DISPVTATIO NONA Jnstitutionum Imperialium DE CVRATO RIBVS ET SATISDATIO- NE TVTORVM VEL CVRA TORVM QVAM DIVINA SVFFVLTVS GRATlA Sub Praesidio MATTHIAE NIZOLII GYMNASII RECTORIS; Pro ingenri viribus propugnabit JOACHIMVS FLESSO VVITSTOCHIENSIS Mirchiacus; Mense Maio Hora & Ioco consuetis Thorunij Borussorum EXCVDEBAT ANDR. COTENIVS A N N O M. DC V I I AMPLISSIMIS ET SPECTABILlBVS VI- RIS, PRVDENTIA, VIRTVTE, longoqverervm vsv prae= stantibvs; Dn. Fabiano Tenck Senatorib Thorun. Dn. Simeoni Esken Dn. Matthiae Sellino Dn. IOHANNI ZlMMERMANNO Iudicn Ciuilis Assessoribus; Dominis, Fautoribus atq Promotoribus plurimum colendis Hoc Exercitium luridicum dicando consecrat, consecrando addicit, addicendo humilime offert. lOACHIMVS FLESSO C O N T I N V A T I O. CVm proxima Disputatione de bis, qui sub tutela sunt, tractatum sit, conse-quens ect, vt nunc de ijs Personis, quoe sub Cur a sunt, disputatio subijciatur: Et sic de CVRATOribus, quibus finita tutela res mi-norum demandari Iuris ordine consueuerunt. Thesis Prima. S T autem Cuta, quae eadem etiam Curate= la,item Curatio dicitur , Ius ac potestas in capite Iibero,ad gerendum illius negotia, qui iam pubes factus , adhuc propter aetatem aliamue ob caussam ea gerere non potest Iure Ciuili constituta, II. Cura olim duplex erat, vna I egitima , scilicet ex L. 12. tab. quae agnatis maiorennibus furiosis nimirum, vel prodigis, agnatos proximos Curato= res praefi ciebat. III. Altera erat Datiua,seu Honoraria, qua mino= rennibus a Magistratu prospiciebatur: testamen= taria nulla erat; Licet testamento designatus Cu= rator idoneus decreto Praetoris vel Praesidis confir= maretur. An IV. Hodie Iv. Hodie Cura simplex magis & vniusmodi est, c= Curator omnis a Magistratu constituatur , videli= cet eodem, a quo & tutores dari possunt: Legiti= ma hodie nulla est: Et Curatorem testamento da= tum confirmare ( quod facit Magistratus, cui id Lex permittit ) est Curatorem dare. v. Inuitis non dantur Curatores praterquam ad li= tem ( qui vulgo nostro idiomate appellantur Kriegische Dormundern ) in qua propter aeta= tem & imperitiam per se versari nequeunt,& cui sustinendae nemo ante iustam 25 anni aetatem par esse intelligitur. vi. Masculi igitur puberes & soeminae viripotentes, vtq ad 25 annum completum Curatores ac= cipiunt. vii. Praeterea & alia caussa est propter quam, nedum minoribus, sed etiam maioribus ex L. I2. tab. Curatores adhibentur, vt puta furiosis, prodigis, mente captis, surdis, mutis, & perpetuo morbo Ia= borantibus, quia rebus suis superesse non possunt. viii. Et prodigus furioso comparatur; Nam vt huic mentis sanitas: ita illi mores sani desunt, & nisi ei subueniatur, isq consilio regatur, quod ad bona ipsius pertinet, furiosum facit exitum, ut a D. P i o rescriptum est. Piodigus Prodigus est, qui Iuxuriose viuit, sive qui bona sua nequitia dispergit, siue qui neq tempus, neq finem expensarum habet, sed bona sua dilacerando & dissipando profundit, vnde euersor a Caio lib, 1. inst. Tit. vlt. appellatur. x. Interdum autem & pupilIi Curatores accipiunt, vt puta, si tutor non sit idoneus, aut se ad tempus a tutela excusarit. xi. Quod si tutor aduersa valetudine, vel alia neces= sitate impediatur, quo minus negotia, pupilii ad= ministrare possit, & pupilIus absens.,vel insans sit, a= ctorem ad litem, vti & adiutorem ad coetera nego= tia si administrationi tutelae non sufficiat, decreto Migistratus constituere potest. xii. Hodie autem inter impuberum tutelam & Pu= berum Curationem tam scrupulose non distingui= tur; Et ex vsu, ijdem soIent esse Curatores, qui tu= tores , vt opus non sit noua Magistratus constitu= tione sed, ( vt in praecedenti disputatione dictum ) continuetur officium Curatoris, cum ofificio tuto= ris; Quae resetiam facit, vt ex proroiscuo vsu Io= quendi, ijdem dicantur Curatores, qui &: tutores, & vicissim lingua nimirum nostra vernacula Dor= mund vel Dormunder, cum alias, teste Vulteio, Curatores Trewhalter appellanrur, A in Porro XIII. Porro ne PupiIIoru Pupillaruue, & eoru qui quae= ue in Curatione sunt, negotia a Curatoribus, tutori= busue consumantur, vel diminuantur, Curet Praetor, vel Magistratus , vt etiam Tutores & Curatores satisdent, xiv. Est autem satisdare, datis fideiussoribus cauere, rem pupilli saIuam fore,id eft, personis pupilli vel adolescentis recte prospectum, & bona non dimi= nutumiri, xv. Haec satisdatio adeo est necessaria, vt Tutor vel Gurator, nisi satisdederit, potestatem administran= di non habeat, xvi. Sed tamen hoc perpetuum non est Nam tu= tores testamento dati satisdare non coguntur quia fides eorum & diligentia ab ipso testatore adpro= bata eft, xvii. Similiter non satisdant tutores vel Curatores a Magistratu cum inquisitione dati, quoniam femel probati & idonei visi sunt. xviii. Sed si ex testamento , vel inquisitione duo plu resue dati fuerint, potest vnus offerre dationem de indemnitate pupilli, vel adolescentis, & contutori suo vel concuratori praeferri, vt solus admini= stret : vel Contutor, aut Concurator satis offerens prêponatur ei, vt & ipse solus adminisiret. xix. xix. Sin ex pluribus nemo satis ofterat, vel de electi= one inter eos conuenire nequeat: Praetor partes su= as interponere, maxime? idoneum eligere debet : nisi tame ( quo ad testamentum ) voluntas testan= tis certum quendam designans, litem tollat. Effectus huius satisdationis siue Cautionis est, vt non tantum cauentes,sed etiam his non soluen= do factis fideiussores per illam dati aEtione tutelae teneantur. xxi. Excussis vero tutorum & fideiussorum faculta= tibus, si nondum minoribus satisfactum sit, vtilis et= iam subsidiaria in Magistratum actio datur, si vel plane non, vel non idonee satisdari curauit, imo & contra haeredes ipsius si quid dolo , vel lata culpa ipseneglexit, vt scilicet id omne resarciat. Sed Constutionibus Impcrialibus & illud ex= primitur, vt nisi caueant tutores pignoribus captis coerceantur, x x i Deniq neq Praefectus Vrbi, neq; praeses prouin= ciae, neq; quisquam alius, cui tutores dandi ius eft, hac aEtione tenebitur, sed hi tantummodo, qui sa= tisdationem exigcre soIent, CORO- CORONIS. I. An tutor, finitatutela, pupillo puberi iam facto, petere Curatores debeat ? II. An in aperte prodigo ludicis autboritate opus sit ? III. Vtrum valeat interdictio a ludice facta illi, qui reuera prodigus non est. Si propter inopiam satisdare nequeat tu= tor, an ad luratoriam cautione admittendus ?