE S T R AE POLITICAE, Velitatio Tertia, in qua apud Gymnasium Dantiscanum Sub Umbone Christophori RiccI, respondendo pugnabit Matthias Rudigerus, Dantiscanus die 14. Febr. bor. 9. antem. in auditorio primo. DantiscI,Typis Rhetianis. Anno 1 626 NOBILISSIMIS SPECTATISSIMIS VIRIS DN. CASPARO CIRENBERGIO, DN. SALOMONI VVICHMANNO, Dnn. Affinibus suis affectu syncero colendis, cognationi studium debitum qratam benevolentiae memoriam . animi denig addictissimi obsequium presenti disputatione Politica testatur atq obsignat M. R. MATTHIAS RVDIGERVS i Patritius Dantiscanus Cur dantis: Pius age. Sanus mit- tas trita rudi. Mirantur forsan multi, multumque stupe- scunt, Haec quod proponus discutienda iterum. Pulgita te speetant iterum cum laude tuentem Permultum doetuc theses. Gratulor ergo tibi partum cum laude triumphum Certatum fauste Gratulor ergo tibi. Quid? quod in oppositos pugnantem fortiter hostes Vidimus, nullas pertimusse minas. Sic decuit, sic te dignum fuit :acrter insta; Exaeti pretium dulce laboris habes. Sic decuit primae spatium decurrere vitae Sic tibi, quod multis non licet esse, licet. Altius ire libet ( quis enim viires dedit istas Ingenit) genium numen habere reor. Munera CUR DANTIS non usurpare liceret jovae, qui exhibuit commoda multa tibi ? s Ne tamen ingratus Videaris, jovaee AGE summo Grates, atq P IUS jubila multa cane. Tu simul et SANUS praesentibus utere donis, Quae tete extollent ad pia tecta Dei TRITA RUDI MITTAS, placeant tibi talia nunquam, Tu graviora petas, Tu graviora legas Sic fauste pergens, Phaebea Lampadis instar Fulgebis: Virtus te tua sola vehet. V. C.. Henricus a Boemlen Dant.Bor. Palaestrae Politicae, γύμυaδμa III. De Societatibus universitatis. Respondente MATTHIA RUDIGERO, Dantiscano. Thesis I. Duae superior non capiebat δiάδκεφισ, ea nunc tandem de societate universitatis seu vicinitatis, gquam Aristoteles nominat, ad incrementa Rerump. hoc loco addenda arbitramur. Est autem societas universitatis, velminor, velmajor. Illa vel rustica, vel urbana, five oppidana. Rustica in vicis, vel pagis. 2. Vicus rara quaedam domuum est collectio, quae vel una etiam contenta sit platea. A quo Saxonicun Wick: unde Brunstzwick / q. Brunonis vicus ;et passim a Wick composita audies Cotwick / Mortwick: etiam nobile Dantiscum nostrum Danrzwick. vide Schulzium in Cbroni. der Lande Preussen / lib. 1. fol. et t. In Ludwick / Wick receptum signisicat. q. Leutwick / defensor populi. Autor tract. nomi. prop. Germanorum, VVittsbergae Anno 1544 impres. 3. Pagus vero amplior, et duobus vel pluribus etiam etiam constat vicis; dictus άπήγη fons; pro quo Do res πάγη. Nempe propter comoditatem fonium, de quibus olim maximae, quod ex cap. Gen. 26. V. 15 et sequ: pateseit, fuere contentiones, homines huc primitus fuisse inductos, incredibile multum non potest esse. Est autem pagus alius alio dignior; ur quod metropolis inter civitates, id metrocomia sit inter pagos et vicos, per not. ad tlt. Cod. non licerebabit. metro. lib: u tit. 55.Hodie vicus et pagus promiscua confunduntur vocum significatione. Sed et pagi appellario apud Julium Caefarem, et sequaces, ad totos extensa districtus, uti quidem tredecim hodie Helvetiae numerantur pagi: quorum aliqui rotae et antiquissimae urbes, Salodorum, Friburgum , Tigurum, Lucerna, Tugium, Berna , Basilea, Scaphusia. Vria vero, Suitia, Vndervvaldia, Glarona, Abbetiscella, utut munitae non sint, sed vicatim habitentur, veram tamen quaelibet constituit Rempub. teste Simlero, lib. 1. et 2. Rep. Helveti. 4. Urbana universitas eorum est, qui loco habitant digniori, et majoribus communioni ac privilegiis gaudent, quo Urbs ac Civitas referenda. Communi sane loquendi usu, Urbis et civitatis appellationes confundi solent: apud policica tamen praecepta apprime difunguendae. Nam Urbis termini muri aut tecta sunt. Civitas vero non in parietibus aut muris, sed in jure et hominum multitudine posita est. Urbs, Nonio Marcello autore, aedisicia: Civitas incolas respicit. Cicero pro Murena, Roma Urbs est, ,ait, eam civitas incolit. Ita Legatus urbis Mace-donum apud Livium libr: 31. vocat urbem truncam, fine senatu, fine plebe, sine magistratibus. Et omnino civitas sine urbe, urbs sine civitate esse potest. Sicenim Carchago, falvis incolis, eorumque jure, deleta. Appian: in Lybic: Athenienses relicta urbe civitatem ligneis moenibus, hoc est, navibus conservarunt. Plutarcbus in Themist: Capuams omnibus in servitutem redactis, urbem Capuam integram gram reliquerant Romani, Liv. lib. 26. Botr. lib: politi. lllust. c. 7 Arnisaens lib. I. de Rep. cap. 5 sect. 2. 5. De Vrbe primo agemusloco. Estautem Vrbs conjnnctio tectorum locis murisq septa, delubris et spaciis communtus distincta Cicero 1. de Repub. Alii definiunt urbem, communi fossa et muro septam. Sed multae sunt urbes sine fossa, multae in mari exstructae, vel aliis fluminibus circum datae multae natura loci munitae; et tamen recte dicuntur urbes. qualis fuit Spartanorum, apud Lib.:lib:34. Tarentinorum apud Polybium lib: 7 & cst Venetiarum, Pragensis. 6. Consideratur autem Vrbs respectu vel totius, vql partium. Totius respectu, situs urbis dijudicandus est ex aeris et loloci falubritate, soli ubertate, negotiationum commoditate, aquarum benignitate, amplitudinis mediocritate, et expeditionis facilitate. 7. Salubrita aeris, utpote, qui a nobis separari non possit, perpetuog connatus adhaeret, ambitet et ledit, cujusq ebitandi nulla ratio, ut Galenus in arte mtdici. c. 85 . testatur, ante omnia dispicienda, Hippol: a Coll.de incr. urbi. cap. 2. Cagno. derect: princ: Inst. num:: 62. Vnde et apud veteres latrinarum, coeni, sterquiliniorum, fovearu, lini aut cannabis foectore, quo nihil est pejus, Arnoldi Novicomensis ad cap: 14. Scholae Salernitanae, de cons: bona nal: judicio, aer infici aut corrumpiserio prohibebatur, tt. ss. ne quid in via publica. 1. z. § - 29. ff. ne quid in lo. pub. Alex. ab. Alex, geni, dier. lib. 3. cap. 14. 8. Secundum coeli clementiam, soli ubertas neccsiaria est valde. Illa enim salubritatem , haerc alimoniam mortalibus praebet, et una abaltera} Patritii verbis,lib. 7. de instit. Reipubl, c. 4, nequaquam separanda, Arq ideo etiam Germanis Vrbs non illepide appellatur, eine Stadt: quod in ea degentibus, per ubertatem rerum necessariarum, statio promittatur firmissima. Sane Bodin, lib:5. de Repub., c.i. exemplo urbis Athenicnsis, etiam Noribergcnsis, et Lunogae, quae fterili loco aedifi- catae, catae, storentisimae fuere, et ad huc in Germania Gallque sunt, strilitatem podfus, quam fercilitatem , quod haec molles ac effaeminatos, illa temperantes, laboriosos, acutos reddat, commendat. Sed irrito voto, et vano omnino metu, si provida temporius supplantctur legum disciplina. 9. Negotiationum commoditas non minus quaerenda. Neq enim ulla urbs sibi sufficic. Optumae adeo illae, quas mare alluit; ut Venetiae, Genua, Massilia , urbes Angliae , Belgicae, Gedanum, etc. Platoni sane mariumas haut placuiisse scimus: quod inter omnes , quicunq hac de rescripserunt, conster, nullam civitatem morum improbitati, dolis, inconstantiae , fraudi, vitiorum omnium libidini, dissidiorumq civilium, ac quassatae Religionis turbis mage obnoxiam esse, quam quae ad mare sita est. attestante Scipione Amirato in dissert, poli. lib: 12 ,Discur. Bonastamen Leges et Magistratum bonum, ab omni advenarum contagione, etc. crruptelis quibusvis, civilem societatem in maritimis etiam vindicare posse locis, non dubitamus. Dtspurari v. possit: An urbs aliquantum a mari distare debeat ? quo de Patritius d. lib. 7. cap: 12, non imprudenter : Mari non adeo jungantur, inquit, urbes, ut maritimus fluctibus collidantur: neq adeo distent, ut inter portum et muros, belli tempore bostes castra collocare possint. Maritimis porro urbibus proximae sunt, quas flumina praeterlabuntur navigabilia: per quae minori impendio evehi possunt, quae supersunt, et advechi, quae desunt. Vti quidem celcbres ab ea parce sunt in Italia urbes ad Arnum, Athesin, Padum ; in Germania ad Rhenum, Danubium, Albim, Onasum, Moenum, Oderam; in Gallia ad Ligarim et Sequanum ; in Polonia ad Vi stulam. 1O. Aque benignitatem merito exigimus ; ipsa etiam in urbe, Vegetii suasu lib. 4. de re militari cap, 10. nebelli tempore ab hostibus subtrahatur. Patritius d. lib. 7. cap. cap. cap.10. belle. Infelicem omnino illam, air, patriam dicemus, aquae careat, Vel quae eam habeat noxiam. Nesss enim mortalium natura cujusquam rei indigentiam difticilio, quam aquae ferre potest : quam et ideo aquaeductuum ac fontium artificio, si natura proprio non effundat motu, excitari voluit Aristoteles 7. Pol : pariter ac Vitruvius lib: 8. de arcbit cap. 7. ubi Castilivn. nec non Olaus Magno, lib:9. hisloriae de gentibus Septentrion. cap. pen. et corrigi, emendarique docuerunt Stevvechius ad lib. 3. Vegetii c. 7. uti et Nobiliss. Rantzovius comm. belli. lib. 5. cap. 7. II. Nimium diffusam magnitudinem non sine ratione improbamus. Populosae sane merito laudantur uvbes Prov. 14.v. 28 l.ff. de solut matri: modo non diffundantur nimis. Illaenim procax amplitudo, contra impetus belli, diuturni praesertim, vix unquam consistere potuit, Aristoteleste 7. poli. 4. et hisloria. Ubi nunc urbs Meckelnburgk/ quae in ambitu, Helmoldo autore bistor. SlaVi, cap 88, duo continebat milliaria germanica ? periit magnitudine sua. ubi Babylon, quae, adserente Curtio lib:, tercemum sexaginta octo stadia complectebatur ? periit magnitudine sua: imo capta fuerat triduo ante, quam singuli id lentirent inhabitatores. Aristoteles, pol. Gattinara apud Guicciard. lib. 16. apposite ; imprudens, ait, arcbitectus est, qui altius domum ducit, quam ferendo est fundamentum : & funesta indulgentia gratisicatur Ventriculo, qui plus illt concedit, quam concoquere possit. Livius lib. 30.exserte: Nulla magna urbs diu quieseit, suis ipsa Viribtus oneratur. 12. Expeditionis facilitas multa requirir: Illa imo, quae diximus, omnia. Quibus planitiem quocss addi-dimus, Specklino autorein Architectura sua : et liberae egressi-onis securjtatem. Parririus d. lib, 7. de instit Reipub. cap.ult : In quocung, urbis situ, inquit, is eligendus locus, qui non facile ab hostibus invadi possit: ex quo ciVibus facilis sit egressio in agros, et in Vicina loca, et tutissima regressio in urbem. 13. Atq illa de urbe respectu totius collectim. Par- A tium re- tlum rerpectu proxime se nobis exhibent aedisicia. Viae quaesi vehiae, a vehendo, latiores plateae; angustiores, angiporti dicuntur. Eae certo struendae ordine, justa latitudine, et longitudine decora: quibus de Patritius lib: 8. insti.Reip.Sed et securitate firmandae ; nocturna prae-fertim, Vnde ia urbe Cantaon regni Sinarum, omnes eius urbis plateae noctu porcis occluduntur, ne ex una in alteram turbatoribus securitatis transicus ac fuga patescac. Maiolag. par: I. dier. canicul, coll. 23. Coloniae catenis ferreis noctu viae occluduntur. Alibi soum vigilibus cu-stodiuntur nocturnis. Tandem mundities quoq platearum enixe curanda est, ut i stercore, morticiniis, simo, aliiscq sordibus asserantur immunes. Tholoz. z.de Rep. num. 13. et lib: 12. c.7. num: 17 Deploranda adeo, ac poenitenda omnino temporu nostrorum incuria, quod ster-quiliniis, sentinis,aliisve secibo, contagiosis, aer et aquae, putei et fontes, totae plateae, quin fora quoq, et tantum non templa ipsa, tanquam si cloacinae deae (qui de Lactantius lib: 1. divin: c. 20.) sacra facienda sint publica, impleamur: quibus urbestotae non aliter, quam veneno infectae, toties pestem concipiunt, et contremiscunt. 14. AEdifica alia publica, alia privata. Illa habentur ob causam vel religionis, et liberalis eruditionis, ut Templa, Scholae Bibliothecae:vel curandae Reipub.ut curia: vel commerciorum, ut forum: vel defensionis, ut muri,Vallum, fossa, portae armamentaeriay turres: vel sanitatis, ut balnea: vel hospitalitaris, ut hospitia emnis generis publica: vel necessitatis, ut granaria: vel jucunditatis, ut theatrae, Nymphaea. De quibus singulis nos breviter et leviter. 15. Templum in medio urbis omnes architecti aedisicandum suadent. Et ubi plura ae dificari urbis ratio postu-lat, nonuno et eodem, ut Aristoteles 7. Pol. 12. voluit, sed loco dioecesianis commodo , statui separarive debent. 16. Scholae 16. ScboUae etiam et bibliothecae aua, iw bon Repub. con-slare debent non dote saltem et reditibus, sed nitore quo'q ac commodioris structurae elegantia : quam Vi-truvius de architect: lib. 3. 4. 6. curatius informat. Qyam-vis sane aedificandi ratio vivum potius exigat praecepto-rem , quam mortuum ratiocinatorem. Et est omnino verum, quod Patritius lib: 8. ds Reipub. inst: cap: 16. ait, longe melius indoctus aedisicat dominus in area propria, quam do-ctissimus architectus in aliena, 17. Curiam appellamus, quod senatus ibi Remp.curet. Recte in Epigrammate: Quam bene conveniens sortita est curia nomen, A gravibus curis curia dicta Venit. Eam in foro, vel non procul a templo majori aedifican-dam monet Vitruvius lib. 5. de architect. c. 2. Ratione certe pia, et praegnantissima de causta; quam et Johan. Zamoscius, Magnus olim Poloniae Cancellarius, belle explicuit, in illustri tractatu de Senat: Rom: lib: 2, fol: 124. et segu: ubi de curia docte et insgniter admodum. 18. Forum, in usu juris , disceptandis civium controversis in publico constitutus judicij locus appellitari solet. uti quidem Dantisci, amplisfimum scabinale ]udicium in patentissimo loco , quem nominamus Artushoff/ disceptarionibus sorensibus vacare videmus: exemplo prudentiae ut raro, ita optimo ; per ea, quae Gregarius Tholozan. de Rep:lib. 2 c. 6. num: 13. in istam disputat causam. Sedenim eo signisicatu forum ad curiam lubentiius retulerimus. Commerciorum vero causa forum duplex est. aliud liberum, aliud rerum venalium. Illud deambulacionibq et negotiosis honestoru civium et ' mercatoru colloquiss, in accommodo urbis loco pa-ratur. alibi nominaiur die horse: Dantisci der Junckerhoff/ Lang Marckt. Hoc eo loci instituitur, quo merces, e mari et terra, facile comportari possint. et a variis rerum venalium generibus, nunc piscarium piscarium, nunc lignarium, nunc olitorium, nunc poma-rium, nunc promercale, nunc cupedinis forum (quod lepido et culinario nomine Danuscanis der Schnuffelmarckt) nunc boarium, aut suarium, nunc aliter appellatur at'cq aliter. Patritius lib. 8. de Reip: instit. cap. 13. 19. Muris urbes omnino cingendae , ut sint decus urbis, salus civis, terror hostis, Arist: 7. Polit: 11. Vide Piccartum in Obser: Hislorico-Politicus dec:13. cap. 2. Quomodo verdo, qua forma,qua materia muri construendi, ex Vitru-vio lib: 1. de Architect: c. q. discirur.Babylonici ex Vitrumi-ne fuerant facti, Castili. teste ad Vitruvium lib: 8, c. 3. Pa-lymbrotani ex ligno. Strabo lib: 15. AEqulanorum ex tra-bibus.Appi:lib. I. bell: civi: In Aquilonari regione, tesle Olao Magno de gent.Sept. lib: II. cap: 20, et 21. muricon-ftruuntur ex glaciei sragmentis, quae perinde sunt tuta et firma,ut saxa. Hodie ferme cocto latere, calce et a-rena optima commista, civitates muniuntur, sociato quadrato lapide. Vti quidem ex utriuq generis lapidi-bus nobilissimi Dantiscani amplissimae urbis suae moe-nia industrio et sumtuoso labore erigunt : quibus jam totam fere, una cum vallo munitissimo, de novo cinxe-runt. 20. Vallum ab antiquis agger dicitur, quod terra sit aggesta ex fossaambiente. Patritius lib.8, tit, 7.ubi na-tura loci, inquit, propter planitiem mimis munita sit,fossa la-tissima altis simaq ducenda est, cujus aggesto terra aggerem facit, Uti autem ex fossa fit vallum, et ex vallo ferme fossa, suc-centuriotoquodam structurae ordine, quem Vitruvius, in aureo, de Architectura, libro, solidum denionstrat ; ita utriusq sociae virtutes contra hostium impetus, com-mendanssimae omnino: licet Patritius easdem desperet, ob novum illud, ut ipse d. l. jocatur, ballistae lapidum genus, ad fulminis similitudinem inVentum, cui bombardae tonitru ac sono horribili nomen; cum nec Vallum, nec fossa, nec maenia, nec tur-res ipsa eidem resistere Valeant. 21. Porta- 21. P ortarum etiam diligemissima habenda est ra-tio, per eas enim accidit ut prius irruptione oppida dri-piantur: vel redeuntibus fugientibusve oppidanis, commisli hostes urbem invadant. Curandum esse au-tem docet Vitruvius, ut portarum itinera sint scena non dire-cta. Veteres earum aditum Patritii verbis. d. lib 8. c. 8. fos-sa praeruptii ponte conjungebant, qui pari pondere suspenus, facile in repentino hostium adventu detorquebatur ( nostri nominant Zugbrucke) In egressu porro propugnaculi anulis catenisq fer-reis cata racta ) nostris Schussgatter) Juspeendebatur, quae per hostes, canalibus adid factis, ita emuro dimittebatur, ut in limine ferreis mucronibus defigerctur, hostem q Vel in Vadentem ar-ceret, Vel clausum oppidanorum poteslati subjiceret: Quod et nostra sequitur aetas. 22. Armamentaria omnino necessaria: Vi. Philipp. Camerar. oper. succis, cent. 2. cap. 28. Riemer. Vol. 3, Discurs. Academ. ab Arum, edit.fol, 197. nebelli tempore armorum inopia laboretur. Prudentissima, ratio est, inquit Patricius, ae in pace maturare, quae belli tempore necessaria. Armamenta-ria a Vinano Pigh.in Herc: Prodic. Noribergensia, Oe-niponti, Venetorum,Medlolanensia mire praedicata.Sed et Dresdensia, Argentinensia,Vratislaviensia, Gedanen-sia et Lubecensia, non infimam merentur laudem. Et de Gedanensibus, inter reliqua, id notabile est, quod to-ta illa immensae capacitatis et molis structura columnis, ex uno lapide excisis, sustineatur. Vnde nostrates per jo- cum! Das gansse Zeughauss stehe auff einen Stein. 23. Turres aut murorum sunt, aut templorum, Pa-tritius lib: 8, deinstit: Reip: tit: 5. Adhibenda, inquit, non parva diligentia in turribus, quarum optima facies rotunda: cum quod urbem tutiorem reddant, tum etiam quod ei quasi pro corona et ornamento sint. Nec'q male Poeta: Sunt Patri dulces nati praeclara corona : Urbibus aeriae turres, aequat q moenia coelo. 24. Balnea publicis impensis extruenda , Plinius B 10 Epist. 10. Epist. 18. putavit. Cavcndum tamen,ne quod ad salu- rem corporum introductum cst, ad voluptatis et impu-dicitiae rationem contrahatur. uti quidem illa sexus balnea prormiscua in plerisg maritimis urbibus multo-rum non sernel, ne'q novo pudicitiam laeserunt exem-plo. Vide l. pen, C. de repud. c. non oportuit, disti: 81. Alexan: ab Alix. lib, 4 gen dier. c. 20. Gelli, lib: 16. cap: 3. 26. Diversoriis publicis, quibus extranei et advenae recipiantur, urbem nobilitari, publice interest. l. nauta ff naut: caup stabul. Enimvero delendum maxime, hodie ferme jus diversorii pro derelicto haberi, ac cuivis permitti:unde multa et insinita in Rempub. contrahuntur mala pessima, quae Gregorius Tholoz, in syntag :jur : univ.l. 39. cap. 7. observavit. 26. Ad publica porro hospiria recte etiam refe-runtur Orphanotrophia, brephotrophia , gerontocomia, ptochroto-phia, bospttalia. Ergasteria etiam illa, die Zuchthaufer/ quibus populosa quae q urbs instrui debebar. quae enim eorum commoda, Hollandi sua dudum universum mundum docuere experienta. Vi: Isaac: Pontanum in de-script. Vrbis Amstelodamensis. 27. Granaria et horrea publica in omni omnino urbe erigenda. Gen:4I, v. 26 et sequ. l. l.C. de, cond: in publ: borr: Parum enim est urbem habere munitam et elegantem, nisi pellendae quo q inediae media parentur. At'q isto quidem nomine Vinand: Pigh. in Herc. Prodic. fol. 91. granaria Noribergensia multum commendat. aiiiArgennnensia laudant. Atqui Dantiscana , sive publica spe-ctes, sive privata, e quibus plera'q etiam regna et pro-vinciae sufficientem accipiunt annonam, omnibus to-tius Europae urbibus palmam dudum praeripuere. 28. Theatrorum et amphitheatrorum olim maxima erat cura, et superstitiosa luxunes, uti apud Alex, ab Alexand. lib. 4.gen, dier. c. 25. Lipsium de Amphiteatro videre licet. Quin et hodie adhuc in mulus urbibus locus locus certus ludis et spectaculis destinatur. sed quo ur-bes carere non tantum possint, sed et mulcis casibus de-bebant. Majoris usus, Nymphaeum,quo de Pancirollus lib. t.var: lect: cap. 52. Ejus vicem Dantisci in veteri urbe solet praestare curia : exemplo ne'q malo, neq ra-ro. An autem in quibusdam Borussiaee aliarum'q provin-ciarum urbibus locus chorearum supra templum recte sit ordinatus ? valde dubitamus. 29. At'q illa hactenus de aedisiciis publicis: sed in quibus etiam ipsis modum servare oportet. IgnaVa Res-pub. est, si Chokierum audias, lib: 5 pol:c.16. quae nihil: am-bitiosa, quae minus necess aria aedificat: pejor omnibus, qua nullibi consistit, nunc destruit nunc exslruit, nunc poenitet, nunc urget, et rotundis miscet quadrata. Duae praeterea, antequam hinc abeamus,notandae sunt cautelae. I. Justum quidem esse ut cives in aedificia publica contribuant. l. 6. C d. oper. publ. Duram vero illam ad opera publica compulsionem in-justam esse omnino?nisi magna festinationem vrgeat ne-cessitas. 2. Operi et aedificio publico privatorum ce-dere agros, hortos, aedes ac quascun'q possessionei ali-as, minus necesfarias l, 8. ubi Dd. C, t. sed aequo precio compensandas. 30. Sequunmr aedificia privata, in quibus Vitru-vius d. tract: de architect:lib: I. 6. 7. firmitatis seu perpetuita-tis, utilitatis, salubritatis ac venuslatis rationem requirit. Et recte. 31. Firmitatis ratio solido constat fundamento:ma-tera quo'q folida, quam cupresfus Crecensium, Vid. P. Martyr. lib. 2. lega. Babyl, fol. 388. aut Cappadociae sive Hispaniae argilla, cujus Busbequius meminit in iti: Amas. sive etiam ligna Polonorum, ex quibas Cromerus ro-tas ligneas eloquitur urbes, integre vix fustinebunt: ni-si contra ignis injuriam, vis quaedam consolidetur den-sior. Eo fapieritissimum iliud Dantiscanorum fiatutum. das alles in Brandmauren/ und nicht in fachweck solgebawet werden. Wilkuhrlib. I. arct. 9. 32. Utili- . ' & 1 . 3i.Hilu i ■ y 32. Vtilitatu ratio aedificiorum privatorum adeo ferme est propria, ut diruantur omnia, quae contra utili-tatem et commodum civitatis exstructa noscuntur. L. 6. C.d, operi. pub. 33. Venustas edificiorum privatorum omni fuit secu-lo commendata. Ea'q in ordin et structura ipsa, ac refectio-ne spectatur. De ordine Aristoteles 7. Polit: II. paulo confusitius. Nam in ingressu et extremitatibus urbis ae-des perturbato, in media vero urbe directo ordine col-locari voluit. Patritius contra lib. 8. tit.II. deinstit Reip. privae aedes, inquit, longo ordine, ad pares, si fieri potesl, di-mensiones, conslituendae sunt, ut speciem urbis ornent, et platae sint perviae. Structuram aedificiorum privatarum venustam et, si placet, splendidam improbare quidem non licet: dum modus insit, Balduinus ad tit: insti de R. D. ex Tul-lio lib: I. offic: graviter. Non est extra modumd in aedisiciis sumtu et magnificentia prodeundum: quia in eo genere multum mali etiam in exemplo. Ne'g male Seneca epistola 90. Olim culmus liberos texit, bodie sub marmore et auro servi-tus habitat. Vide (Piccartum in ebserv: Hislorico Politicis decade. 12. cap 4. Refectio tandem reparatio col-labascentium aedificiorum, urbis ornatui non minus de-betur. Parum enim est, aedes nasci ornatas, nisi vetusla-te detrirae in pristinam faciem us'q reddantur, vel juris etiam cogente necessitate l.7. ff. d. officio praesid. l. 8. et.t.t. C.de aedifi. privatis; unde totam materiae hujus tractati-onis absolvere licet. 34. De Vrbe hactenus: sequitur Civitas. Quae est dominum secundum easdem leges viventium certa ratione moderata secietas. 35. Societatem diximus. Atqui nulla eftsocitas nisi quae focium ac commune quiddam hab eat:ut adeo de ci-vitate idem afserendum veniat. Nam omnino tam arcta et devinctissima haec est societas, ut non solum incom-moda tota ferat. tota quandoq obligetur ex delicto, l. metune l. metum.9. §.I. ff. quod metus tausa, tota ex magistratus sui fa-cto teneatur.l.in.honorariis §. 1. ff. deo. A: tota debeat. l.27. ff. dereb.cred.adeo ut et in multis casibus unus ci-vis pro toto delicto arrestari, detineric'q queat, donec so-lidum folvatur. V. Berlich conclus. 52* num. 17. Sed et so-ciis porro uniatur praerogativis. uti quidem adversus contractum, communi consensu initum, ob laesionem re-stitiutionis beneficio civitas gaudet. l.3.C.de.j. Reip. aliis'q omnibus praefertur debitoribus chirographariis. l.z.C. de debitor: 36. Pariter etiam res ac bona civitas in commu-ni, uti loquuntur, habet; nemora, agros,villas, pascua, piscinas, salinas, et si quid reliqui. Quae quidem toti civicae societati prodesse, adeo'q recte administrari, etiam, qua fieri possit, ampliari debent. 37. De coetero civitas alia Metropolis est : alia a Metropoli pendens.Metropolis iterum duplici dicitur respectu: 1. Praemincntiae, prout inter reliquas eminet civi-tates, earum'q quasi mater audit, 2. Principis, in ea dem resi-dentis. At'q? haec in specie Regia appellitari solct. An au-tem una tantum metropolis, an et plures sse possint ? non multum laboramus. Syria duas habuit Metropo-les Tyrum, et Berytum, Cappadocia Caesaream et Tyaneam l.um.C. de metrol: Beryst. ubi Cujaci: Pontica Ama-siam et Neocaesaream. Nov. 28. Illud tamen consultuis, uti quidem hodie regio,fere qnaeq una contenta metro-poli Brabantia Antvverpia. Hollandia, Amstelrodamo, Anglia Londino, Italia Roma, Polonia, Craccvia. 38.Satis de societatibus vicinitatis minoribus: sequuntur majores. quae plures pagos, oppida vel civita-tes in se complectuntur. Sed quae tamen ipsae iterum vel angustrioves sunt vel latiores: Angushores sunt districtus et praefecturarae, Dynastiae, Baronatus,Comitatus. L Latiores Provinciae integrae, Ducatus, Regnum. B Praefectura 39. Praefectura conditionem priscam apud Sigo-nium lib. 2. antiq. Jur. Itali. cap. 10. et 4 videre licet. Hodie praefecturae dicuntur, cum castrum vel oppidum cum adhaerentibus vicis, pagis,alicui gubernandum traditur. Nominanturq praefecti illi Capitanei, quod caput sint praefecturae. 40. (Dynastia proprie fuit, quado unum regnum a multis regibus, sejunctis ditionibus, gubernabatur, Quales Hetruriae, AEgyptiorum, Numidiae fuere Dyna-stiae. Tholoz g. de Repub, c. I num. I2. Hodie pro domi-nio quodam sumitur provinciali, sed quod comitatu sit inferius. Quemadmodum Duces Megapolenses Rostochiensium et Stargardiorum dicuntur Domi-ni ac Dynastae. Crantz lib.8Vand. c. 6. et 7. Pomera-ni Principes Leoburgensium et Butoviensium Dy-nastae. 41. Baronia diversis locis et regnis alia at'q alia est. In Germania Baroniae , dignitatem rega-lem connexam habentes, inter feuda recensentur re-galia. Schrad, cons. I. num. 7. et cons. 13. num. 171. In Gallia Baronia est, quae tres Castellanias ad mi-nus sub ditione sua habeat unitas, et simul in-corporatas, possessas'q sub uno titulo et homagio Regi praestito. Tholez. lib. 6 Syn: jur: c. 10. num. z. In regno Siciliae Baronia est, quae quaternata rege, et sub se alios habet feudatarios. Paci. lib, 2. de probat. c. 37. num: 14. Nobis hic certum aliquem, co-mitatu minorem, significac districtum. 42. Comitatus est territorium, cui praeest Co-mes: quod quidem nomen olim in Germania fuit of- ficii, In Marggraffen / Pfalrzgraffen / reingraffen / et ( qui ad huc hodie apud Polonos et Borussos regii funtofficiales) Burggraffen. Paulatim deinceps ad-ministratio illa comitum temporaria, haereditaria facta est,sub homagii et fidei nexu. 43. Ducatus 43. Ducatus nihil aliud est, quam certa regio Duca-tus nomine insignita. de qua si quis investiatur,Dux di-citur. Heig.p. I. quaest, I. num. 39. Sed et quaedam pro-vinciae, quae superrorem non recognoscunt, ducasus ap-pellantur ; cum adjecto tamen Magni. Uti magnus du-catus Moscoviae, Lithvaniae, Heturiae. 44. Regnum olim exiguis terminabatur finibus, cum quaelibet ferme civitas suos habuerit reges. Dila-tato postea sub eodem imperii genere imperio, regna quo'q amplissimis ditionibus sunt circum scripta. Vide de amplitudine, magnitudine et potentia regnorum Hi-spaniae,Galliae, Angliae, Poloniae, Sveciae,Daniae,Bote-rum in Amphitheatro. Lancelloctum, de j. pers. lib: 1. cap:2.§, 3. Durum de Pasculo in aulico-politi. axiom. 398.Sedan-non feliciores futurae sint politiae, si adhuc singulae urbes a singulis Regibus regantur; quam nunc sunt, quando ab uno homine tot provinciae et regna gubernantur? Placet Keckermanni responsio in praecogn. Sysiem.. politi. ubi his verbis; Si qua urbs possit esse contenta seipsa, & non indigeat necessaria communicatyione cum vicinis, tum quidem non infelicem fore statum, si ejusmodi urbes a singulis regi-bus regerentur antiquo isto & primae vo more. Verum quia non ita amplius hodie familiae et gentes sive populares unius ci-vitatis ambitu possunt contineri, & egent communicatione contractuum ; idcirco non usq adei commodum foret, si urbes singulae a singulis gubernentur regibus. Quod alioquin atti-net ad ipsos reges, possent ij quidem facilius et rectius gubernare urbem, quam regnum: & paucioribus egerent consiliarius, nec ita facile possnt sua potentia abuti. COROL- COROLLARIA Juridica An sponsalia communi dissensu re-scindi possint ? N. An fictae divitiae rescindant sponsa-„ _ i lia ? N. Si quis primae dederit fidem sub ho-nesta conditione: forte, si pater consentiat. Pendente aute condi-tione conjugiu secundae promit-tat pure Pater vero postea primo consentiat voto. Utram ducere teneatur sponsus? primam. An pater spuriam & naturalem do-tare cogatur ? N. An uxorob prodigalitatem mariti repetitionem habeat dotis ? A. Add imus. Apud veteres spacium & intervallum inter spon-salia et nuptias fuisse exiguum. uti belle de-monstrat Cypraesus de sponsali: par. I. c.I. § .2. Atq; eo etiam nomineDantiscanosmeri-to laudari.