GOTOFREDI ZAMELII ELBINGENSIS STUDIOSUS APODEMICUS, SIVE DE PEREGRINATIONIBUS STUDIOSORUM Discursus Politicus, Editio altera, priori auctior: Cui in fine accesserunt ejusdem Autoris CARMINA JUVENILIA. LVGDVUNl BATAVORUM A n n o M. D C. L I. ELBINGAE. PATRIAE. DULCISSIMAE. MATRI, CHARISSIMAE. NUTRICI. BENIGNISSIMAE. EXERCITIUM. HOC. ACADEMICUM. SACRUM. ESTO. NImirum, nemini meliore jure hic qualiscunque ingenii mei partus debebatur, quam TIBI, mea PATRIA. Nam TV BENIGNA MATER, BENIGNISSIMA NVTRIX, TVme prima excepisti in lucem editum: TVilla es, in qua infantia meavagiit, pueritia lusit, juventus excercita & educata est: cujus hausi aerem: ubi familiare oculis coelum, flumina, agri. Vbilonga seric Cognati, Amici, Fautores, Promotores, & tot gaudii illecebrae, quae peregrinis illis longe debent esse gratiores. TVnon uno nomine dicenda MATER, dicenda NV- A 2 TRIX. TRIX. Nam & PATER meus, piae memoriae, in TE natus atque educatus est, & Tuis Tuorumque Procerum votis , ad CONSVLATVS dignitatem evectus, TIBI, quo ad vixit, cum laude praefuit. Ille denique in TVO sinu mortuus & in TVA terra sepultus jacet. Quid multa? Meas ego in TE una rationes habeo sitas, plurimasque meae salutis partes in TVA salute positas existimo. Ego sane nulla ratione mentem meam inducere potui, ut has humanitatis TVAE notas maxime in locum meritissimi beneficii non reponeret. Et ecce; bonarum artium studio Nos Patriae fines & dulcia linquimus arva: Imo TVI juvandae otnandaeque causa (quotquot quidem TIBI studemus) peregrinas terras lustramus, & & exilium liter arium non inviti suscipimus: neque id solum nostra sponte, sedmulto etiam magis monente, & denunciante Te. Suscipimus, inquam, itinera, & natale solum vertimus, cum eo tamen,ut ab illo mentem nostram non avertamus. Nationes ac regiones peregrinas adimus, PATRIAE tamen amorem non exuimus , aut eam contemtui habemus. Sed potius quo longius ab illa absumus, eo majore ejus amore & veneratione ducimur. Nam, ut recte Ovidius: Nescio qua natale solum dulcedine cunctos Ducit, & immemores non finit esse sui. Neque enim moramur illos , qui Humanitatis, imo Naturae jura violant, illos, inquam, qui etiam Vix e conspectu Patriae telluris inoras A 3 di- digressi peregrinas, Patriam suam despicere solent. PATRIAM enim in minimis habere, id vero ego in magna laude non posuerim. Hanc quidesipicit, quid, quaso, contendit aliud, quam quod neque per Naturam fas est, neque per Leges licet? Est sane extrema improbitatis dicam an dementiae, PATRIAM tanta & tam inexpiabili contumelia afficere, ejusdemq beneficia (qua non possunt esse nisi maxima) summis injuriis compensare. Nobis certe longe alia mens est, qui PATRIAE nostrae officia qualiquali etiam modo possfumus, demereri allaboramus. Et TE quidem mea PATRIA, sic existimare velim, cum a DEO discessero, neminem fore , cujus officiis me tam devinctum confitear. Itaque hanc qualemcunque grati mei erga TE animi tesseram acceptamTlBI fo- re, non spero modo, sed & confido. Scio equidem, id quod a me profectum est, perpetuae meae erga TE observantia, ita esse tenue , ita modicum, ita humile testimonium, ut meritorum TVORVM sublimitatem nequaquam adaquare possit. Qua enim obsecro gratia talem & tam divinam munificentiam referam? qua benevolentia Tuum affectum complectar? aut quibus officiis TVA beneficia remunerabor ? Qua vis ingemi, qua magnitudo observantiae tot iantisque beneficiis respcndere poterit ? Praecipue cum ea quae enumeravi omnia, non quapiam necessicate, sed sola benignitate, sola benefaciendi voluntate: non meis meritis, quae adhuc nulla sunt, sed ipsa duntaxat humanitate, liberalitate, & quadam incredibili beneficentia, in meum caput, omni praesidio & ope destitutum, cumulata esse videam. A 4 TV TV tamen quae & TVA bonitas & humanitas est, candidum grati animi affectum pensitabis, & ex animo fortasse contenta, rem voluntate metieris. Nam in eo quidem officium sequi me intelligebam,ut si immortalibus TVlS in me beneficiis parem gratiam nunquam referre possem, at certe id facerem, quo ingrati animi crimen effugere viderer : & animo saltem meo pro tantis beneficiis obside dato atque relicto, in sempiterno Mnemosynes illa templo reponerem. Itaque, quod coram Socrate olim Plato, id ego coram T E hodie usurpabo. Ille , cum payem beneficii facultatem apud se non reperiret, inopiam ingenue professus, PLATONEM, exclamavit, O SOCRATES , PRO BENEFICIIS ACCIPE ! Non aliter ego immortalibus a TE ornatus mune- ribus, ribus, siquidem tenuitas tantae gratiae non sufficit, me TIBI perpetuo devotum devinctumque in pretium beneficiorum annumero. TVAE me lubens fidei committo, meaque omnia merito in tuum sinum tanquam ad sacratissimam aram depono. Nam TV BENIGNA MATER, etiam quarum rerum spe ad terras alieno Sole calentes me dimsisti, harum fructu in reliquum factes alacriorem. Nec desinis benefacere, sed beneficta beneficiis cumulas. Agnosco adhuc amoris Tui in me vestigia ; sed ad haec quid reponam ? Hic ipse amor (eccur silentio involvam?) tantum mihi creseit in horas, Quantum vere novo viridi se subjicit alnus: A 5 ut utilium instar pretiosissimi thesauri & amplissimi patrimonii faciam plurimi. Tunc vero ad voti culmen me vcnisse existimabo ,sigrande quod subeo debitum , mea obsequiorum gratitudine, non dico emetiri, sed aestimare aeternum ostendero. Itaque hunc ipsum animum, quem ita TIBI obligasti, ut ad tuum debeat nutum sponte ambulare, aqui bonique consules. Sed in eo etiam votorum meorum cardo vertitur, ut levidense hoc, quod NOMINI Tuo inscriptum vides opuscutum, & Quicquid in arte mea possum promittere curae, accipere , amplecti, tueri non dedigneris, Si quis enim ingenii mei est fructus, si qua vigiliarum velut foetura, ea merito ad TE redire debet. Quod quidem adeo avide facit meus hic STVDIOSVS APODE- MI- Micvs, ut qui antea publicam lucem reformidabat, TE PATRONA fretus , sub Tuo potissimum NOMINE in manus hominum exire voluerit. Alterum officium est, nepatiar, qualescunque animi dotes divina benignitas mihi concessit, ulla negligentiae labe defor mari: neque enim Epheft natus sum , ubi oportuit neminem excellere. Coeterum , nonnullis populis in more positum fuisse legimus, ut adificium aliquod exstructuri , splendidum aliquid in vestibulo magnumque, vel ex Numidico, vel Chio, vel Laconico marmore ponerent, quod slatim interiorem domus ornatum ingressuris promitteret. Harum nationum vestigia heic dum lego , quas ego portas , aut quas porticus & ex quo denique marmore exstruam? TVVM nimirum candidis simum Nomen instar no- bilis- bilissimi marmoris, structuram hanc meam ornare satis ac commendare poterit. Suscipe ergo hoc literarium depositum , & a claritate NOMINIS illius Tui tenui huic scriptioni splendoris nonnihil mutuare. Sumes TIBI hoc meum sive TVORVM in me officiorum testimonium , sive mei erga TE amoris significationem. TV Nostris otia commoda Camoenis, Nec torva lege fronte sed remissa. Sic forsan tener ausus est CatuIlus Magno mittere passerem Maroni. Perge mihi &Musis meis favere, perge fovere clientem Tuum. Sparge beneficiorum radios, ut nullius egens egens caloris, eliciat spei viriditatem , studiorumque meorum labores TVA administra mantis recreet. Sic permittes, me vel nubium gratitudinem aemulari, quae eodem, quod a SOLE acceperunt, lumine plures in se SOLIS imagines depingunt, ut cui soli lucem debeant, non obscure demonstrent. Habes enim hoc cum SOLE commune , ut quicquid a nobis velut inferioribis lata serie coeli Tui elementis studiorum accipis, uberiori foenore refundas: nos umbras aspicis, ut illustres: nostra obsequia exigis, ut benefaciendi campum nacta, decurras singulis prodesse. Sed petere beneficium veni, non licitari: impetrare non exigere. Denique hoc abs TE rogo quae soque, ut mei absentis famam atque fortunas in TVA fide & patrocinio esse patiare. Quod ex TIBI in- sit a fit a benefaciendi voluntate si feceris, faciam & ego ardenti studio, ut TE de me optime meritam laeteris. Vigeat, floreat PATRIA nostra, sub auspiciis D.T.O.M. & terreni Jovis, CASIMIRI, Regis nostri Clementissimi! Dabam in lllustr, & Prapot. Groningae & Omlandiae Ordinum ACADEMIA Provinciali, e Museo meo , VII, Eid, Jun I, Anno clc IccL. T. studiosiss. Gotofredus Zamelius, IN IN GRATIAM AVTORIS, [...] (*) Heb.13.14, () Heb.II.IO. Fecit MATTHIAS PASOR. S.Th. & Philos.Mor. Profess. Ordinar. p. t. Acad. Rector. GOTO- GOTOFREDO ZAMELIO, PATRICIO ELBlNGENSl De Peregrinationibus disserenti. IN lare qua nata est, qui possit gloria jungi Hac cum, quae externo clarat in orbe Viros, Zameli, dum dissertas: eadem, scio mecum Hesivs Elbingae rite probabit Atlas gratul. scrib. JQANNES STEINBERGIUS, Ict. & Antecessor. IN COMMENDATIONEM LIBELLI. ZAMELII haec docti funt prima pericula Musae. Notitiam juvenis tolle, putabo senem. Mart. Schoockius Log. ac Phys. Prof. Ord. in Acad /Groningo-Omlandica. Eximio atgue Doctissimo Autori in ipsa peregrinatione sua opusculum hoc concinnanti. VERsantem peregre studiosum edendo, Zameli, Quid Te nunc deceat quid facias ve ,doces. Sic agis, ut scribis: quodque ipsus es, exprimis: ergo Hunc partum similem quis neget esse Tui? Georgius Coperus V. J.D. & in Gymnasio Bremensi moral, civiliumque Prof. ord. TABELLA; Ad Pag. Delineans in Peregrinationibus potissimum observanda I ..men Urbis Vetus. Recens. Saepe mutatum. II ..tio Nominis, quis Urbis Conditor, Amplisicator. III ..us & natura ..ci, ubi 1.Structura Urbis, 2.Aeris clementia, fertilitas soli 3.Flumina, eaque aut Allabentia, Proxima, Deducta. 4.Mare alluens, aut portus, lacus. 5.Montes,valles,fylvae,nemora. 6.Officina; metallicae, vel ft quid aliud infigne. IV. ..era, & hec vel Publica Sacra Monasteria Templa Profana Palatia Turres, moenia, Armamentarium, Propugnacula, Ratio munitionis. Privata,ut quae in civium aedibus sunt insignia, veluti Horti Picturae Fontes, Statutae,&c. V...gubernais, ad quam ..inet 1. Status Ecclefiasticus. 2. Curia,in qua Senatores,& familiae civium honestiores. 3. Arx, in qua Princeps,Proceres,Conailiarii, Aulici. 4. Schola vel Academia,ubi Viri docti,Doctores,Professores, & Bibliothecae. 5. Incolarum consuetudines,mores : quo pertinet ratio Oeconomiae, victus & vestitus, Item opisicia, mercatura. I STUDIOSUS APODEMICUS, Sive DISCURSUS POLITICI De PEREGRINATIONIBUS STUDIOSORUM: Sectio Prior, I. CUm omne tempus, quod studiis non impenditur, periisse putandum sit, Plin.lib.3.epis. operam me minime lusurum existimavi, si muteriam a studiis meis haut alienam tractandam susciperem. De peregrinationibus itaque Dissertationem instituere volui,& quidem iis , quas liberalium artium Candidati suscipere solent. 2. Est enim peregrinatio non unius generis, sed alium Reges ac Principes , alium Nobiles atque Aulici, militumque Duces , alium Legati ac Consiliarii, alium mercatores, alium opifices , alium denique optimarum artium Studiosi suae peregrinationis scopum sibi praesixum habenc. B 3. Itaque 2 Studiosus 3. Itaque ut rei vivum tangamus , considerandum nobis veniet, An Studiosis peregrinationes concedi debeant? 4. Sane eloquentiae ille quasi mercator atque opifex, [...] Isocrates in Paraenesi sua inter alia saluberrima praecepta , hoc quoque Demonico suo instillat: [...]. Ne te pigeat longam ire viam ad eos , qui sc aliquid utile docturos profitentur. 5. Nulla etenim in toto terrarum orbe tam beata gens, nulla tam felix regio est, quae felicissima omnia ingenia , omnesque artes ac disciplinas liberales sola includat: sed suam cuique terrae magnus ille rerum omnium conditor velut gemmulam assignat, quae eam illustret. Vide Frolichiani Viatorii P. I. l. 1. probl. 14. 6. Neque alium in finem Illustres Viri & Magni Principes , datis liberaliter privilegiis, Academias erexerunt, nisi ut humaniorum disciplinarum Studiosi ad eas tanquam ad Literarum domicilium , Sapientiae seminarium, omnisque Virtutis publicum mercatum sese conferre possint. Videatur lacobi Middendorpii, Acad. Colon. Procancellar. tractatus de Academiis Universi terrarum orbis. 7. Et notatu dignum est , quod Suidas refert de Leone Magno, novae Romae Imperatore. Ille cum Professoribus artium suis , salatia , vocato Rationali suo Eunucho jussisset dari, atque ille ( ut captus ejusmodi hominum Apodemicus. 3 num est) submurmuravisset, in milites hanc pecuniam rectius erogari posse. Vtinam vero, inquit, meis temporibus ea contingeret filicitas , quae militum stipendia in professionum salaria mutaret. 8. Privilegia quod attinet, gloriosissimus Imperator Fridericus 1. ( cui, quicquid fere privilegiorum nostri ordinis homines habent, velut eorundem autori, unice debent) Auth. Habita. C. ne fil. pro patr. Studiosos, etiam dum studiorum causa peregrinantur, privilegiis donavit. 9. Sic, ne alios ad partes vocem, Vladislaus Iagello Pol. Rex , Studiosis in Academiam Cracoviensem se conferentibus , privilegia concessit, quorum tenor videri potest apud Frolich.l. c.probl.79. 10. Hinc quoque a vectigalibus portoriis immunes censentur, ex allegata Auth. in verb secure, ibique Gl. lacob. Butrig. Andr. de lsornia, Albericus, Dionys. Gothofr. ita ut publicanorum , si quid a nobis extorquent, praeter dati restitutionem , poena quadrupli sit. ditca Auth. ibique Salycet. 11. Mea itaque sententia est , ad solidam quarumcunque disciplinarum ac facultatum, & severioris, ut ita dicam, supercilii artium eruditionem assurgere annitentibus, omnino peregrinandum esse : idque ob peregrinationis tum Vtilitatem, tum ]ucunditatem. 12. Vtilitatem quod attinet, prodesft illa animo, ad eruditionem & ad mores. 13. Ad eruditionem , quia familiaris cum B 2 viris 4 S TUDIOSUS viris magnis & doctis in locis exteris congressus magnam animo conciliat rerum abftrusarum cognitionem, ita ut brevi tempore acquiratur, quod difficulter alii legendo assequuntur. Videatur Chr. Ravii Paneg. Orient: Lingv. p. 24. & Neubus. Theat. ingen. hum.c 2.p.26. &c. ejusdemque Neuh.Gymn. eloqu.c.6. 14. Paulatim enim ( ut Seneca scribit in epist. XCIV.) descendit in pectora, & vim praecepti obtinet frequenter audiri & adspici: concursus quoque sapientum juvant: & est aliquid quod ex magno viro vel tacente proficias. 15. Quemadmodum a Sole varia colorum specie pingi non cernitur Iris , sed picta: sic animi nostri talium commercio variis sapientiae notis aspersos deprehendimus postea, cum id qua ratione fieret, minus antea animad verterimus. Chr. Colerus in Epist. de stud. Polit.apud Grot.in Dissertat.p.181. 16. Hunc auditionis fructum optime intellexisse videtur Diogenes Philosophus , tantaque discendi cupiditate exarsisse legitur, ut eum non aspera objurgationum verba, non fustium intentata verbera inhibere potuerint, quo minus viros doctos , & inprimis Antisthenem studiose frequentaret. Illum enim cum sublevato in ictum baculo Praeceptor a se dimoveret: Caede, si vis, ajebat: at nullum tam durum invenies baculum , quo me a te abigas, dum aliquid utile ac prosuturum dixeris. AElian. 1. 10. c. 16. 17. Quantum vero emolumenti vel ex unius Apodemicus. 5 unius Xenocratis lectione ceperit Polemo ille Atheniensis , attestatur Val. Max. 1. 6.c. 9. ext. I. Ille enim vino gravis , unguentis delibutus , fertis capite redimito, cum Xenocratis Scholam ingressus esset, & illum de temperantia & modestia loquentem audiret, unius orationis saluberrimo fanatus pharmaco , ex infami ganeone maximus Philosophus evasit. 18. Et Plutarchus in Dione scriptum reliquit , Dionysium Siciliae tyrannum, cum dis ferentem quotidie Platonem audiret, a barbara faevitia superbiaque ad mansuetudinem & modestiam deductum fuisse. 19. Sic Cicero, clarissimum illud fidus literarum , notatus est crebro adiisse Antonii Gniphonis scholam , etiam cum praefectura fungeretur. Audivi (inquit ipse) Philosophum Athenis Antiochum, Demetriumque Rhetorem. In Asia Menippum Oratorem, Rhodi , Melonem. Quamdiu ? biennio. Quando ? cum jam Romae in foro celebratum toto biennio meum nomen esset. Ita Vir ille magnus doctrina impleri non potuit, qui ipse [...] , incomprehensibilem publicavit : & capax majoris erat , quia [...]. 20. Tantum ergo utilitatis in se habet doctorum virorum vox , ut balbutientem linguam nostram , mentemque vacillantem erudiat, expoliat, imo perficiat. Unde vir profunde doctus animata bibliotheca, seu vivum Musaum dicitur, qui velut ex professo de B 3 omni- 6 Studiosus omnibus quam promtissime respondere , & inexplicabiles scientiae nodos omnes , tanquam ex secretiore Musarum adito cuncta depromens, dissolvere potest. 21. Nec puduit viros Principes a magnis literarii orbis nominibus aliquid adhuc luminis haurire. Te ego, vere magne Carole Magne in clarissimum exemplum produco, qui doctorum declamationibus saepicule interesse non erubuisti. Hic Imperator scholam Pragensem antiquissimam aliquando ingressus , cum disputantes artium Magistros in horas 4. audisset, idque aulici moleste serentes (praesertim purpurati illi, quorum corpus non animus in sagina est) coenae tempus adesse dicerent. Mihi vero, inquit, tempta minime est. Hac mea coena est. Te quoque appello , prudentissime Arragonum Rex Alphonse, qui dicere solebas , te malle privatim vivere, quam eruditione carere , quam ex diligentibus professorum praelectionibus tibi comparasti, ad quas pedes etiam ventitare non dubitasti. Rudolph.Gocl. in observat. Linguae latin. quaest. an principis sit philosoph. p.293. Ita Alexandrum Magnum ( qui Brus. teste lib. 3. c. 25. doctrina alios se antecellere malle pronunciavit, quam opibus ac dignitate) Isocrates collaudat, in epist: ad Alexandr. quod doctissimorum consuetudine uteretur, nec , eorundem disputationibus audiendis, ullam molestiam caperet. 22. Caeterum eundem auditionis fructum ut & alii magni Viri ac Philosophi insignes, quorum eruditionem omnis mundi aetas mi- rabi- Apodemicus. 7 rabitur, perciperent, in remotissimas terrarum orbis regiones profectionem susceperunt, relictoque patriae solo , difficilimi itineris taedia & pericula sustinuerunt, ut spirantes clarorum virorum vultus intuerentur, & ex ore lpsorum divinos sapientiae succos haurirent. Neuh. Gym. eloq. p 86. ubi simul , ut & in Laur. Beierlinck magno theatro vitae humanae, sub Tit. Peregrinationis, Catalogum eorum virorum, qui ad bonarum artium professores longo profecti sunt itinere, invenire licet. 23. Cicero ad Marcum filium scribens: Te, Marce fili, inquit, annum jam audientem Cratippum idque Athenis , abundare oportet praeceptis institutisque Philosophie, propter summam & doctoris autoritatem , & urbis : quorum alter te scientia augere potest, altera exemplis. 24. Imo praeclaris viris vel invitis sese tempestive insinuandum esse , suo exemplo docere potest Anacharsis Philosophus. Ille Athenas philosophandi gratia perrexerat, excitatus praecipue Solonis fama , qui sapientissimus per universum terrarum orbem tunc habebatur. Et cum primum urbem ingressus est, recta ad illius aedes accedit, jubetque fores de more pulsari. Adest puer, ecquid velit, rogat. Tunc ille: Dic hero (inquit) Anacharsin prae foribus esse, qui ejus congressum, atque hospitium rogat. It puer mandata hero perferens. Tum Solon: Refer (inquit) peregrino in propria patria ac domo quaerendos esse hospites, non aliena. Hoc cum accepisset B 4 Ana- 8 Studiosus Anacharsis, domum audacter ingeditur , dicens : at nunc in patria sum & ad me pertinet hospites facere. Hanc loquendi urbanitatem admiratus Solon, hospitem admisit, & deinceps cum eo conjunctissime vixit. Diog, Laert. 25. Praeterea saepius alibi tales reperimus libros , quos in patria nostra nunquam ne oculis quidem usurpare nobis licuit. 26. Dixi autem supra , omnium facultatum & disciplinarum Studiosis peregrinandum esse: quod ut accuratius ac velut ad oculum demonstretur , a S. Theologia Studiosis ordior , quibus non minus quam aliis peregrinationes utiles esse existimo. 27. Illi enim vineae Christi cum fructupraeesse possunt, qui varios ritus Ecclesiasticos alibi observarunt, & magnos exterarum terrarum Theologos adierunt, audiverunt, adeoque eloquentiam a Chrysostomo , acumen ab Augustino, perspicuitatem ab Athanasio, suavitatem a Bernhardo, gravitatem ab Ambrosio aliquo perceperunt. 28. Ab his ad Themidos Studiosos transeo , qui maximo emolumento patriae esse possunt, si variarum gentium jura , statuta & consuetudines addidicerint, & illa cum patriis contulerint. 29. Quod si illi varias Academias , fora, curias & tribunalia adierint: si plurimis actionibus, apud exteros, forensibus interfuerint, si consuluerint juris interpretes: Mutiis, Papiniatiis, Vlpianis se insinuarinr.si denique omnia ad usum retulerint, ad quem tandem Juris LLq apicem assurgere non poterunt? 30. Physico Apodemicus: 9 30. Physico vero quid utilius, imo quid magis necessarium , quam ipsam naturam lustrare, rerumque omnium naturalium admirabilem varietatem explorare ? 31. Et quid Medicus absque rerum experientia? Apud exteros diversissima humorum & morborum genera observabit: exoticas herbas, varia Amphitheatra Anatomica, officinas Medicas, hortos lustrabit: Medicos excellentissimos & Chirurgos peritissimos adibit: & ex familiari colloquio Hippocratis, Galeni, aut Dioscoridis alicujus scientiam sibi comparabit. 32. Politices Studiosus summam illam civilis prudentiae perfectionem adipiscetur, & cum laude ac fructu ad Reipubl. gubernacula sedebit, si ad extera loca se diffuderit, ibidemque diversos multorum populorum mores ac ritus lustraverit, instituta Rerumpubl, cognoverit, consuetudines perceperit. leges investigaverit , qua item alii populi disciplina utantur , quibus rebus affluant, & contra destituantur ,&c. probe observaverit. 33. Res enim tractaturus , res quam plurimas & quam diversissimas discere debet: hominibus consulturus, quanta humanorum ingeniorum sit varietas, explorare tenetur, quia variis suetus ingeniis, facilius multu praeest quam cui praeter populares notus nemo, Ioh. ab Affelen Vir Politicus.p.78.& 49. 34. Et ille quidem Rempubl. satis mature capessit, qut, ne eam evertat, satis diu didicit. Idem p.85. 35. Philologus linguas nullibi melius ad- B 5 di- 10 Studiosus discere potest , quam in illis terris, ubi illae linguae vernaculae sunt. 36. Poeseos Studiosus nunquam felicius carmen pangere valebit, quam cum ex peregrinationibus & experientia propria descriptiones poeticas didicerit, v. g. navigationum, tempestatum, fluviorum, aularum, urbium, pugnarum, &c. 37. Sic ipse Homerus prudentissimus Trojani belli scriptor , (quem non immerito C.Barth. l. 42. Adv. c. 22 omnis Poeseos Apollinem vocat. ) ut Poesin suam in locorum descriptionibus & rerum gestarum enarrationibus, quam jam animo prxconceperat, felicius absolvere posset, peregrinandum sibi putavit. Zving. Theat.Vol.21 .I.4. Beierl. Theat. sub tit.de peregr. 38. Historiarum cultor historias Germanorum, Anglorum, Belgarum, &C. tum demum cum judicio & fructu leget , cum ibidem vixerit, loca ubi illa omnia gesta sunt, ipfe lustraverit. 39. Eloquentia Studiosus bene dicendi facultatem sibi comparabit: si Cicerones, Demosthenes , Pericles : splendidissima , dico, passim eloquentiae lumina attente audierit, eorundemque emphaticam arque patheticam pronunciationem , gestus , atquea actiones politiores &c. ipse coram diligentius observaverit, adeoque apiculae instar ex hujuscemodi undique flosculis dulcissimum eloquentiae nectar expressum, in sua cut ita loquar) alvearia collegerit .Eloquentiae ipsius unicum exemplar Cicere suum ipsius exemplum APODEMICUS. 11 plum proponit l.2.de Orat. c. 38. Vid. etiam Quintii. in Dialog.c. 34. 40. Nec Astronomus, Geometra aut Geographus ullo cum fructu aliquid tentare audebit, nisi Claud. Ptolomei,Nic.Copernici,Tych. de Brahe, Christ.Columbi (quem recttius Colonum dici indigirat Tilem.m discurs . philos. p.307. ) item Gerh. Mercatoris, & aliorum praeclarissimorum virorum exemplo supremam illam coelestium omnium fabricam, Ecclipses, poli elevationes,ortus &occasus stellarum, in diversis caeli plagis observaverit, varias regiones , variarum artium & castrorum structuras, oppugnationes, defensiones & c. accuratius viderit ac annotaverit. solis varios lunaque labores. Cur tantum Oceano properent se tingere Soles Hiberni, vel qua tardii mora noctibus obstet, 41. Jam vero mores quod attinet tam internos quam externos:peregrinatio illos perpolit ac concinniores reddit: insuper prudentiam atque autoritatem magnam conciliat. 42. Quam dulce autem Musis oedus cum Gratis ? unde illi Rhythmi: Est aureum monile Quod pendet ad suile, Quando homo literatus Non est bene moratus. 43. Ille itaque qui morum causa peregrinatur [ quem Plato [...] vocat] domesticam rusticitatem extero civilitatis cultusque sale macerat:Lans. Or. 1. p. 5 .atque adeo mores bonos proprias conservat, alienos addiscit. ma- B 6 los 12 Studiosus los. autem proprios exuit, & alienos fugit ac rejicit. 44. Cognoscit quoque, quid in cultu, vestitu, sermone,gestu, actionibus aliis deceat & quid dedeceat. 45. Illi qui suavissimae liminis paterni consuetudine posthabita , vitam suam periculis exposuerunt, quia non ignari mali, miseris succurrere didicerunt, &dum recordantur suorum malorum , ipsi aliis laborantibus opem ferunt. Conf. Aristot. l.2. Rhet.de miseric. 46. Frugalitatem quoque ac patientiam addidicerunt, quia in peregrinationbus saepe offa & torus herbaceus famis ac laboris medelae sunt. Stobaus ferm. 38. Sic juxta Proverb . Peregrinaturus si unum saccum pecunia , duos habebit patientia, 47. Menander, antiquus Comicus, & Plutarchi verbis, communissimus omnium qua Gracia tulit, BONORUM COMMENTARIVS, de peregrinatione sic scribit: [...] .h. e. Peregrinatio vitam reddit moderatiorem. 48. Vlysses apud Homerum Odyss. g. v. 284. 285. [...] Patiens mihi animus, quoniam multa passum sum In mari & betto. 49. Praeterea faciles, modesti, & virtutis flexu Apodemicus. 13 flexu ad disciplinam omnem incliniores sunt, quorum ingenia variae peregrinationis astum concoxit, multorum itinerum confectio emolliit, cognitio aliorum morum & disciplina erudiit. Kirchner.Or.5 .p.65. Et veluti lentum quod crescit in aquore vimen Coralii, mira specie lapidescit in auris Et Solis radio, cum prtmum vivere in undis Desiit, & jussum est Neptuni excedere regno: Sic ratio recta & Virtus ubi luce caducas Contigerint dotes, cogunt durescere, & arcent A molli levitate animum , durosque labores Fortiter exantlare docent & quicquid acerbum est, AEqua mente pati, portumque intrare quietum. Barthol. Delbene, in incomparabili libro, quem CIVITATEM VERI sive morum inscripsit. Die tert. pag. 38. (De coralii lapidescentis ingenio si plures autores lector benevolus desiderat, videre poterit Dioscorid.c. 139.lib. 5. Ovid. lib.4 .Metamorph. Interpretem Pindari ad Nemea, Od.7 ) 50. Contra vero [...], perpetui matercularum asseclae, ac glebe patriae, ceu cochleae semperaffixi, ut plurimum molles sunt, morasi, amore & admiratione sui inflati, ac plusquam inaffabiles atque agrestes Demea , & barbati barbari: quippe qui inter suos domi in umbratili vita plane sylvescunt. 51 . Hi, dum alii, periculis expositi, regiones exteras visunt, suam charybdin inter pocula saginant, Angustos n. illos animos ampla & 14 Studiosus & praclara cogitatio non ingreditur, gloriae cupiditas nulla exstimulat. 52. Talis autem qui avum propriis in arvis, ut Claudianus loquitur, transigit, Pindaro dicitur [...] domi pugnans velut gallus gallinaceus. Od.12. Olymp.v.20. 53. De iisdem Germani dicunt: Ein daheim gezogen Kind / ist ben den Leuten wie ein Kind. quod quidam sic reddidit. AEdibus eductus propriis, habitusque licenter, Mores, quos vitulis esse videmus, habet. Et Daniel Meisnerus in Thesaur. Philos.Polit. Richts ungluctseligers wie ich meld/ Lebt in der ganzen weiten Weld: Uls der Mensch / so in jungen Jahren Richts loblisch gesehn und erfahren / Dann ja kein gros Gluck ist / wann man Immer daheim bliebt den der Weinkan. Drumb wer wil lernen / steht etwas drauf. Wo er hin kompt / ist er zu haus. Daher man im teutschen Sprichwort recht sagt: Biedermanns Erb ligt in allen Landen. 54. Graeci etiam: [...] Der weder in His noch im Kegen gewesen. 55. Wer Fremde Land nicht hat durchschawt Der bliebt ein Rarz in seiner haut / Der nie kam wech / kam nie zu haus / Und ward ein groben Esel drauf. Ergo, Sis asinus quemcunque asinum sors aspera. fecit. 56. Et licet Studiosus domesticus haut con- APODEMlCUS. 15 contemnendis ingenii dotibus instructus esse possit, ille tamen ditioris indolis vigor in sinu materno plerumque contabescit, & a paterno foco obfuseatur , ut nisi rubiginem illam peregrinatione deleverit, de progressibus ejus actum videatur. 57. Hinc Alstedius. l. 2. de memor. Log. Studiosus adhaerescens lacti materno, ut loquuntur, posset equidem non poenitendos in literis progressus facere:sed nescio quo fato fiat , quod patrii lares Musis minus faveant. Perpaucos enim videas , qui in schola patria proficiunt: & omnino Rara avis in terris nigroque simillima cycno putabitur ille , quem fumus paterni foci non suffocaverit. 58. Acquiritur deinde etiam, ut dixi, peregrinando experientia & prudentia. 59. Ut enim herbas & fructus naturae deliquio serotinas procurato calore precoces reddimus: ita mentem , licet opportuna peregrinatione. Putean. Orat. 9. p. 145. Scilicet haut una capitur sapientia sede, Sed variis terris quaritur atque locis, 60. Hinc Homerus Ulyssem , qui eodem teste, Odyss. v.3. [...], & Horatio interprete, multorum providui urbes Et mores hominum inspexit, [...] passim nuncupat, h.e.ut Virgilius de AEnea dicit 1 .AEn.3. & AEn.4.v.285. qui multum terris jactatus & alto animum nunc huc celerem nunc dividit illuc, In 16 Studiosus In partesque rapit varias, perque omnia versat. 61. Huic Ulyssis exemplo Cassiodorus var. epist. l.39. subjicit, illos prudentiores semper habitos qui multorum hominum congressu probantur eruditi. 61. Et sapientissimus Syrach. c. 39. v.5. virum sapientem vocat, qui in terra alienarum gentium perambulat, quia bona & mala inter homines expertus sit. Item. c.34. v.9. Vir, inquit, qui peregrinatus est, novit multa, & qui expertus est , enarrat sermones intelligentes. 63. Hi (juxta Frid. de Marselaer in legato l.i .diss.31.) quicquid uspiam viderint boni moris vel exempli, imbibunt, animumque quodammodo grandiorem efficiunt observatu tot sublimium & novarum rerum : nec de unius, ut Macrobius loquitur , racemis vindemiam sibi faciunt, sed bene in rem suam vertunt, quicquid ubique inveniunt imitandum. 64. Quo autem cum fructu praeesse potest Reipubl. qui peregrinando ingenium non acuit, prudentiam atque experientiam hujusmodi sibi non acquisivit ? 65. [...]: quisquis in re civili intelligens haberi volet, experientia opus habet, inquit Aristot. 10.Eth.ult. §.11. 66. Verissime itaque Marselaer d.l. Multum fane deerit ei,in actionibus interdum ceu mutilus ac mancus erit, qui nunquam patriae, vix culinae limen egressus, transverso santum foro ambulavit. 67.Ad. Apodemicus. 17 67. Ad prudentiam etiam hoc facit, quod peregrinantes cautiores redduntur , quia hominum insidias & varia decipularum genera praecavere & a se avertere discunt. 68. Nusquam enim periculosius degitur, quam foris , Sequam diu peregrinationis hoc aequor navigas , tam diu pericula tibi, & naufragii metus. Jta ubique insidiae & laquei, longius a patria strui , & tendi solent iis, quorum adhuc intra juventutis annos versatur aetas. Arte heicopus est, atque Argi oculis : & sumenda Lycurgi facies, ut sub vitae severioris mantili & probitatis velo elabaris. Crucius l. 4. ep. ult. & l. 2. epist. 1. 69. Inter hujusmodi technas primum fere locum sibi vendicant mercatorum illa compendia ac lucella saepe iniqua , dum nimirum eos videmus rem carius studiosis vendere, quam aliis, existimantes, natura sic introductum esse , ut cum Studiosorum jactura fiant locupletiores : quos tamen damnat l.206. ff. deR.I. & l.14. ff. de condict. indeb. 70. Lepidum est, quod de hospite quodam & conviva narrant. Venit quadam ex itinere sub noctem in diversorium, ac serius quam ut inter convivas coenantes commode recipi posset. Proinde dum illi omnia vorassent nec quicquam fecissent reliqui, coactus eam noctem ventre famelico transigere. Ubi primum diluxerat, hospitem valere jubens , institutum iter ingreditur. At hospes in rem suam prudentior, nihil, inquit, mihi ex- 18 Studiosus exsolvis pecuniarum ? Tum ille, quid exsolvam, ait, quando nec minimum quidem degustavi ex epulis? Atqui nidore, dixit hospes, fatur poteras fieri. Nidore? respondit alter. Recte mones, & simulans sibi deesse numos minutos, thalerum solidum conjecit in mensam, percontatus , num justi esset valoris. Et hospes, bene, ut audio tinnit. Quin tu igitur tinnitum hunc,inquit viator , pro nidore tuo accipis : & recepto thalero, coeptum iter ingressus est. 71. Autoritatem quod attinet, quis ignorat eorum , qui apud, exteros vixerunt, magnam: illorum autem, qui domi delituerunt, aut nullam, aut perquam exiguam esse? Scilicet est aliquid longinquas visere terras, Nomen ab externo clarius orbe venit. Detrahit optatopraesentia semper honori: Perpetuoque domi nemo placere potest. Eobanus Hessus Sylvar.lib.2. 72. Satis de Vtilitate. Jucundissimam esse peregrinationem, patet. 73. Nam, juxta illud Horatii , in arte poet. V.280.181.182. Segnius irritant animos demissa per aurem, Quam qua sunt oculis subjecta fidelibus, & qua Ipse sibi tradit spectator. 74. Habet certe multum jucunditatis soli coelique mutatio: ipsaque illa peregrinatio intersita.Plin.l.2.ep.19. 75. Quid enim? annon delectabile est in hoc mundi Speculo , naturae pulcherrimo Theatro ac augustissimo Capitolio omnium rerum varietatem lustrare? Nempe Non APODEMICUS, 19 Non omnis fert omnia tellus: Sed singulis regionibus singularem Natura vim atque indolem impressit. Consule Neuh. Theat. l.H. 1.1. c.16. p.307. Kirchn. Orat. 5. Frolich. l. c. probl. 14. 76. Cadmus agit grates, peregrinaq oscuta terra Figit, & ignotos montestjue agrosque salutat. Ovid. l.5. Metamorph. Fab. 1. 77. Conditus fane est ad adspiciendam hanc rerum machinam, & quasi collocatus di vinitus in hoc theatrum homo, ait Melancht. Tom.2.0rat.de vit.Galen. 78. Et totum quidem illud Naturae universas spectaculum , aeterni illius architecti arbitrium ac moderationem animis nostris altius imprimit, & ad majorem conditoris sui venerationem invitat. Hoc ipsos etiam gentiles coegit fateri, Deum esse aliquem, qui illud temperet. Sic Cicero 1. Tusc. Deum et si non videmus , tamen agnoscimus ex operibus ejus. Docuit hoc ipsum perspicue sanctissimus lobus c.12. v.7.8.9. Cujus verba hunc in modum licebit adscribere. Coeli immensitatem , Solis cursum, Luna laborem , & aeternas conversiones micantium siderum, celeresque motus intentus spectator adspice. Terra molem , orbis immensam machinam contemplare. Disjunctissimas terrarum partes peragra: praecipis Oceanum trana:ad extremam usque Naturam pervade, & si quid extra est, scrutare. Fateberis, si vel mica rationis in te est, Deum esse, a cujus nutu illa omnia pendent. Nec male Da- 20 Studiosus Damasc.l. 1. Orthod. fid. c. 1. dixit: [...[ Ipsa mundi creatura , & ejus eocptatio pariter & gubernatio magnitudinem divina insinuat natura. Et eleganter Athanasius in orat.contr.gentes,p. 33. [...] h. e. Ex magnitudine & pulchritudine creaturarum similitudine quadam ipse creator perspicitur. Cicero quoque 2.de Div.& 2.de N. D.c. 5. Esse prastantem aliquam Aternamq naturam, pulchritudo mundi ordoque rerum coelestium cogit confiteri. Cons. I oc?l Davidis, Psal.8. 107. &c. Adjicio Epigramma , a me ad imitationem Epigr. 3 .M. Valer.Martial. consecratum DEO. O. M. Qua tam seposita est, qua gens tam barbara, I O V A, Qua non agnoscat Nomen in Orbe Tuum? Barbara Te Pharii venerantur rura Canopi, India Te , Mosci , Taurica terra colunt. Est & qui fidei sancta a savissimus hostis Turca tamen coelos credit habere DEVM. Orbis & Europa pars est qua tertia terra, Te supplex orat .Te , DEVS alme colit. Africa Te tellus DOMlNVM reverenter adorat, Et Tibi gens Asia, vota precesque facit. Vox diversa sonat: populorum est vox tamenuna, Cum verus mundi diceris esse PATER. 79.Sed APOPEMICUS. 21 79. Sed.de hoc satis, & plus fortasse, quam materia exigebat. Videamus jam quid peregrinatio contemplandum nobis proponat. 80. Ostendit illa nobis varias animalium ac montium formas : tot Silvas exhibet amaenissimis frondibus vestitas : tot arbores soliorum germine renidentes, variorum fructuum sobole foecundas,& quae clementi brachiorum motu dulcibusque susurris salutare, & cum hilari odore gratas diffundentes umbras , ad capiendam quietem , invitare quodammodo videntur defatigatum itinere viatorem. Alludit loquax rivulus , errantibus ludit aquis,& querulo rore lapillos vexat: unde pene musico concentu dulcissimum recumbenti somnum premeditatur. Vis campos , fragrantissimis quibusque flosculis distinctos ? dabit peregrinatio. Vis agrorum micantia sidera ? dabit peregrinatio. Vineta videre desideras, uvarum copia atque fertilitate luxuriantia ? non nisi satiatum te dimittet peregrinatio. Illa in ipsa etiam herbarum fruticumq familia ,quot species ,& quam multisormem propaginem nobis exhibet; insuper quam varia metalla, gemmas, mineralia, aliaque rariora Natura deposita oculis nostris spectanda & admiranda subjicit ? Vides hinc e viridi prato peregrina, sed aurea lilia illinc purpurascentes rosas conspicis: iftinc hiacins thorum sanguineus color cum narcissorum nive, jucunda quadam aemulatione concertat. Ut neminem tam cornea fibra esse existimem, quem varia haec rerum discors concordia non delecter. 81 .Qsten- 22 Studiosus 81. Ostendit etiam varia & tot pulcherrima opida, tot urbes, arces , capitoIia, & alia naturae admirabili ingenio elaborata Mausolea. 82. Instillat doctorum quorumcunque atque illustrium virorum notitiam, ac gentium ingeniorumque varietatem commonstrat. 83. Natura enim singulis regionibus peculiares mores animosque ingeneravit. Vide Neuhus. Theat. c.12. & seqq. Gymn.c. 3.p. 39.&c. &loh. Boemi Mores , leges , & ritus omnium gentium. Et sunt, ut Livius ait, l.45.tam civitatum , quam singulorum mores , gentesque aliae iracunde , aliae audaces, quaedam timidae: in vinum , in venerem proniores aliae sunt. 84. Facetum est proverbium Germanorum, quod Bebelius refert. Pons , inquit, Polonicus , Monachus Bohemicus, Suevica Monialis, miles Australis, Italorum devotio, Alemannorum jejunia, fabam valent omnia. 85. Proponit quoque peregrinatio cujusque terre peculiarem vestitus modum. Alio n. amictu utitur Italus, alio Hispanus alio Germanus, alio Gallus, quanquam hodie Gallicum cultum plus nimio affectent Germani. Consule Maximil Faust in Condiliis pro AErario class. 16. ord. 1177. & Philanders von Sittenwald Sat. Gesicht 2 theil/p.52 &c.ed.Leyd. 86. Nec virorum tantum , sed foeminarum etiam vestiendi modus variat. Videas enim alibi fceminas incedere palliatas , alibi fimplices, alibi cornutas. Murum aliae, aliae qnasi nutes gestant, suis pulchre moribus. 87.Forst- APODEMICUS. 23 87. Forstnerus in Not.ad Corn, Tacit.p.mih. 82.83. Nihil, inquit, praeter virtutem & vitium magnopere nos moveat in nostris vel externis gentibus. Ridemus quidem plerumque aliorum populorum vestes, scilicet nec dum ex animo imagine nostre consvetudinis delata. Sed cum ipso tempore iis placemur:apparet, non ipso vitio, sed ignoratione nostra displicuisse primum visa. Hominis igitur prudentis est, transire in mores & vestitus illorum, cum quibus versatur. Miror autem quid in mentem venerit viro alias acuto, laudare Alcibiadem, quod cum Thracibus bibendo vitam egerit, & apud Persas deliciis & luxu nulli cesserit: cum non omnes peregrini mores sint imicandi, sed ii tantum quos Virtus temperat. Absterrendi potius erant ^b his beluinis moribus peregrinantes, & melioribus instruendi exemplis. Man darff keine Lause in der Beiz sezen / sie kommen woll von sich selbst hinein. Confer supra Paragr. 39. infra. Paragr. 77. & sect. poster. Paragr. 14. 88. De Polonorum vestitu Clementis lanitii sequens judicium est, quod an rectum, aliis expendendum relinquo. Aut Turca turba ista fovet ,quia gaudet amicto Illius ,aut omen res habet illa malum. 89. Exhibet denique varietatem ciborum aliquorum, aliarumque rerum quam plurimarum, quas in exilio hoc literario suo quisque modo accuratius observat. 90. Laertius l. 6. c. 2. de exoticis rebus hunc in modum scribit. Vulgus hominum ea tan- 24 Studiosus tantum probat, quibus adsuevit, ab exoticis autem abhorret:non quidem quod per se mala sint, sed quia peregrina.Verum sapienti viro nihil peregrinum est, nisi quod cum vitio conjunctum est. Wie in der Lufft der Udler fleucht/ Und sehr hoch in die Wolckensteigt/ Der Storch/ der Kranch/ wie auch die Schwalb Die Lufft durchstreichen allenthalb/ Durch viel Lander und Konigreich/ Wie fast die Vogel allzugleich/ Ia wie die Fisch im weiten Meer Ihr Heimat haben hin und her/ Die Sonn taglich ihr Keif verzicht Durch den Himmel und fewret nicht/ Un einem Drt sie nicht stil steht/ Sondern gar schnel furuber geht. Also ein ieder tapffer Mann In iedes Land sich schicken tan. 91. Heic de Belgio hoc solummodo ali quid impraesentiarum dicam : in quo quid non mirari licet? Vt non immerito Jllustris Vir losephus Scaliger de mirandis Batavia ad Cl.Dousam hoc Epigramma scripserit: Ignorata tua, referam miracula terra, Dousa, pengrinis non habitura fidem. Omnia lanitium heic lassat textrina Minerva, Lanigeros tamen heic scimus abessegreges. Non capiunt operas fabriles oppida vestra: Nulla fabris tamen hac ligna ministrat humus. Horrea triticeae rumpunt heic frugis acervi: Pascuus heic tamen est, non Cerealis ager. Heis Apodemicus. 25 Heic numerosa meri stipantur dolia cellis Qua vineta colat nulla putator habet. Heic nulla aut certe seges est rarissima lini: Linifici tamen est copia major ubi? Heic mediis habitatur aquis (quis credere possit?) Et tamen heic wnulla, Dousa, bibuntur aque 92. Et Belgarum Demosthenes Celeberr. Dn. Heinsius in Panegyr. in obitum ejusdem Dousa: Regina est insularum Batavia: cujus terra non tam orbis universi pars est , quam imago. Nam quemadmodum hoc omne quod colitur, mari Oceanus includit: ita mari cinguntur atque ambiuntur undique: ut tam a natura libertati destinati esse videantur, quam ab animo. Ager nec ingratus , neque sterilis , qui cum frugum fertilitate vicinis quibusdam , fructuum vero cedat plurimis, his ipsis abundat omnibus: neque a mari difficulter imperat quod terra negat. Vina quae nusquam educant,ubique bibunt: linum non colunt, &gestant, ferrum non fodiunt, & cudunt. Hactenus ille. 93. Unam tibi ob oculos pone Amstelodamensium Rempublicam. Illa praestantissimarum rerum copia abundat, quas sparsim habent India Orientalis & Occidentalis , Hispania, Gallia, Italia, Germania, Polonia, & aliae regiones , etiam Turcia & Persia. Urbs ipsa potentissima , tum natura loci, tum navibus, & pecunia, quae belli nervus dici solet. Etiam totius civitatis concinna structura & elegantia, in admirationem rapit, omniumque oculos pulcherrima viriditate mulcet. C Mer- 26 STUDIOSUS Mercatores non domus , sed Palatia inhabitant, & quod magis mireris , ipsa Xenodochia, & pauperum aedes adeo magnifice exstructa sunt, ut vere Pauperum Palaria dici possint. Sed heic pedem figo: non enim fert animus, omnia quae ibidem visu observatuque digna spectanti sese offerunt, in chartam consignare. Addo interea versum Cl. Barlai: Hanc dum mundus adit, mundumque haec ipsa pererrat: Non Vrbs fixa loco, sed vagus Orbis erit. 94. De Belgis & Belgio, imo omnibus terrae regionibus multa notavit experientissimus Vir, Maxim. Faust, in Consiliis suis supra a nobis allegatis, ad quae Lectorem rejicio. 95. Non possum tamen, quin Foederasi Belgii descriptionem , etiam ex fidelissimo Belgicarum rerum scriptore Emanuele de Meteren prius superaddam, quam huic Sectioni coronidem sim impositurus. Sic ergo ille: Niederland hat seinen Nahmen daher / weil es nach Hochdeutschlans zu rechnen/ etwas niedriger gelegen / welches daraus leichtlich abzunehmen / weil viel grosse Fluf und Strohme/ alf der Khein / weicher auf der Schweizer Gebrig entspringt / und mitten durch Deutschland laufft/ und ein theil des Niederlandes/ alda er sich in dren Urm und Strohme theilet/ und fallt alba in das Deutsche Meer. Die Maaf tompt aus dem Burgundischem Gebirge von langres ab: So sind noch andere Strohme mehr/ so auf den hohen Bergen ihren vhrsprung nehmen/ dadurch fliessen/ und endlich alda APODEMICUS. 27 alba in das Meer fallen. Darneben ist das Merr den Niederlaneren so woll gelegen/ das sie in zween Tagen und Nachten konnen bis in Norwegen segeln/ und in funff oder sechs in Dennemarck/ und von danner nach Schweden. Gegen Westen oder Niedergand kan man von danner in wenig uhrn in England kommen/ und kan man also forth umb Franckreich herumb in Spanien/ ja in beyde Indien bequemlich fahren. Derowegen sind die Niederlandlische Landschafften/ insonderheit Holland und Seeland sehr Schiffreich/ also das ihre meiste macht/ nahrung und wollfahrt/ auff Schiffen/ und Schiffzeug bestehet: ja es ist Schier unglaublich/ wie viel grosser Schiffe auff einmaht allein nach Ostland aus gefahren/ ohne die so nach Westen/ die Insulen und Meerhafen in Afriva und auff beyde Indien/ mit grosser anzahl des Schiff=volcks abgesegelt. Neben diesen Schiffen so auch den Kauff=handel fahren/ sind noch viel hundert Schiff/ so da auff die Fischeren/ als den Salm/ Hering und dergleichen Fischfang/ gebraucht/ und mit mancherley nahmen/ als Vunssen/ Dogboten/ Erabben 2c. nach eines iedwederen Schiffs gestalt und azt genant werden Man rechnet/ das allein auff den heringfang bey 7. oder 8. hundert Schiff die sie Vunssen und Voten nennen/ Jahrlich ausfahren/ deren ein Reichthumb so aus dem Meer kompt/ vnaus sprechlich/ und die Zahl der Schiffer und andern Volcks so sich damit ernehret/ fast unglaublich ist. Die Einwohner in Niederland seind mei= C2 sten= 28 STUDIOSUS stentheils starck von leib/ lang/ schon und wolgestalt. In Kleidung senid sie rein und ziemlich kostlich/ doch etwas leicht fertiger als die Deutschen/ als die so bald sie etwas frembdes an andern sehen/ dasselbe sie auch wol etwas geneigt/ doch nicht so sehr als die Hochdeutschen. Seind sonst in ihren Handel und Wandel kulsinnig und bestendig/ als die in Stuck oder Vngluck sich nicht viel verendern/ seind gleichwol Gescheid und Vernunfftig/ sehr Arbeitsam und geschickt allerlen Kunste zu erfinden/ zu ergreiffen/ und zu erlernen/ also das sie keiner Nation hierin etwas bevor gebe/ haben gar keine lust zu dem Mussiggang/ wie solches aus dem grossen Handel/ den sie durch die gantze Welt treiben/ wol abzunehmen: seind darneben einem jedwedern zu dienst und gefallen beflicssen auch nicht so Hoffartig und Ehrgcirzig als etlich andere Nationen/ aber Sparsam und zu dem Gewin geneigt. Kurzlich davon zu reden/ Niederland mag sich mit gutem fug wol ruhmen das nach seiner grosse zu rechnen/ in der ganzen Welt kein Land sey/ da es mehr/ grosser/ starcker und volkreichere Stadt und Vestungen habe/ da alle Martialisten und kriegische Kopffe und Geister entweder ihre Kunst und Handwerck gelernet haben/ oder innerhalb 80. Jahren bey geweretem Krieg hetten lernen konnen. Adde Mercatoris Atlantem, in descript.Belg.&Barcl.Jc.anim.c.5. 96. Caterum peregrinatio quoddam speculum est humanae vitae que nihil est aliud quam APODEMICUS. 29 quam mera peregrinatio. Gen: 47. v.9.2. Cor; 5.v.6.Vide Casp. Barthii Advers.l.58. C.19. 97. Concludo itaque cum Poeta. Felix multorum mores qui vidit & urbes; Hic poterit Patria commoda ferre sua. SECTIO ALTERA. 1. Postquam superius tum utilitatem tum jucunditatem peregrinationis satis o stendi, heic jam regulas aliquot apodemicas generaliores , quae tam in peregrinatione, quam ante & post eandem inserviunt, subjungere libuit. 2. Primo itaque , ante peregrinationem, cum Parentibus, Curatoribus, Patronis ac amicis prudentioribus , & iis qui olim quoque exteras perlustrarunt regiones , consilium ineundum est, an, quo quomodo, quando, cum quibus, &c. peregrinandum fit. Nam consilio quicunque suo sapit, haut sapit ille: Consilio alterius qui sapit ,ille sapit. 3. Deinde, peregrinatio inftituenda aetate media , quia quis tum demum recto judicio uti posse, atque ea judicii maturitate pollere praesumitur, ut quid turpe, quid utile, quid fugiendum,quidque sequendum sit, ipse per se satis intelligat. Nam secundum Horat. Sincerum est nisi vas , quodcunque infundis, acescit. 4. Hinc prudentissime Stgismundus l. Pol. Rex gravissimis edictis prohibuit, ne quis nobilium Polonorum , studiorum gratia, C 3 ex- 30 Studiosus extra regnum discederet, antequam haberet: maturum judicium. 5. Itaque Parentes prudentiores & cautiores, operam dabunt , ne filios suos prius a se dimittant, quam studiorum fundamenta probe jecerint, & quid in Religione probandum , quid improbandum , quid concedendum , quid, rejiciendum , solide intellexerint. 6. Illi enim,qui antequam classicas lectiones recte concoxerunt, ad Solem Academicum implumes suis nidis calidiusculis evolant, quia studia Academica attingere nequeunt, veluti Icarus ille magnis excidunt ausis , & tum spem Parentum, tum seipsos fallunt, sibi satis pueriliter persundentes, solidam eruditionem ex parietibus Collegiorum exhalari, vel ex aura Academica concipi facilime posse. Ita illi, quos stultus error velut felicitatis argumentum delectat, Delphinum sylvis appingunt, fluctibus apros. Und mann sie gleich einen Docktor kauffen/ so bringen sie doch den Esel mit nach hause. Nec enim vestis Monachum facit. Accenaendi sunt illis, qui, ut Satyricus ait, dono dantur in auctarium, & cum Deo hoc commune habent, quod non , quod fint, sed quod non sint, desiniri possint. Cingecaput lauro, gemmis tege corpus & auro, Si fueris pridem remanebis rusticus idem. 7. Peregrinationis terrestris commodissimum tempus censetur vernum & autumnale, ob aeris temperiem. Quae medio autumno, aut circa hyemem suscipiuntur peregrinatio- nes, APODEMICUS. 31 nes, difficulter & cum taedio consiciuntur, ob ingratam & liquidissimam, ut Lucretius loquitur, coeli tempestatem & quia Sape sub autumno Aere non certo corpora languor habet. Ovid. Quae aestate instituuntur , ingratae sunt propter aestum intolerabilem. AEstas tamen in frigidioribus, & hyems in calidioribus terris accommodatior est. 8. Anni vero tempus, quodnam pro navali itinere suscipiendo tutius esse soleat, de eo vide Frolichiani Viatorii Part. 1. lib. 1. probl. 45. 9. Porro , evolvat peregrinaturus mappas Geographicas, Itineraria, Respubl. & alia virorum celebrium de statu exterarum Politiarum & Ecclesiarum scripta. 10. Suaderem etiam, ut sibi compararent, ac diligenter legerent Davidis Frolichii Viatorium, sepius in hoc Discursu a nobis allegatum, [ cujus postrema & absolutissima editio Vlma ex officina Endteriana prodiit in 12 mo, ut vocant, Ao. 1642. ] ob utilissima precepta , & observationes Apodemicas etiam specialiores. 11. geographia certe & Historia Apodemicus Studiosus adeo indiget, ut sine illa non peregrinari, sed errare potius dicendus sit. Hec animum peregrinaturi preparat, ut non ad incognita, sed quodammodo sibi perspecta loca deveniat: quod in iis visendum quod fama & communis omnium opinio, tanquam celebrius depredicat, multo deinde commodius, compendiosius & accuratius C 4 in- 32 Studiosus indagare possit. Regionis situm & conditionem, urbis dispositionem, antiquitatum monumenta , & similia quam plurima gnorismata cujusque loci, quorum cognitio ad vitam fructuose transigendam summopere necessaria est, facili modo ostendit: : & peregrinantem adeo informat, ut civi illius loci non peregrinus, sed notus in patria hospes videatur. 12. Historicus aliquid ipsa sapientie disciplina sapientius condit. Excelsa studia occupat, omnigena excellens doctrina, omnium animos versat:tantumque potest apud omnes quantum Socrates in mente Altcibiadis. Gratus est ab eloquio , jucundus a narratione. De Rerumpublicarum initiis , incrementis, ruinis disserit: rerum humanarum casus exponit. Memorat antiqua, narrat presentia, profatur eventura. Scit discordias quietisque causas. Prelia exponit, sed tanquam ducat ipse: distinguit mores hominum & ingenia . Guilel. Sossius ,de Numine Historie cap. 24. pag.91.93. edit. Paris. 13. Comites itineris peregrinaturus sibi adjungat pios, honestos, fideles, prudentes & facundos, itemque viarum, locorum, & linguarum peritos, qui non tantum vehiculi instar & oculorum loco esse possint ( ut Moses de socero suo pronunciat Num. 10. v.31.) sed qui se etiam mutuis sermonum obsequiis amicissime foveant. 14. Cum audace autem ne fecias iter,ut non sit gravis in te; hic enim pro voluntare factu- Apodemicus. 33 facturus est, & una peribis hujus insipientia: uti sapienter monet Siracides. c.8. v. 18. Morum malorum pestilens spiritus Sive afflat, affert: sive stringit, inficit: Ne forte te ullis allinat contagiis Pruritus aliquis: tale contubernium odisse propera. 15. Instruat se vestibus , & aliis rebus ad Iter necessariis :inprimis Lauto Viatico se probe muniat, ne quid necessarium in toto itineris circuitu desiciat. 16. Dixi probe, quia, ut Sidonius ait, lib.7. ep.2. Nihil est viatico levi gravius. Et recte Germani dicunt: Auff ine schware Kense mag man wol ein X vor ein B schreiben. iter enim , inprimis longinquum, marsupium laxius reddit. 17. Solicitus quoque sit, ut cambium in exteris locis quam optime sibi procuretur, & ad usus honestos ac necessarios candide annumeretur. [...]. Demosth.in 5.Olynth. 18. Illis, qui sumtuum penuria laborant, paupertas non levis est remora , adstipulante Sabino. Eleg. 1. Hospitis esse gravem fulvo decet are crumenam, Non bene longinquum carpit egentis iter. Interim cum ex illis quoque sint, qui peregrinari desiderant, qua ratione eam instituere debeant, id ex loc.sup. cit .probl. vero 31. discere possunt. Confer ejusd. Part. C 5 lib 34 Studiosus lib.2. cap. 2. pag. 183. obs. 13 44. Ein Ieder mus sich strecken nach seiner decken / dicunt Germani. 19. Et quidem ante omnia Viaticum Sacrum minime negligat, hoc est, Deo se commendet , eundemque animitus precetur ut itineri suo benedicat, utque id vergat in divini Numinis gloriam, suam vero suorumque ac Patriae salutem. Vt cuncta faustus exequi Tandemque sospes regredi Possis: Committe vitam, rem, decus Arbitrio Dei unius. Animi tibi ex sententia Confecta reddet omnia.Psal.37.v.s. Scio Domine (inquit S. leremias ) non esse in potestate hominis viam ejus , nec in potestate viri, ut dirigat gressus suos. Ergo Qui terram inertem, qui mare temperas Vento sum & urbes regnaque tristia, Divosque, mortalesque turmas Imperio regis unus aquo. Tu rege consiliis actus Pater optime, nostros: Nostrum opus ut laudi serviat omne Tua. 20. Peregrinationem inprimis instituat in regiones cultiores , primario vero Germaniam, tum superiorem tum inferiorem , ut multis probat multoties a nobis cit: Frolich.p. 57. cui adjunge Kirchn. Orat. 16.& Lansii Consultationem pro Germania. 21. Qui Medicinam sectantur , Academiam aAtavinam in Italia, in qua Medicum & APODIMICUS. 35 & Anatomicum studium maxime floret, si fieri potest, insalutatam relinquere non debent, cum mirum quantum experientiae conferat ipsa [...]. 22. Haec ante peregrinationem. In ipsa Peregrinatione ante omnia anima rationem habeat, nec solum corpore peregrinetur, sed & animo observet quae observatu digna, animamque suam sacris cantionibus ac precibus nutriat. Dic itaque: Integer vita, scelerisque purus Sim, Deus prasta: Tua me subinde, Castra virtutum sequar ut libenter, Dogmata. ducant. Transeat vita, sine labe cursus. Hic dies expers quoque sit querella: Grata sint quavis tibi cogitata Et mea facta. Et ex Rev.Cl.que Viri, Dn.Joh.Ristii, Himlischer Lieder funffte und letzte Zehen/ pag.51.&c. I. Sa brech ich auff von diesen Ort/ Und zieh in deinem Nahmen fort/ Herz Gott du wirst mich gleiten/ Und uber mich dein liebes Kind/ Das gar nichts ist als staub und wind/ Die Gnaben=flugel breiten/ Damit ich mag vor allen dingen Die Reise glucklich vollenbringen. C 6 36 STUDIOSUS 2. Gib das die lieben Englein Die starcken helden ben mir seyn Auff allen meinen Wegen/ Und zwischen die so dieser Zeit Mir nachzustellen sind bereit Und zwischen Mir sich legen/ Herz schurze mich durch deine Gnade So trifft mich weder Schimpf noch Schade. 3. Viel trewer Wachter hastu mir Verordnet/ das sic fur und fur Mein leben wol bewahren: Wo sie nun brauchen ihre Macht/ Kein Arges wieder fahren/ Denn diese Geister sind verbunden Vor mich zu kampffen alle Studen. 4. Sol Ich mich dann nun fugen hin/ Dort/ wo Ich nicht zu hause bin Und hin und wieder reysen/ So wolle ja dein Gottlischs Liecht Mich auff der fahrt verlassen nicht/ Besondern mir er weisen/ Das du mein Gott zu allen zeiten Zugegen bist den Wanders=Leuten. 5. Die weil auch sind der Feinde viel/ So fuhre mich zum rechten Ziel O Herz auff ellen Strassen/ Las deine Diener bey mir stehn/ Das wie Tobias ist geschehn/ Sie nimmer von mir lassen/ Denn/ APODCMICUS. 37 Denn/ wenn mich diese Helden fuhren/ So tan kein Vnfall mich beruhren. 6. Herz biete mir die Gnaden=Hand Ich sey zu Wasser oder Land In Feldern/ Waldern/ hecken/ Da wollestu in aller noht Fur rauben/ fallen/ schand und Todt Mit deiner Macht mich decken/ Wenn du mir nun wilt hulff ertheilen/ So tan kein Vnfall mich eretlen. 7. Solt ich auch kommen/ wo das gifft Der schnellen Pest dic Menschen Trifft Und durch die Lander wutet/ So schurze mich nach deinem Rath/ Ich weis/ wer dich zum Fuhrer hat Der bleibet wol behutet/ Sind doch mein Haar also gezehlet/ Das sonder Dich auch eins nicht fehlet. 8. Sol denn ein Vnfall treffen mich/ So warne mich Herz gnadliglich Gleich wie der Stern die Weisen/ Schweb uber mir O du mein Heil Wedort die Fewr=und Wolcken Seu Auff allen meinen Reisen. Doch wil ich meinen Rath und Willen Nach deinem Rath und Willen stillen. 9. Verleihe mir O trewer Gott/ Das ich nicht sturz in Sund und Spott Auff unbekandten Wegen/ Und das die Feind aus bosem Sinn Im Fall ich nicht zugegen bin/ Kein Studiosus 38 Kein Vngluck mir erregen/ Du wollest doch an allen Enden Dein Gnaden Hand nicht von mir wenden. 10. Beschirm O Vatter Seel und Lieb Sampt Ehr und Gut/ Und was mir mehr gegeben/ Und wo es Dir also gefalt Das in der Frembd ich aus der Welt Zu Dir mich sol erheben: Mein Gott zu dir mogendlich scheiden. 11. Drauff Reis ich hin zu diesem maht Durch wiesen/ felder/ berg und That Weil Gott mir ist zur Seiten/ Der wird mich krafftig diesen Weg Und folgends auch den schmalen Steg Gen Himmel wol begleiten/ Sa werb ich Ihn denn frolich sehen Wenn nun mein Reisen ist geschehen. 23. Gaeterum salutandi & consulendi sunt viri docti & celebres, qui memoriam nominis cum omni posteritate adaequant, operaque danda est, ut & doctiores & meliores ab illis digrediamur. 24. In collatione autem cum viris doctis tenendum est illud D. Bernhardi , monentis, ut aurem ad illos deferamus bonam , qua libenter audiat utilia, prudenter discernat audita, obedienter operetur intellecta. Percipiant animi dociles, teneant que fideles. Horat.de art poet.v. 389. Flariferis ut apes in montibus omnia libant: Omnia, APODEMICUS. 39 Omnia nos itidem depascimur aurea dicta. Lucret. 25. Politices Studiosus iis inprimis , quorum in manibus summa rerum , se insinuet, hos comitetur , omni officiorum genere sibi devinciat, nihil ab his nimium sibi imperari posse existimet:hos disserentes auscultet, benevolentiam affectet, ut quae propria juveni virtus, Modestia, ex se & discendi studium appareat omnibus, quo facile assequetur,ut & charus sit, & [...] studioso nullus sine linea dies praetereat, ut praeclare monet Vir Politicus p.66. 26. Docet hoc ipsum Crcero l.2. offic. c. 13. quando, Facilime, inquit, & in optimam partem cognoscuntur adolescentes , qui se ad claros & sapientes viros , bene consulentes Reip. contulerunt, quibus cum si frequentes sunt, opinionem afferunt populo, eorum fore se similes, quos sibi ipsi delegerunt ad imitandum. 27. Atque sic quidem sautores ac promotores sua modestia & humanitate sibi conciliabunt, quorum aura feliciter navigare possint. Verum est enim illud Plinii lib. 6. ep.23. Non est cuiquam tam clarum statim ingenium, ut possit emergere, nisi illi materia, occasio , fautor etiam commendatorque contingat. Et recte Tacitus dixit: Quanto quisque est promtior obsequio , tanto citius honoribus extolletur. 28. Deinde , perlustranda sunt templa, arces, palatia, curia, armamentaria, bibliotheca &c, 40 Studiosus &c. munimenta item antiquitatis vestigiis celebrata & in his ipsis pteinendae melioris aevi reliquiae. epitaphium Petri Heinii, Fortissimi illius Belgarum Thalassiarchae, quod Delphis Batavorum in Templo, quod novum vocant, erectum est, Antiquitatum studioso Lectori heic adscribere volui. D. O. M. ET AETERNAE MEMORIAE SACRUM. Lugete Foederati mortuum , quem praeclara in Rempublicam hanc merita non sinunt esse mortalem. Petrus Heinius, Archithalassus , Brasilia, Mari Mexicano, Lusitanis, Morinis, Fatale Nomen , heic jacet, cui FORTITUDO MORTEM MORS VITAM DEDIT. Delphorum portu sub Septentrione editus , natalis soli famam, reportatis e portu Matanca , ad Occidentem , opimis spoliis, Gemino orbi intulit. Parentum humilem sortem, animi magnitudine, & rerum gestarum gloria transscendens, non nasci semper Heroes docuit, sed Audendo Fieri . Per ineluctabiles fortunae terra marique casus, Numinis Favore eluctatus, Indiam, Hispaniam, Flandriam, captivitatis suae , mox libertatis ac victoriae testes habuit, sine temeritate intrepidus , sine fastu magnanimus, disciplinae navalis tenax, non sine severitate: ut obse- quii APODEMICUS. 41 quii primum omnis patiens: sic imperii postmodum omnis capax. ANNO cIcIcc XXIV. Praefecti vicem gerens , Vrbem Salvatoris in Brasilia inter primos exscendens, Lusitanis ereptum ivit. ANNO cIc Icc XXVII. Classi prfectus, naves hostium VI.& XX. sub ejusdem Urbis moenibus stupendo facinore expugnavit, diripuit, exussit:alias insuper tres incredibili ausu, ad Maneam Insulam aggressus , premia belli , spectante hoste abduxit. ANNO clc Icc .XXVIII. classem navium XX. auro, argento, mercibusque pretiosissimis gravem ad Cuba litora felici occursu offendens , feliciore Marte superavit, & novus Argonauta e nova novi orbis ColchiDe , Aureum Hispaniarum regis Vellus , Principibus Europeis formidabile, non in Graeciam , sed Foederatorum terras nullo hactenus exemplo, transvexit, & Societati Occidentalis India immensas opes, Hispaniae inopiam , patriae suae robur, Sibi immortale decus paravit. TANDEM Maris prefecturam, quam fortis meruerat, domi adeptus, dumnavaii prelio cum Morinis decernit, navium hostiumque post cruentam pugnam victor , ipse machina majore ictus, Fatalem Metam Sine Metu gloriose transivit. Ejus fame virtudsque ergo Ex Illustr. Et Praepot. Ordd. Decreto, rei maritime prefecti Senatores Mon.HocPos. Vixit annos Ll.Mens. VI. Dies XXIII. [...] BRE- 42 STODIOSUS BREDAE In Templo D. PETRI Praeter monimentum Henrici Arausionensis , fundatoris Arcis, tres tabulae ligneae confpiciutitut, quarum binas Rex Hispaniarum tertiam Fridericus Henricus, Arausionensium Princeps, iisdem diebus, quibus uterque , sed diverso tempore , eadem Urbe potiti sunt, erigi curarunt. In prima haec leguntur. philippvs hispaniae rex, GVbernante isabella clara evgenia: obsidente spinola, qvaternis regibvs frvstra conivrantibvs, breda victor potitvr. Secundae tabulae haec inscripta sunt. ambrosi spinolae vigilantia breda expvgnata. In Tertia, quae Principis Auriaci est, haec notabis : AUXILIO SOLlUS DET, AUSPICIIS CONFOEDERATI BELGII, FERDINANDO AUSTRIACO HISPAN.INFANTE CUM Apodemicus. 43 CUM INGENTI EXERCITU FRUSTRA SUCCURRENTE, A XXVIII. JULII OBSESSAM,. A XIX. AUGUSTI OPPUGNATAM: FR. HENRICUS PRINCEPS aravsivs bredam expvgnat sexta octobris. TRAIECTI ad Rhenum Turri cuidam, portae, qua Amstelredamum itur , contiguae, incisus videtur caper, cui sequentes versiculos vetustis literis subjectos animadverti: Hostis, si quaris rigidos evertere muros: Occursare capro, cornu ferit ille, caveto. Vltimus hexameter est Virgilii Ecl. 9. IBIDEM In templo B.Virginis Columnae lapideae appictus est bos, cum inscriptione: Accipe posteritas, qua post tua secula narres. Taurinis cutibus fundo solidata columna est. Historiam alia columna exhibet. NB. Ante hujus urbis portam , quam der weissen Frawenpfort vocant, Carolum V. Belgii Principem arresto aliquando detentum fuisse, incolae testantur. Rot- 44 Studiosus ROTTERODAMI SCHOLAE LATINAE PORTA Erasmi effigiem , & sequens Carmen exhibet. Dotibtu Aonides variis decorastis Erasmum, Qui decus & Batavi gloria prima soli. Aonii fontis liquor irriget at que nepotes, Pallas eos ornet moribus, ore Charis. Firmum sic ludi Patria fundamen Erasmi Stabit, & aternum postera Musa canet. [...]. Haec quia in Belgii Itinerariis (quae quidem mihi videre licuit) non inveni, huc apponere volui , ut aliis quoque calcar addam ad similia, & majora etiam observanda. Ea quae in Itinerariis exstant, studio omisi, quia inde poti poterunt. His addo, quod Lubecae praeter alia quamplurima , In templo Cathedr. Cervus depictus videatur cum hac inscriptione: [...] interpretativum. Inferius: Fama fidem fecit quod Carolus arbiter Orbis Qui merito Magni nomen & omen habet, Vandalicis olim cum venaretur in oris Alipedem cervum ceperit artis ope . Addiderit cujus mox aurea vincula collo, In Apodemicus. 45 In quibus annorum mentio facta fuit. Post quadringentos venit Leo Martius annos Quem tota agnoscit Saxoniae ora Ducem. Cernit ubi hic cervum praesentem tempore cerco Ec vicibus variis ire redire locis : Comprendi jubet & torquem considerat, inter Aureaque augustam cornua ferre crucem. Motus ob hoc novitate rei, cathedrale pio ausu (Deo Hoc templum aedificat conseerat atque Praesulibusque crucem dat sacra insignia flavam, Quae rubro in campo conspicienda venit. Haec ubi cognosti, mirari desine lector, Cur faciem cervi templa novata ferant. Possem ea quae dixi , aliis adhuc exemplis firmius conflrmare:sed plura persequi, neque est hujus loci neque temporis. Coetera committimus Lectoris diligenti investigationi, ut habeat, quod ipse notet. Videnda jam etiam sunt privata monimenta. 29. Non enim in publica tantum aedisicia peregrinans oculos figere debet, verum etiam in privata, si potest;ita ut eorum elegantiam, splendorem, ornatus, artificia, formam tum interiorem tum exteriorem observet: amoenissimos hortos , picturas , & si quae in iis preterea visu digna judicabuntur. Ita PauIus Hentznerus in Itinerario suo vidisse se scribit extra Urbem Lugdunen sem hortum Itali cujusdam amoenissimum , fonte salientis aque,& sequenti Disticho ornatum. Hac 46 S T U DIOSUS Hac ornans clara claram clarissimus unda Cuncta facit clarus, quo sua clara forent. Alius elegantissimi horti descriptionem notatu dignissimam benevolus lector apud eundem Hentznerum inveniet pag.121. Ego Bredae in aedibus civis cujusdam in tabula pensili quatuor Philosophorum veterum effata legi & notavi , que in gratiam humanissimi Lectoris huc adscribo. NB. 30. Lucullus quidem ( Plutarcho teste in vit. ) noluit in AEgypto inquiri in antiquitates & rudera admirandorum edisiciorum: sed hoc mihi eatenus tantum & sub hac limitatione in peregrinantibus improbandum videtur, quatenus sola edificia lustrantur, neglecto virorum praestantium commercio. 31. Perscrutari enim antiquitates, homini civili necessarium , sed clarissimorum virorum notitie sese insinuare, id vero quam maxime necessarium est. 32. Interim, quamvis utrumque conjungi debeat, si alterutrum solum eligere vis. prestat sane edificia hujusmodi nunquam visere , quam virorum magnorum consuetudinem negligere. 33. Quin imo edificia & faxa manent, ac quovis tempore lustrari possunt: tales autem viri homines sunt, i. e.mortales, caduci, & qui haut raro citius opinione nostra ad plures avocantur. Deinde , si ruinas ac monumenta veterum heroum, si sapientium hominum expressas in tabulis imagines cum singulari delectatione & jucunditate intuemur, NB. Ad Ein Konigmachte in seinem Reich grosse Veranderung/ und dem er Vier Philosophos fur ihm kommen lassen/ hat er sie gefragt/ welches d Vhrsach ware/ das sein Reich also in abnehmen kame. Welche nach rei fer Betrachtung gut befunden haben/ ihre Antwort an die Stat=pforte zu schreiben/ wie folget: Der 1 Macht Der Tag Das fliehen ist Gerechtigkeit die Nacht der Streit darumbist das Reich die Erde das Reich ohne Geserz Weg Ehre 2 Ein Freund Vorz ist Zwen Feind Gut darumbist das Reich die Erde das Reich ohne Warheit Trewe Tugend 3 Reden hat vhrlaub Der Rentmeister ist ein Dieb Die Krac wil der Adler sein darumb ist das Reich die Erde das Land ohne Weisheit reichthumb Bescheidenheit 4 Der Wille Der Pfenning Der Todt ist Rahtsmann Richter wenig geacht darumb ist die Welt das Reich die Erde vol Irrung Betrug Sunder Hieraus mercket und versteht/ Wie das Reich zu nichte geht. APODEMICUS . 47 mue, quidni nos non aspectu modo, sed usu etiam ac familiari colloquio commoveant vive imagines virtutum? 34. Stolidus ergo es , quisquis bonarum artium Studiosum te profiteris, artium vero Magistros contemnis. Fumo ac umbra , qui spernitis vivum sapientie ignem , perite, & desftituti perpetuo optimarum artiutn cognitione, vana doctrine specie ad sacietatem usque persruamini. Aut fame perite , quia salubres sapientie dapes fastiditis. 35. At vos sapientie initiata pectora , vos inquam , queis de meliore luto finxit praecordia Titan, omissa ludicrarum rerum cura & tractatione hoc agite, ut purum sapientie lac pleno ore trahatis, voeesque ex intimo divini pectoris sinumanantes , auribus purgatis combibatis. In ea scilicet tempora , o Juvenes, nati sumus, quibus expedit firmare animum constantibus exemplis. Tacit. in fin. lib.16. Est compendium temporis,ut discamus aliquid, aut quid discendum non fuerit. Cardanus in arcan prud.civ.c.127. p.579. axiom 18. 36. Ridiculum autem est, quod de hoc ipso Cardano refert Pirckm. in suo itinere. Ille ad Cardanum veniens ipsumque nomine Pauli Guideldi, Clarissimi Medici salutare volens, hanc primo intuitu passus est quaestionem. Num ille pecunias afferret. Cui respondit negando, sed salutem. Tum ille, sibi nihil negotii esse cum Transalpinis:: se Cardanum esse , & neminem curare, nisi qui pecunia instructus veniret. Hic certe non Car- Studiosus 48 Cardanus , sed potius [...] dicendus erat. 37. Occasio doctis viris sese insinuandi sumi poterit,vel per literascommendatorias, quas exhibebit,vel offerendo salutem, vel Librum Mnemonicum. Vide |oh. Eurici Chorion. Der Studenten und Soldaten deutsches Stambuch / ubi etiam non nulla disticha habet, que libris hisce Mnemonicis prefici solent. Mei libri haec Epigraphe est: DELIBRO HOC MNEMONICO. Vt mihi contingat generosos cernere vultus Oraque doctorum posse videre loqui: Dux meus hic liber est, audet compellere doctos, Assidue cantat quos bona fama, Viros. Admittor placidesmox dicta fideliter harent. Apponunt tabulas, scriptaque digna legi, Condecorantque meum spetioso flore Viretum, Sic plantant ipsi, quos meus hortus amat.. Pagina altera: IN ALBUM AMICORUM. Vt recolam charos aterna mente sodales, Quos patria tellus,vel peregrina dedit: Dulcis in hoc libro prafertur imago tabella, Quam manus electis pinxit amica notis. Pinge manus animique typum, sed idonea pinge Fingere qui nescis. Sic meus esse potes. 38. His succedit, quod jam olim divinus ille Plato monuit, ut fatalem illam peritie pedissequam, ac unam fere adolescentie pestem, philautiam scilicet & falsam de vobismet ipsis opinionem ex animis vestris tollatis. 39. Recte APODEMICUS. 49 39. Recte Romanae eloquentiae lumen Quintilianus dixit, nihil pejus esse illis , qui paulum aliquid ultra primas literas progredi , falsam sibi scientiae persvasionem induerunt. Multi enim (ut bonae mentis ille advocatus Seneca docet de tranquill. cap. 1. ad solidam eruditionem pervenissent, nisi se eo jam pervenisse putassent, a qua tamen tantum absunt, quantum ab Adria Vasconia. Et sic inanem speciem pro Helena amplectuntur , & asinum pro Iside venerantur. Navigant, & devio itinere currunt in Cretico Labyrintho absque filo Ariadnes. Vide omnino Neuh.Gymn.eloqu.p.103.& seqq. 40. Scilicet non statim a fonte flumen est: non in ipso nascentis diei auspicio aetas , nec in cunis infans loquitur: ad perfectionem per gradus itur : ut eleganter Puteanus Orat. 12. p.229. 41. luvenilis ergo inscitia optima medela est frequens commercium cum doctissimis quibuscunquc viris , quorum (ut Ludovicus Vives ad Augustini de C. D. I.22. c.11. de Cicerone) doctiora sunt omnia errata, quam nostra (juvenum intelligo) omnia bene dicta. 42. Erasmum interrogatum a quodam, qua ratione doctus evaderet, respondisse ferunt : Si doctis assidue conviveret: si doctos non minus attente audiret, quam reverenter : si doctos strenue legeret: si doctos diligenter edisceret: si se doctum nunquam putaret. 43. At quantus ille Vir ? Tantus sane, ut miraculum sui seculi a doctissimis viris nun- D cupe- 50 Studiosus cupetur, & in cujus effigiem ita luserit optimus Poetarum Theodorus Beza: Ingens ingentem quem persona Orbis Erasmum Hac Tibi dimidium picta tabella refert. At cur non totum, mirari desinc Lector: Integra non totum terra nec ipsa capit. Et eleganter Rottergdamum Cl. Barlaus introducit loquentem Heic meus Ausonii vindex sermonis Erasmus Vagiit, & cunis abdidit ora suis. Naoniden jactet Colophon, Verona Catullum, Sufficit ad laudes hanc genuisse meas. Nunc tantum fragili veneror sub marmore numen , Dum silet in medio lingua diserta foro. Quem genui, Basilea tegit, Sapientia fatis Eximit, & cineri vult superesse suo. 44. Praeclare igitur Thom. Garz.disc.tom.1 Maxima pars eorum qua scimus, est minima eorum, qua nescimus: ut vere nobis heic exclamare liceat, Heu quantum est quod nefscimus! Quam sententiam Musa illa Belgica, Nobilissimus Dominus Daniel Heinsius , studiosorum Phiiothecis inserere solet. 45. Sapientum certe sapientissimus est, qui se minimum scire arbitratur, & rudium rudissimus, qui se plurimum scire autumat. Guevara, in horolog.Princip.lib.z cap.20.pag. 385. homines stolidi falluntur imagine veri, Dum sibi quisque sapit, & sibi quisque placet. Ovidius. 46. Socraticum itaque illud identidem nobis in animo sit & in ore : Hoc unum scio, me nihil Apodemicus. 51 nihil scire (quod de se lpso fassus est vir, qui, ut vetus Poeta loquitur, pectus egregia sapientia munitum gerebat, etiam lplsius Apollinis judicio sapientissimus) ac in id incumbamus, ut pastam habeamus animam, non vanae opi nionis hordeo , sed verae sapientiae succo: adeoque probe videamus , ne stulta illa imaginatio, illa surentis ingenii lascivia, illud solidioris doctrinae everriculum, & profunda ignorantiae mantile, radices in animis nostris agat. Nihil est enim(teste Valer. Max.) quod magis minuat laudis praeconium, quam suos assidue jactare succesus. Quocirca si vis sublime ostendere virtutis , noli sapere sublime, & tunc illud quod egeris, monstrabis excelsius. Et haec praecipua quoque eruditio est, discere velle. Plin.lib.8. ep.23. Nimium vero sibi tribuat necesse est , qui se nemini comparat. Quintil.lib. 1 .Instir.Orat.cap. 2. 47. Sed missis his, aliud jam , sed magni illius Lipsii monitum adjicio, qui Cent,1. ep. 22.Illum , inquit, corporis transitum , quo hodie nihil communius,in studiosis nor probamus. Nam vagari, lustrare, discurrere quivis potest: pauci indagare, discere, id est, vere peregrinari. 48. Schand ists das einer lang ausfahrt/ Und seiner Eltern Gut verzehrt/ Und nicht was Nurzlichs bringet heim/ Des Er und Sie erfrewet seyn: Wie offt furwirz und lange weil Ihr viel ohn Nurz treibt manche Meil. Froschm l. 2. p.2. c.2. D 2 49.Et 52 Studiosus 49. Et graphice D. Sebastianus Brand/ in der Narzenzunfft/ Tit. vnnus Studiren: Mennich synen Sone ock van sick sender/ Und menet/ yd sy gar wol bewendet/ He menet/ he schole Doget lehren/ So kan he nicht/ dann Geit vorteren/ Und kumpt wedder tho hus ereger Dor/ Alse he was/ do he ersten vthfor. 50. Cumprimis autem Politicus seu homo civilis, statum & instituta illius, in qua degit, Reip. diligenter scrutetur ac notet, leges, consuetudines & privilegia illius investiget, populi mores & ritus observet. Quibus animi dotibus, quibus affectibus, virtutibus, ingenio, indole singulari, quo artificii genere &c. regionis illius incole commendentur: quibus contra vitiis vuigo male audiant tam viri quam femine, diligenter notet ( Vid.Vir. Polit. p, 94. f. & 50.) adeoque instar aquile expansis alis advolet:nihilque inexpertum relinquat, quod sibi inReipublice administratione ex re fore compererit. Arn. Clapmar. in Nobil. Trienn. apud Grot. in Dissert. p.162. Consule Forstner. not. Polit, ad Tacit. verba : noscenda vulgi natura , Senatus & eptimatium ingenia &c. p. 421. edit. Leydens.1650. 51. Itaque & Senatus prudentia , & Principis virtutes , & in eum populi voluntas observari debent. Et illi quidem feliciter regnant, qui mores suos ita componunt, ut nec severitas amorem , nec facilitas autoritatem diminuar. Optimus Imperator M. Aurelius, Hi demum , inquit, tuto regnant, qui non me- Apodemicus. 53 metum ex crudelitate, sed amorem ex bonitate, civium suorum animis instillant. Notatu dignissima est oratio Alexandri Magni apud Curtium lib,6.cap. 3.mih.p.171. In vobis liberos, parentes, consanguineos habeo : vobis salvis orbus esse non possum. Ad quam allusit Thomas Morus , eleganti, ut solet Epigrammate: Princeps pius nunquam carebit liberis: Totius est regni Pater. Princeps abundat ergo felicissimus Tot liberis, quot civibus. 52. Hec, &his vel similia vel graviora etiam, qui ex peregrinationibus non didicerit, eadem merito sententia damnabitur, qua filium vel Neapolitanus ( ut Turlerus resert de peregrinat. c. 1.) vel Florentinus quidam (ut Sichardus in Consil.) damnasse narratur. Hic cum sumtus ad peregrinationes quam Icnginquissimas peteret, prius Romam proficisci jussus est:unde reversum cum de fructu itineris pater interrogaret, ille se urbem vidisse responderet lautissimam, frequentiam populi infinitam, si nihil preterea observasti, o fili, peregrinationum inquit pater sumtus opido lucrisacito , hominum, moenium, fluviorum satis vidisti. Domi igitur te contine, & quieti te da in posterum. 53. In hujus farine homines quadrat illud dicterium, Quisquis ab ade sua patria volat improbus anser, Ille domum rediens, an ser, ut ante maner. Ein Gans flogh ubers Merr/ Ein Gigack kam D 3 wie= 54 Studiosus wieder her: nec non Distichon illud vulgare: Parisios stolidum si quis transmisit asellum, Si fuit heic asinus, non ibi fiet equus. Certe (ut Sallustiano illo utar) frustra niti, neque aliud, fatigando , nisi odium & conteralum querere extrema dementia est. Viel gejagt/ und nichts gefangen Viel gehort/ zu nichts gelangen/ Viel gesehn/ und nichts gemerckt/ Das sind ja drey verlohrne Werck. 54. Huc non incommode referri possunt illa verba, quae Scherb.in Cominent. ad Arist. Polit. l. 1. p. 18. habet: Es ist nicht damit ausgerichtet/ wan man einen fraget: bistu in dieser oder jener Stadt gewesen? Ja ich bin da gewesen. Es hat alda einen hohen Thurn/ 4. Kirchen und 7. Thor. Es ist nicht genug: das Gelbt ist noch nicht recht angeleget/ sed consideranda est forma Reip. cujusque loci. Wie gehets aldar zu? nimbt die Vbrigkeit und Juristen auch Geschencke/ guldene Becher 2c. Und biegen eine Sache wie sie wollen? Sind auch Fleisscher/ Schuster und Becker im Rath? Schencket der Burgermeister auch Wein oder Bier? Hinc Gothae in Curia sequentes rhythmi adscripti leguntur: Wo der Burgermeister schencket Wien/ Die Fleischer mit im Rahte seyn/ Und der Becker wieget das Brodt/ Da leidet die Gemein grosse noth. Qua lanius, pistor, caupo, danistaque regnant, Quq miseris illa civibus urbe salus? Tam Apodemicus. 55 Tam felix horum Respublica crescat oportet, Quale quod esuriens curat ovile lupus. 55. Et hinc etiam in luris Lubecensis omnium primo Articulo cavetur , ut nemo Lubecae, qui a Senatu officium feudumve habet (ein Umpt oder lehen) in Senatum eligatur. Lubecae autem Lehen dicuntur etliche haupt. menschafften/ Vogtenen/ Schreibereyen/ Zolnereyen/ wein und Bierschencken / ut notat ad h.art.Cl.D.Mevius in eruditissimis suis ad lus Lubec.Commentar. 56. Lusus est Friderici Zamelii , P. L. Caes. & Reip. patriae, dum viveret,C03. patris mei desideratissimi, in sutorem magistratus ambientem, Epigramm.lib.5. Adspirat quidam civiles sutor honores, lamaue ambit fasces & loca summa petit. Stulte, quid adfectas? non rite haec munia sutor Tractat, & ad clavum non bene cerdo sedet. Quod potes, hoc aliquot sutores discitis annis. Rem populi recte qui didicere gerunt. Et vere Cordus Poeta ille dixit: Sape rudes asini rerum fastigia scandunt. Rectius enim judicare norunt, qui per se sciunt, quod justum est, nec aliunde hoc emendicare necesse habent. Auth. de ludie, pr. quia Consilium De Republica Dare, Caput Est Nosse Rempublicam , Cicerone teste lib.2. de Orat. 57. De munerum vero acceptatione alius Poeta: Quid faciunt legis, ubi sola pecunia regnat, Aut ubi pauperies vincere nulla potest? D 4 Die 56 Studiosus Die Herzn mit Schmieraliensafft Sind uberguldet worden/ Daher kompt die arme Burgerschafft In diesen schwaren orden. Sic vetustus Vulpeculae apologus (der Reinicke Fuchs) Seht ohm/ Wenn ick idt seggen dorste: De Koningk ist ein adel Forste/ Men he hesst leeff den de em vele bringet Und danzet als he vor singet. 58. Lubecenses peculiarem constitutionem de muneribus sub periculo conscientiae sugiendis , tulerunt part. 1 .art. 4. De eodem tamen jure mag ein Rathmann wol ein stovken Wihns nemen. Ioach. Kollius, tit. 1. lur. Lub.art.2 Et Ioh.Sibrand.ejusd. jur.P i.sect. 17.art. 4.num.14. doniola permitti posse existimat, modo non integra dolia, & esculenta , de escario , vel esculo argenteo , vel bobus saginatis , qui instar cornigerorum, claustra justitiae perrumpunt. Sed ne minutula quidem munuscula permittenda ait Tholosan. lib. 2. de Republ. c. 6. n. 16. arg.c. militare. 23. q. 1 Nam & in minimis dolus subest, & facile ad majora capienda invitare potest. Also verchrete jener Kauff und Handelsman seinem Richter einen Krug voll Oehls/ in der hoffnung lebend / wurde deswegen ein angenehmes und lindes Vrtheil erhalten. In dem aber solches sein Gegenpart vermerckte / verehret dieser dem Richter bitt/damit doch das Vrtheil auff wol fallen mochte/ wie APODEMICUS 57 Wie dann auch geschahe. Als nun jeder wegen seiner Sachen verlust / da er ihr mit der Vehlkrug geschmieret hatte / beklangen thate / entschuldiget sich der Richter auff folgende gestalt. Lieber Freund / ob zwar ich mich ewer Berchrung erinnere / und euch billich das Recht mit gunsten hette zusprechen sollen. Demnach so kam eine wolgemaste Saw in mein Haus gelauffen / zerbrach den Vehkrug / und machte es zu nicht / Also das ich ewer hernacher schandlich vergessen. 59. Euphormio Satyricus. P.1. p.3 leges olim fanctissime habitas , Honeste Vivere, Alterum non Laedere, Suum Cuique Tribuere , non minus quam legem AEliam Sentiam & luliam Norbonam prorsus hominum moribus sublatas esse dicit, miraturque eas non insertas esse legum abrogatarum libris, Confer Philand Bon Sittewald Satyrischer Gesichte sechste Theil: pag.69. 60. Tres autem sunt Justitije Capitales Pestes, corrupti Judices, longae ac pene aeternae lites , & denique advocatorum inscitia improbitasque. Vide Forstner. not. ad Tacit p.213. 61. Ingens est, inquit Guevara, in horolog. princip. l.3. c. 33. cupiditas, quam nec hominum verecundia reprimit, nec mortis timor eripit. Si afferas, patent, si non est quod des, aedes non patent. Ut non male dixerit quisquis dixit: Temporibus nostris quicunque placere laborat, Det, capiat, quaerat, plurima, pauca, nihil, D 5 62.De 58 Studiosus 62. De rabulis forensibus (quos Graci [...], Aristophanes [...] Demosthenes contra AEsch. [...] Germani , Zungendrescher vocant, Gerichtsplauderer / welche fast alle Berschreibungen streitig zu machen wissen) Bapista Mantuanus ,Eclog. 5. Stultorum est aliud genus immedicabile quoddam Causidici, latratores, rabulaque forenses, Nummorum aucupium, docti, legumque tyranni AEre patrocinium vendunt producere causas. Et lites pendere diu vindemia quadam est. 63. Richterus in Axiom. Polit. 377 Forster und Hager/ Umptleute und Jager Rentmeister und Pfleger/ Schosser und Procurator, Berwalter und Curator, Haben nicht grossen lohn. Werden doch bald Reich davon. Rath wie es mag zu gahn? Ihr Rencke weis nicht jederman. Satyricus quidam dicit, Es sen nichts newes/ das die Advocaten das langweilen und anffschieben so wol konnen / weil sie es von den Richtern selbst lernen. 64. Sed manum de tabula. Nam , juxta communem versiculum, Parcius ista viris tamen abjicienda memento, 65. Galli APODEMICUS, 59 65. Galli, eleganti Proverbio utuntur: Trois choses sont d' un accord, L' Eglisc, la Court, & la mort, L' Eglisc prend de vif & mort: La Court prend le droict le tort La mort prend le foible & le fert. Id est: Tria sunt qua regit sors, Ecclesia, Aula, & mors. Ecclesia capit vivos & combustos, Aula justos & injustos, Mors agros &r robustos. 66. Bene Schottus in Itinerar. Jtaliae: Tria declarant Remp. bene aup male regi , AEdes sacra, Curia,&C Schola. 67. Sic Carolus V. Imp, lustrans urbes & opida, tria. P. sibi constituenda & ordinanda ajebat: Pastorem, Pratorem, & Praceptorem : notante Danao in Aphor.Polit. 68. Et certe, quales Schola exhibet homines , tales habitura est Respublicas. Idem, Polit.lib.7,cap:ult. 69. De Batavorum scholis clarissimus Schuppius, Eloquentiae Professor in Academia Marpurgensi: Sape dubitavi, inquit, an Batavi potentissimo Hispaniarum Regi, qui alterum pedem habet in Oriente, alterum in Occidente, plus nocuerint manu , quam ingemo: Prrofecto tam bene constitutas scholas ubique habent, ut inter opifices inveniantuur homines in Theologia, in Mathesi ita exculti, ut sape eorum consortio utentem puduerit profiteri me Itteratum esse. Haec Scuppius. D 6 70.Adde 60 Studiosus 70. Adde , quod Horologia quoque haberi soleant pro indicio & praesagio administrationis vel bonae vel malae. Unde Germanicum Adagium : Wie die Uhren gehen in einer Stadt so ist das Regiment bestalt. Si stultus sit ille, qui regit horologium , stulti omnes hunc stultum in actionibus suis sequuntur, so regierent ein Narz die ganzeStadt. Keckerm. Syst: Polit. lib.1. cap:21. pag: 349. Can: 1. 71. Notandum queque , an Magistratus nundinatio in illis regionibus , per quas iter facimus, recepta sit. 72. Neque enim sine causa hanc quoque regulam adjicio, cum signum hoc sit labascentis Reip:satis evidens.Iac. Simancha lib:de Repub.c.15. 73. Et optandum esset, ut hoc nundinationis genus (cujus turpitudo Sc iniquitas verbis satis digne exprimi arque exaggerari nequit) nostra hac tempestate Christianis omnibus plane ignotum esset, verum novimus , mercaturam illam munerum publicorum , hodicque in multis locis obtinere ,imo tabellis etiam publice suspensis emtores haut rato invitari. 74. Recttissime Bodinus. 2. de Repub. p. 854. Est in omni genere civitatum turpissima ac perniciosissima honorum ac praemiorum, quae virtuti debentur, mercatura; quanquam non minus falluntur qui putant Magistratus, quos pretio mercati sunt, honori sibi futuros quam si aureis alis , quas Euripides opinione sibi sinxit, volare se posse putent, cum ex ea ma- APODEMlCUS. 61 materia qua nihil gravius esse potest , id quod levissimum esse oportuit , conflaverint. 75. Sic Cicero. 1. Offic: Non modo turpe, verum etiam sceleratum & insanum est, habere quastui Remp. 76. Acute Casus in sphaer. civitat. lib:2. cap:9. De Roma olim dictum fuit, omnia Romae venalia. Roma urbs ampla est & spatiosa, sed non sola capax lstius sententiae. 77. Omnia autem illa , quae Studiosus apud exteros audivit vel vidit (quia humana natura labilis est) accurate annotare debet in Diarium , seu Itinerarium , fidum memoriae miniitrum , ut si quid forte oblivio subtrahat, pro occasione in ptomtu sit. 78. Huc facit, beatae memoriae, Patris mei, FRIDERICI ZAMELII Epos Propemticon quod aliquando Ad Virum Nobilem, Poetam Clariss. VENCESLAUM CLEMENTEM scripserat. Jam rite Hesperiis immanem legibus orbem, Et sola Threiciis Mars quae Neptunia praefert Collibus, infando genus insuperabile bello, Egregias animas, tantumque exercita castris Aonidum quantum felici pectora ferro, Vt videas lustresque oculis sitientibus, urget Major fama virum : quorum mens proxima calo Altius humanae superat fastigia sortis, Ver- 62 Studiosus Verque recens auraque favent, Phryxea reliquit Sidera mansueti stringens Sol cornua tauri: Tranabis placidis confisum Nerea signis Securumque Noti. Quam Te comitarer euntem Ipse lubens , rerum si non fortuna mearum Spes duro jClemens, excluderet obice nostrat, Si qua tamen si forte forent non aspera votis Fata Deum nostris, nec sit jactura laborum Patria quos a me civilibw ebria causis Exigit, ir subita Catharae mihi morte relicti Parva atas pueri nondum satis apta foventem Balbutire Tatam, fractasq expromere voces, Quamlibet hybernet savum mare, flabraq, Cori Adversiq fremant turbentq immanius Euri, Te sequerer mea cura, mei pars altera: qui cum Vivere dulce fuit me longa per aquora vectum Fertilis indomiti Tibi redderet ora Batavi, Vt Tecum Argolica rupis contemtor & unda Cyrrhai nemoris , vultum atque os sanctius. Heinsi Intuear , Numenq colam pro Numine Phoebi! Heic merita virtutis honor ! Cum navita portus Flectet in optatos seu lux affulserit ingens Illa chori nostri ,seu primum occurrerit alter Natura genius non inferiora secutus Barlaeus (census nosti, pars maxima tanti Magnus abest Grotius , pietate ad stdera notus, Par animo Heinsiacis, par rerum pondere Musis, Cujus surgentem postquam mirata fuisset Gallia culta facem, latata est cive recepto) Proximus his, primo sed proximus intervallo Scriverius comes est, avi, Patriaq voluptas, Nil natura cui, nil prodiga Musa negavit. Ta- Apodemicus. 63 Talia fare Viris: Vestri me Nominis ardor Excivit procul orbe alio, terraque remota, Praesidibus Vatum cum nostris justa Zameli Vota soluturum : atque urinam haec ego littora dudum Contigerim , & pridem fuerit data copia fandi, Multa manus Procerum cum nondum nocte profunda, Et gelida tegeretur humo:quibus ardua virtus, Dulce decus famae cinerum non miscuit umbris! Scaligeri sidus, cognataque luminaDousas, Oraque Rutgersi , BAUDlque decora viderem: Quove pios veneror Manes, hoc ore salutem Affererem dextra gaudens conjungere dextras. His dictis & quicquid amor suadebit, & usus, Atque animo fixis qua corda diserta reponent, Fer Violas anvi redeuntis munera bustis. Tbusq sacrum.si sera moras injecerit astas, Lilia tunc Paphiamq Rosam sit spargere cura. Vtque satis spectes portas, armaria, turres, Ferq referq pedem , vagus omnia compita transi Nunc has, nunc illas: nec Te concinnior Vrbis Angulus aut vicus lateat; studiumq professa Martis,& exculta legum moderamine gentis, Observa mores, cum moribus imbibe leges, Fasque fori parvaq ea singula conde tabella, Qua magnum mihi munus erunt Clementis Amici, Seu Studiosus 64 Seu nostram redeas gratissimus hospes in urbem, Sive peregrinas subeat mens quarere sedes, Si tamen in terras alieno Sole calentes Emigrat, nostra sit charta vicaria lingua, Quodque loqui coram malles, hoc nuncia portet Litera, nec segnis nostri sis cultor amoris. Sic lata faciles cingant Te fronte viales, Et quas promittit pontus tranquillior auras Nereidum catus, quoties sulcaveris aquor Annuat aeterno Tibi foedere:sisque superstes Noster amor, gentisque Tua , Regumque potentum. 79. Aliae insuper etiam virtutes , a peregrinante requiruntur, nimirum ut habeat Linguam Parcam, Frontem Apertam, Mentem Clausam. Ut omnibus sit Officiosus, paucis Familiaris. Itaque 80. Consilia sua nemini aperiat, nisi iis, quorum ea scire interest. Non enim temere quidvis apud quosvis effutiendum. Prudenter Pittacus: [...]. Et Homerus Odyss. [...]. 81. Importunam curiositatem (non enim de omni loquor , sed de ea , quae cum temeritate conjuncta est) vitabit. Alias audiet illud Comici: Tua Quod Nihil Refert Percontari Desine. 82. Mores exterorum , religionem, statum regiminis observabit, non taxabit. Si enim Apodemicus. 65 enim in aliena domo surdum & mutum esse oportet, multo magis in aliena Republica. 83. Hinc variis ingeniis sese accommodare studeat , & polypum ac [...] agat, servata tamen interna & vera virtute: Plutarch. [...] 84. Fecit hoc Vlysses , in quo perfectum hominis Politici exemplar veneranda antiquitas nobis proposuit. Ille apud Polyphemum multa simulavit, apud procos mendicum egit. 85. Interim, id cuique genus imperis charissimum debet esse, sub quo est genitus. Forstn. in not. ad Tacit. p:421. 86. Humanus praeterea sit, affabilis, officiosus erga omnes , quos debet ac potest. Huc quadrant Vrsini versus. Sis patiens, verax cornis, sermone modestus: Sint tua laudatis seria picta jocis. Mnltum quippe placent admixtis dulcia acerbis. Adde sales gravibus tempore, gratus eris. Scilicet extremum nemo laudabit utrumque, Serius aut nimium sive jocosus ens. 87. Paucis sit familiaris. Amicos autem, quos probavit optimos , benevolentia mutua & fide sibi reddat conjunctissimos, Quam si dura silex, aut stet Marpesia cautes. In haec praeparata pectora tuto secretum omne migrat, horum sermo solicitudinem lenit, sententia consilium expendit, hilaritas tristitiara disturbat, adspectus ipse delectat. 8 8. Prae- 66 Studiosus 88. Praecipue ab improborum consortio ( fibi caveat, ne quod deliquium morum suorum integritas patiatur, ac ne ab illis ad haereses seducatur , scortationibus sese polluat, vel nepotinis sumtibus [...], ut apud Zenodotum Plato loquitur, hoc est, cum ipso eanistro omnia abliguriat. Vid. Neuh. Theat l.H.l.2.nec non Christ. Stummelii Studentes, feu de vita Studiosorum comoediam , itemque Philanders von Sittenwald Satnrischer Gesichte Sechste Theil pag.67. & seqq. Si vitare velis acerba quadam, Et tristes animi cavere morsus: Nulli Te faciat nimis sodalem, Gaudebis minus & minus dolebis. Martial. 89. Fuge itaque o stos & soboles ingenuae juventutis , fuge , inquam , ac longius a te amanda illa bonae mentis impedimenta, illa damnorum conciliabula , luxuriae tribunos, spongias istas madidas, gulae mancipia , gurgites, dolia, ventres: ne ab illorum lenociniis ac blandimentis inescata , in vada deferaris & scopulos , in quos cum impegeris, non sit receptui iocus. Homines sunt, liberioris vitae obtentu , in voluptatum architectura operosissimi, queis praeter hominis formam & nomen nihil humani pectoris est , ac quibus caeca & prona sunt ad omnia vitia, vita & vota: denique quibus Mitionis Terentiani illud symboli loco est , in Adelph. a, 1. f. 2. Non Apodemicus. 67 Non est flagitium , adolescentulum Scortari: neque potare, neque fires essringere. Scilicet Plena illis fiunt omnia salibus & joculis, Fabulis & poculis, dapibus & epulis. Negligunt animum , quo nihil est praestantius : se lpsos ignorant, quo nihil est turpius, futura non prospiciunt, quid periculosius? corpori inserviunt ignaviae dediti, quod est illis commune cum beluis , quibus id praecipuum , ut alantur , ventrique indulgeant , a natura tributum. Paul Manut. iib.2.ep.25. Et ut verbo complectar omnia : omnem animi virtutem , omnem honesti ornatum turpissima labe consiciunt, illud Propertii lib. 4. Eleg. 6. Sobriis Musis occinentes: Sic noctem patera, sic ducam carmina, donec Injiciat radios in mea vina dies. Hos tu , ad meliora nata ac educata propago, sanguine viperino cautius devita : [ facilior enim virtutis ad luxuriam, quam luxuriae ad virtutem transitus est: Val. Max.2.c.6.] Animum tuum divinioris sapientiae praeceptis firma. Hactibi virtutum stimulos, haec scmina laudum: Haec exempla dabit meliora. Videatur Meyfarti Christliche erinnerung von den Euangelischen Honen Schulen. 90. Scommata tamen , scio , & calumnias horum male feriatorum non effugies , qui adversi sunt virtuti eorum, qui rectis studiis ad bonam mentem aspirant Quid ergo heic facies ? Num commoveberis ? Minime , sed sper- 68 Studiosus spernes ac ridebis illorum insana atque inania terriculamenta: judiciaque ipsorum tantum facies , quantum aut numerum lupus, Aut torrentia flumina ripas. Neque enim rumor ab obtrectationibus dilatus quicquam famae tuae oberit, cum prudentiores, quibus laudabiles vitae tuae actus probasti, his mendaciis fidem nunquam sint habituri. Prastat autem uni probo, quam mille improbis plasere, ut sapientissime quondam dictum est a sapientissimo Imp. Friderico I. 91. Imo sapientibus ptopositum est, pessimis maxime displicere, juxta illud Poeta Curandum , semper placeas doctisque bonisque. Summa quidem laus est displicuisse malis. Et bene Cato in Distich.lib. 3. Cum recte vivas, ne cures verba malorum: Arbitrii non est nostri, quid quisq loquatur. Hoc ipsum venuste Germanicis versibus expressit Cl. Opitius: maw* Du darffst nicht/ lebstu recht/ nach bosen maulern fragen/ Es lieget nicht an uns/ was der und jener sagen. 92. At pessimo profecto loco sumus, nisi pati injurias ita possumus, ut videamur nen sensisse. Barclajus in Argenid. l. 1. p. 55. 93. Ingurgitationi autem, de qua diximus , opponimus elegans illud , quamvis incerti Autoris, Distichon. [...] Apodemicus. 69 [...]. Palladis sum germen , Bacchi quid me premitis rami? Auferte hinc botros, virgo non inebrior. 94. Illos enim, qui magnos culullos evacuare solent, non e Musis, sed eBaccho potius, aut sub Seirio forsan natos dixeris in siticulosa Apulia, qualis Bicias lib; l AEneid. ille impiger hausit Spumantem pateram,& pleno se proluit ore. 95. Sed de illicitis Veneris amplexibus quid dicam? tu o Veneris quo non mortalia trudis Corda fomes, tu fons , tu princeps causa malorum! Ita blanda mulierum Rhetorica quidvis obtinere satagit. 96. Plautus in Stich. Act.1. Sc.2. Qui potest meretrices vitare, Vitet, ut quotidie pridie caveat, Ne fociat hodie, quod pigcat postridie. 97. Felicem peregrinatorem , qui navi simi is , mentem ammumque suum optimis praestantissimisque mercibus insigniter dotandum circumsert. Illum, cujus Gubernator est ipsa Ratio, quae saluti ipsius invigilat, clavum prudenter dirigit, obstantia freta superat, navim jactantibus austris (Horat. Sat, 1 .)eripit, ventos reluctantes non extimescit, latentes scopulorum insidias secunda dexteritate evitat, Sirenum fallacias eludit. Felicem, inquam , qui interritus periculis, in adver- 70 Studiosus adversis magnanimus, in tempestatibus placidus, procellas felici progressu transivit, qui Virtutem Pharum constituit, qua praelucente in vitae periculoso & ancipiti cursu , mentem, ut dixi, quasi navim, appellit in portum vitae piae, vitae honestae, prudentis, atque adeo,ut verbo dicam , exoptatissimae. 98. Et hoc quidem modo peregrinandum nobis est, ut quemadmodum Rhodanum fluvium per Lemannum lacum , aut quemadmodum Arethusae fontem , per mare delabi, neque externa salsugine aspergi , neque aquae puritatem mutari videmus. Kirchnerus Orat. 5. 99. Homo itaque Reipubl.proximus, cuivis examini promtus discendi cognoscendique gratia, patria non exibit, ne decipulis peregre illecebratum capiatur , cum vel maxime ideo eundum fuisset, ut sciretur , capi eum non posse. Vir Politicus p. 52. Qui studet optatam cursu contingere metam, Multa tulit, fecitq puer, sudavit & alsit, Abstinuit Venere & vino. Horat. de art. poet. v.412.413.414. 100. Hinc sapienter Poetae, cum caeteros omnes Deos Veneris imperio subdidissent, in Minervam modo & in studiorum praesides Musas nihil ei, nihil Cupidini juris esse voluerunt. 101. Et profecto macule in Academiis contracte , non multum abludunt a maculis Solis & Lune, que non possunt occultari, sed plurimis ostenduntur. llle vix ullo sme- gmate Apodemicus. 71 gmate ac lixivie eluuntur, sed aliquando durant & non raro promotioni arietem intor quent. [Alias in communi proverbio , octo potissimum occultari non posse dicuntur. 1 .Civitas in monte sita. 2.Amor carnalis. 3.dolor. 4.tussis 5.ignis 6.stramen in sotulari 7.Consilium fatuorum. 8.Consilia mulierum , quibus additur per aliquos fusus in facco, quod vetus versiculus indicat: In sacco fusus, meretrix in aede reclusa, Nequit celari,nec stramen in sotulari. De mulieribus , que servando servari non possunt, Propertius dixit lib:4 .eleg. 1. Non mille excubia nec te signata juvabunt Limina, persvasa, fallere rima sat est.] 102. Sumtuum parsimoniam quod attinet, dico, pecuniam in convictum, in libros,extra coeterorum communionem, recte erogandam esse. Ein Reisender muf haben einen Zehrpfennig/ einen Nothpfhennig/ und einen Ehrepfenning. Huc pertinet aurea regula Luciani, in omni vita tenenda. [..] Tanquam moriturus, tuis bonis fruere, Et tanquam vitturus parce tuis possessionibus. Eft vero vir sapiens ille , qui ambo hac cum noverit, Parsimonia & sumtui modum aptavit. Vel 72 Studiosus Vel, Ut Thomas Morus reddidit: Vtere divitiis tanquam moriturus, & idem Tanquam victurus parcito divitiis. Parcere divitiis qui tempore novit,& uti: Ille modum servans inter utrumque ,sapit. 103. De alee & chartarum lusu aliquid heic dicam , sed aliquid tantum, ne prolixus sim. Non injuria autem Pascasius lustus PATRIMONII SCOPULUM dixit esse ALEAM. l.1 .de alea ,p. 99.Etenim Sape gravis nummis lusor venit: exit inanis. Sic lusor ille apud Poetam queritur: Sum nudus ut passer, facit hoc mihi tesser & asser. Pulchre autem lohan.Concennat. var. quaest.l. 4. c.6. Literatis cumprimis viris alee lusus displicere debet, utpote quibus ex honestis colloquiis amicorum & eruditorum , recreatio certior & honestior manare possit. Et Petrarcha de rem. utriusque fortun. l.1. dial. 26. Ostendam tibi, inquit, si consilio uti voles, generosam atque honestam aleam , qua olim Athenis docti homines usi sunt, ut sestis scil. diebus in concilio amicorum quisque de literis aliquid in medium proferat, non Sophisma lubricum, ut illi, sed solidum, pro ingenio proferentis , ad virtutem aut beatam vitam pertinens. Dehinc collatione facta, sine ira, qui inferiores, doctiorum judicio usi erunt , facili quidem multentur pecunia. Hoc in Philosophicas vertatur coenas. &c. Cicero pro Archia. Quantum alii tribuunt conviviis, quantum aleae, quantum pile Apodemicus. 73 pilae, tantum ego mihi ad studia recolenda fumo. Plura de Alea, si benevolus lector desiderat, legat praeter P. Heigium in Quaest. Jurid: parte 2. quaest: 10. authores plurimos a Maximil. Faust. in Consil: pro AErar: class: 16. Cons: 170. allegatos. Huc refer Proverb: Gall: leu, putain, & vin friand Font l'homme pauure en riand. 104. Praterea, ( ut ad coetera quoque deveniamus ) sermo noster illius populi lingua, cum quo degimus , diligenter excoli debet. Et quis est tam rudis, qui nesciat, linguarum cognitionem homini imprimis Politico, cum honorificam, tum perutilem ac necessariam esse? Vid: Vir: Polit: p. 56. 105. Verum enim vero non animi tantum , sed & corporis ageurata habenda est ratio, ita ut cibis exoticis (quia illis non assueti) parce & caute utamur , loca contagiosa declinemus , nec membra immoderatis & intenrpestivis itineribus , inprimis nocturnis defatigemus. Quo respexit Poeta , quando dixit: Quale per incertam lunam sub luce maligna est iter in silvis. 10 6. Et ut nimiae, ita continuae peregrinationi , quae morbi instar est , damnum sanitatis adjectum est. Symm:l. 8. ep: 31. 107. Historia quoque ejus gentis, per & ad quam peregrinamur , legenda sunt in via, & libri statum exterarum regionum concernentes , quos in itinere & locorum peragratione pedissequas imo comites habere decet, E 108. In- 74 Studiosus 108. Insipiens enim peregrinatio absque lectione. Sunt Historiae & peregrinationes ( ut bene lulius Bellus monet in Herm: Polit: l.1 p. 36.) veluti bigae, quibus vehitur omnis prudentia, que nisi concinne & amice conjungentur, secus ingenui adolescentes optatam peregrinationis metam contingent. Lectionis itaque defectus peregrinatio , peregrinationis lectio supplebit. 109. Illa autem , que quis legit, ut firmius inhereant, animo diligenter volutanda sunt. Sape etiam ( ut Quintilianus monet ) in turba, in concione , in conviviis faciat sibi cogitatio ipsa secretum. 110. Usus item thermarum, acidularum, & eorum omnium , quae quoque in loco ad valetudinem roborandam faciunt, minime negligi debent. 111. Denique modus servandus est in peregrinationibus, neque semper cum Judeo illo errone divagandum , vel patria oblivioni tradenda , more illorum , qui Loton comedisse dicuntur : quod veteres de iis usurpabant, qui diutius in peregrinis regionibus hererent, veluti obliti reditus. Est autem Lotos, ut Plinius scribit hist: nat: l. 13. c.17. arbor in Africa tam dulci cibo , ut etiam nomen genti terreque dederit nimis hospitali advenarum oblivione patrie. Confer Homer: Odyss:1 .v.90.& seqq. 112. Quia etenim vita summa brevis est, peregrinationes longae minime sunt suscipiende , sed reliquum vite tempus Patrie tribuendum, Non enim nobis solum , sed etiam Apodemicus. 75 etiam, atque adeo multo potius nati sumus Patriae. Cic. ad Herenn. 115. Unde Execestides quidam vulgo male audiit, quod immodicus esset in peregrinationibus , ut omnes vias quam maxime cognitas haberet. Hinc Adagium de negotio perplexo atque inextricabili: [...]. Ne Execestides quidem viam rectam invenerit. Erasm. in Adag: Et Aristophanes in Avibus: [...] Neque per lovem indidem Execestides ( subintellige, invenerit.) 114. Sic Cicero ad Marcum Coelium, Famil: lib: 2. ait: Omnis peregrinatio obscura & sordida est iis , quorum industria in patria potest esse illustris. Ex quo loco quidam male colligunt , Ciceronem simpliciter peregrinationes damnasse. Verum Cicero se ipsum explicat, cum dicit, quorum industria in patria potest esse utilis. Tales itaque a peregrinationibus revocat, & ut ea que peregrinando ante assecuti sunt , in usum Patrie conferant, haut obscure monet. 115. Certum tamen & accuratum studiorum causa peregrinantibus, tempus precise non posse desiniri autumo, sed pro qualitate persone, ejusque valetudinis , pro modo facultatum, Parentum , Patronorum, ratione loci tutiorisque in patriam reditus, terminum variandum esse statuo, inprimis si perlustratis per aliquot annorum intervalla, cum fructu, variis iisque preclaris locis, po- E 2 pulis 76 Studiosus pulis & c. studiorum quoque suorum cursum absolverint. Frolich: 1. d. probl: 96. & Part. ejusd: l. 2. c. 26. §. 1. 116. Dico, cum fructu , quoniam, juxta illud Homericum lliad: β. v. 298. [...] Turpe quidem mansisse diu, vacuumque reverti. Nec qui multa tenet, sed qui scit idonea vita, qui mores suos civili venustate mitigavit, qui validum ingenium diu peregrinis artibus miscuit, cum fructu peregrinationes instituisse dicendus est. Confir supra, paragr: 48.49. 117. Sunt certe miserrime conditionis homines . & male curiosi , qui ad exteros non nisi Spectatum veniunt, veniunt spectentur ut ipsi & rerum omnium ignari in patriam redeunt. Illi in publico doctrinarum epulo bellaria tantum gustant, firmiores dapes negligunt, imo contemnunt. Lunam in genesi sua habent , cum Mercurio, in signo mobili, in nono Thematis loco , inquieti, vagi, Planete terrestres, fruges consumere nati, quos Seneca dicit epist: 1. mulca habere diversoria, nullas amicitias. Digni profecto , ut qui ex suo ingenio omnia judicant, in Amphyctionum concilium recipiantur. Et hi quidem vagabundi, (Baganten ) privilegiis , quas Imperatoria pietas Studiosis concessit, merito excidunt. Cessantibus enim causis, cesfare etiam debet effectus. Vide Rebuffum, Kubach, Apodemicus. 77 Kubach, & alios JCtos, qui ad Auth:Habita. C. ne fil: pro patr: scripserunt. Lusit in hos stolidos peregrinatores Poeta non ineleganter : Nempe peregrinas stolide volat ille per oras, Qui facienda fugit, qui fugienda facit. 118. Atque sic quidem de regulis ante & in ipsa peregrinatione diligenter observandis: itemque de tempore in patriam redeundi, ea qua potuimus brevitate , hactenus egimus . Reflat, ut regulas , Studioso in patriam reverso , apprime necessarias videamus. Non enim sufficit, apud exteros bene vixisse, sed omnibus insuper etiam industriae nervis in id est incumbendum, ut cum laude in patriam revertamur. 119. Itaque, post confectum iter, domum reversi, Deo ante omnia, ceu peregrinationis directori, pro divino praesidio gratias agant, exemplo Iacobi Genes, 35. v. 3. & juxta praeclarum monitum Regii Propheta , Ps. 107. v. 23. 24. et seqq. adeoque probe memores sint illius sententiola. [...] Tibi perennis gratia Sit, rector orbis, qui velut Munita in arce me procul Periculi submoveras. Buchan in Paraphr.Ps. 31.v.22. In nos sancte parens quot vigilantia Et quam mira Tuae pignora suppetunt, Quae nec mens acie cernere languida Possit, nec numero lingua retexere. Paraphr. Ps.10.v.6. E 3 120. De- 78 Studiosus 120. Deinde, summopere sibi caveant, ne simul peregrinationi & virtuti nuntium remittant. Sed enim intemerata religione consecrata virtus , & torporis nescia, indies magis magisque excoli debet. Nam Solis ut in solo motu constantia constat. Constans virtutis vis in ag endo sita est. 121. Praecipue vero in omni vita pietati opera quam maxime est danda , utpcte quae basis est & fundamenttrm virtutum reliquarum omnium. Nimirum prospere eveniunt scquentibus Deum : adversa spernentibus, ut Patavina illa Siren , Livius ait Decad. i .lib. 5 pag.mih. 377. Certe qui Deum deserit , is a Deo & ab omnibus creaturis deseritur. Hinc Henricus IV. Rex Galliarum, a quodam sic introducitur loqui: Causa mea cadis fuerit qua, quatere noli: Descrui Dominum, deserit is famulum. 122. Itaque tuae sapientiae est, o homo! veram laudem in una hac virtute positam existimare. O felix hominum genus, Si vestros animos amor, Quo coelum regitur, regat. Boeth. Et perbelle Poeta: Soli fide Deo , soli constanter adhare, A solo cunctis eripiere malis. Sis ergo cuncti vivite, Vivatis ut aternitati: Sic mori jam nunc discite, Ne moriamini damnati: AEter- Apodemicus. 79 AEternitas vos terreat, AEternitas vos urgeat. 123. Porro sibi caveant, ne peregrino habitu, aut coma & barba mire tonsa populares suos offendant. 124. Quod Roma, quod Parisiis fueris, probant homines civiles , quod Romanis, itemque Gallorum vestibus usus fueris , neque id improbant: sed reversus , ut vestitu patrio utaris , id vero maximopere a te contendunt, ait Clapm. loc: sup: cit: pag. 150. 125. Ioh:Sturmius apud alleg: Grot. p.168. Laudo, quod Romam viderit aliquis, quod Athenis Cratippum audieris, comprobo : patior etiam & laudo cum caeteris, quod Atticus cognomineris ; at ut pallio utaris Roma Graco, non laudo. Vide Th: Lans. Orat: 1. p 6. & seqq. 116. Et improbavit vehementer exoticarum gentium vestitum in Germanis Carolus M. Imp: testante Aventino I.4. f.289. 127. Sic Vdalricus Dux VVirtembergensis dixit: Novus vestitus introducit novos mores, novi mores introducunt novos homines , novi homines expellunt veteres. ZWing. Vol: 7. Theat: vit: hum:lib: 2. Addo Richt: Axiom: Polit: 318. 128. Videant etiam , ne vocibus peregrinis intempestive & immoderate adhibitis , sese deridendos propinent. 129. In hos novatores Poeta quidam Germanus, non minus vere quam venuste lusit: Es mus nicht alles Zeutsch: es mus vermischet senn/ E 4 War- 80 Studiosus Warumb dann renset sonst der /zeutsch in Frankreich ein/ Una lernet solche Spraach ? Er mus es billich zeigen Und von der teuter Kunst nicht immer stille schweigen: Was Ulamodisch ist das halt man lieb und wehrt/ Das alte lumpen Zeutsch ist billich umb geehrt 130. Vitent ostentationem & jactantiam in expositione eorum , quae alibi viderunt aut audiverunt, ne velut gloriosi Thrasones centones farcientes [...] (ut Aristophanis in Avibus verbis utar) in medium proferentes, omnium risum atque explosionem incurrant. 131. Sic nugo quidam jactare solebat in conviviis, celebres se peregrinando urbes lustrasse quinquaginta , atque in singulis earum exegisse sesquiannum. Cum vero aliquando a quodam emunctae naris homine interrogaretur, quotum jam aetatis suae annum ageret, responderetque nondum quadragesimum, protenus revocabatur res ab auditoribus ad calculum: deprehendebaturque , nugonem illum triginta sex annos, prius quam in lucem editus esset, peregrinando perlustrasse urbes. Bullinger. contr. Cochlaeum.lib.1. cap.26. pag.58. 132. Quadrat in illos illud Horatii : amphora coepit Institui currente rota cur urceus exit ? 133 .Fau- Apodemicus. 81 133. Fautores suos omni officiorum genere prosequantur , eosque tanquam Helycen & Cynosuram sequantur: & eorum quidem gratiam ambiant, qui omni cura rum genere circa Rempublicam occupati sunt. Vide quae supra notavimus §. 25.26. & 27. Qui didicit patria quid debeat, & quid amicis: Quo sit amore parens, quo frater amandus, & hospes: Reddere persona scit convenientia cuique. Respicere exemplar vita morumque jubebo. Horat.de art. poet. v. 312.313.316.317. 134. Ab Ambitione vero & ab omni supercilio fastuque longe absint, ne plurimormm odium in se concitent. 135. Multi altas cedros ambitionis scandunt: at fractis ramis periculose decidunt. Melius est humili racemo uvas colligere, quam in summa Cedro ad tempus , non sine jactura gravi vitae triumphare, loh Casus specul. quaest motal. in Univers. Aristot. Eth.lib.4.p.278. 136. Inconsultus eis vanusque cursus est , qualis formicis per arbusta repentibus, quae cum summum cacumen petunt, in imum inanes aguntur. Seneca. 137. Occasione de superba ambitione sumta, adjicere libet Declinationem, quam Diabolicam vocant. Est enim anigma Grammaticum, quo quaeritur, quomodo Diabolus discipulos suos declinare doceat omnes casus? Resp. Nominativum, superbos docet declinare. E 5 Isti 82 Studiosus Isti enim magna Nomina , & titulos quaerunt. Genitivum, avaros: Quia ipsis per usuram pecunia gignit pecuniam. Dativum, libidinosos: Quia isti effundunt etiam patrimonia sua in meretrices. Accusativum, detractores: Quia accusant omnia facta proximi. Vocativum , eos , qui nomina Virtutum imponunt suis vitiis, dum superbiam, gravitatem, socordiam, quietem &c. vocant. Ablativum , fures & raptores. Per hanc scalam eos deturbat ad inseros. 138. Modestiam ergo prae se ferant potius, & popularibus, suis humanos, omnibus vero [...] sese ostendant. In his enim duobus licet reperire , quicquid ad fidem boni civis , & ad morum rectitudinem videtur pertinere. 139. Et Augustus Caesar apud Plutarchum mortuo Ciceroni melius testimonium reddere non potuit, quam fuisse eum Virum doctum & Patriae Studiosum : quanquam & ille quidem ab ambitionis crimine non fuerit liber. Vide Plutarchum in Cicerone & loh. Henrici Boecleri Characteres Politicos Vellejani, cap.4.§. 15. 140. Maxima autem pietas conservatione patriae continetur , ipso Cicerone teste. 1 3.Philipp. 141. Praeterea , tempus in studia revocet, & in hoc portu navim suam defigat. 142. Ego quidem ita comperio, animum nus- Afodemicus. 83 nusquam felicius , quam in studiis conquiescere. Neque etiam ulla spatia definient doctae virtutis perennitatem. Vivimus ingenio , Coetera. Mortis Erunt. Et ut o viditu cecinit: Singula quid refero?nil non mortale tenemus, Pectoris exceptis, ingeniique bonis. 143. Aristides Rhetor Orat.in Aesculapium: Totus, inquit, vitae fructus & quasi summa, in literis homini consistit. 144. Lipsius ille apex eruditionis reconditae , Literaria h?c vita & otiosa tranquillitas , quid non habet commodi ? Non externa illa fortasse: sed nec terra que aurum aut argentum gignit, res alias producit: nec animus, quise colit & virtutem. Cetera ille fere sterilis. Quid tamen praeferas huic uni? cui honos, cui salus comes, cui externa & interna quies.Centur. 1. ep. 12. 145. Quicquid facis, cito redi a corpor ad animum : illum diligenter exerce: Seneca ep. 146. Piperata tame , & modo temperata concinno esse debent studia , ne quis iis ita ardeat, ut frigeat in rerum usu:sitque tepidus inter civiles humanasque curas. Agricola, quantum fieri potest,imitandus est, qui teste Historicorum & Politicorum optimo Tacito retinuit, quod est difficilimum , e sapientia Modum. 147. Dandum est aliquod intervallum animo, ita tamen, ut non resolvatur sed ut remittatur. Seneca ibid. 148. Et de lectione quidem Autorum, E 6 notan- 84 Studiosus notandum est illud Saresherienses lib.7. ep.10. Exquisita lectio singulorum , doctissimum: cauta electio meliorum, optimum facit. 149. Denique quicquid laudabile in peregrinationibus suis observarunt, ad usus salutares prudenter expediant , ut ita verum finem peregrinationis suae institutae tandem assequantur, & fructus jucundos utilesque inde percipiant. Ita Labar hic quoque proderit olim. Delectat meminisse mali post gaudia: Sidonius. Carm.5. Contra vero minus gaudent, qui timuere nihil. Martial.lib. 11. epig. 37.Et. Quisquis apes, undasque timet, spinasq roseti: Non mei, non pisces,non feret ille rosas. Non quisquam fiuitur veris odoribus, Hyblaos latebris nec spoliat frvos, Si fionti caveat, si timeat rubos. Armat spina rosas, mella legunt apes. Claudian: in Fescen: ROSA Spinis armata triumphat. NEC NISI SUBLATO REPERITVR G E M M U L A S A X O. 150. Keckerm: Syst: Polit: lib: 1. cap. 25. p. 402. can; 1. Totam universitatem, id est, patriam, APODEMICUS. 85 patriam , in qua natus es , vel in qua civis es, vel denique in qua tibi bene est , ardenti amore prosequi oportet, tanquam cui Deus & natura te obstrinxit: sic tamen ut vitia & defectus patriae, sive universitatis istius , in qua vivis, non excuses vel augeas , sed serio cupias & studeas emendare , quantum in te est. 151. Jam Friderici Zamelii, patris mei, piae memoriae, Epigramma adjicio , quod extat libro 6. Epigr: Felices animae, quos sic externa fatigant, Vt redeant digni Patribus & Patria. 152. Vltimo,Alstedium adduco , qui En cycl; Schol. c. 8. $. 7. peregrinationis metam brevibus hisce indicat: Meta , inquit , peregrinationis est cognitio , cognitionis actio, actionis gloria ejus, qui universalem hanc vitam voluit esse peregrinationem ad vere vitalem vitam , & Patrie , quae emittit liberos ut receptis utatur melioribus , emolumentum. Qua gemma hunc discursum consigno. Iamque etiam optata mea Cymba potitur arena. Habes heic, Amice Lector, quae, ut Patria meisque studium meum probarem , de peregrinationibus concinnare volui. Debui enim etiam qualescunque studiorum meorum profectus in Patriae meae rationes referre. Sicubi tamen exspectationi Tuae non omni ex parte satissactum, cogitabis, nullam in hominem tantam cadere perfectionem quae non suos quodammodo patiatur n?vos. Interea, Si 86 Studiosus Si quid novisti rectius istis: Candidus imperti, Ut post tantum doctorum ingeniorum proventum qualemcunque saltem locum teneam. Qui non invidioso sunt ingenio, & qui sunt publicarum utilitatum cupidi (verba sunt Sturmii lib. de amiss. disc. rat. cap 1.) in rebus magnis & difficilibus, si quid habent, qualecunqne id sit, si commoditatem habeat, debent profirre in medium, & videri voluisse prodesse, & profuisse, quoad potuit fieri humanis vecessitatibus. Et fructus quidem ingenii (Cicerone teste in Lelio) cum maxime capitur, cum in proximum quemque confertur. Ego vero Tua, Lector Humanissime, judicia aestimabo , non numerabo. Tu Valebis , & conatus nostros , quibus frueris feliciter, saltem non improbabis. Deo autem sit scmpiterna laus , qui fixit, ut peregrinationes nostra cedant in sui Numinis gloriam suaeque Ecclesiae , ac nostram ipsorum, nostrorum, patriaque nostra salutem. Ad 87 Ad Praestantissimum 8c Doctissimum Dn. Gotofredum Zamelium Frid:Fil. In ipsa peregrinatione sua Studiosum. Apodemicum denuo edentem. LAudibus eximiis quod par sis, scripta loquuntur Haec Tua , quae lucem nunc magis aucta vident. Sic proferre pedent si vis , in secula mille Ibitur , & famae dulce teretur iter. Honoris & amoris ergo scribebat Brema 1650. Laurentius Herrewin. No- 88 Nobilissimo juxta & Doctissimo Dn. gotofredo ZAMELIO PATRICIO ELBINGENSI Editionem Secundam Studiosi Apodemici meditanti. DRusopolis. Eheu ! quid Sophorum Graium Veterum colis Pleias , & Albanos Patres, Cum forte nulla sit minor tua gloria ? Mutant vices cuncta,omnibus sed obvia Terris fluunt dona ex pari juris manu. Boreae quis inservire Phoebum lucidum Credat, polumque Pallas ut caleret Pharum Habuisse-post? Tractus vides, celeberrimi Ut porrigat sua lumina Arctoi, suumque Ut spargat aureum jubar lato in solo? Preclare Zameli, decus Patrie Tue, Rutilansque fax Drusipoliadum , & ceteris Prestans, Venus ut clara prestat Pleiade: Non Vatibus Te post seram priscis, tulit Quos Roma, Maecenatis olim tempore: Tu maximum Themidis ut & Phoebi decus: Summum Tuum , tum laudis artisve est opus, Apo- 89 Apodemicam pubem novis apodemicis Juvare velle formulis. Pergas modo, Virtutis excellens decus, succurrere Musis sacris: Sic facta nuspiam Tua Muse tacebunt, ac honos pernobilis Genii tui fiet perennis,& canent Drusopoliades: Toties Quirites Roma ne jactes Tuos, Nam major Arctoo venit honos a cardine, Sic frigida vena circa solstitium brumale animitus gratulabatur Heirichs Bierman, EPI- [...] Gotofredi Zameli Frid: Fil: CARMINA JUVENILIA in AπOΔHMIA conscripta. Magnis Clarissimisque Viris, Dn. JOANNI STEINBERGIO, JCt, Dn. MARTINO SCHOOCKIO, L.A.M. Professoribus in Illustri Academ: Groning: suis olim Praeceptoribus. Nostra Thalia, Patres, cum debeat omnia Vobis; Quid mirum, ad Vestros si redit illa Lares? L. M. Q. Magni affectus exiguum monim : P. Autor. DEO OPT. MAX. Quae tam seposita est, quae gens tam barbara, Jova, Quae non agnoseat Nomen in Orbe Tuum? Barbara Te Pharii venerantur rura Canopi, India Te, Mosci, Taurica terra colunt. Est & qui fidei fanctae faevissimus hostis Turea, tamen coelos credit habere Deum. Orbis & Europe pars est quae tertia terre, Te supplex orat, Te, Deus alme, colit. Africa Te tellus Dominum reverenter adorat, Et Tibi gens Asie vota precesque facit, Voxdiverso sonat, populorum est vox tamen una, Cum verus Mundi diceris esse Pater, Ad Manes PARENTIA Nos animum tenerum primis formamus ab annis, Ingenii nostri robora prima damus. Ingenerant alios, fateor, melioribus ignes, Dictantes Muse carmina docta, Viris. In Te Pierides sociarant agmina Nymphe, Ac habuit solium magna Comoena suum, De tanto tantum monstramus flumine rivos, Pegasidumque soror nos juvat illa loqui. Quas 94 Carmina Quas Tibi Castalides nuper vis invida Fati Surripuit, serus comminuitque dies: Reddere tentabo redivivo funere Natus, Assidueque sequar Teque Deasque Tuas. REGIAE PATRIAE ELBINGAE p.t. BURGGRABIO REGIO, Viro Generoso & Magnifico, D N. ISRAELI HOPPIO, Ejusd. Reip, Pro-Cos . gravissimo. Tu qui Drusiade Patrie moderaris habenas, Unius haut poteras currere laudis iter. Magne Vir Aonidum, nostri pars magna Senatus, Regis amor, nostri Tu quoque Patris amor. Te patris aeterno celebrarunt carmine busta, De Te qui potuit carmine digna loqui, O quoties dixit ? Musas imitare Parentis: Tu dices tanti carmine facta Viri, Et volui, Vir Magne, Tibi dare munera laudum Carmine, sed carmen nostra Camoena negat. Cessisti metito nostro, pia Musa, Parenti: Da tamen ut posthac qualiacunque loquar. AD Juvenilia. 95 AD Nobilissimum Amplissimumque Virum, DN. THOMAM HESIUM, Elbingens. Reipubl. Procos. Fautorem meum & Affinem honoratissimum. HActenus Aonio, Fautor dignissime,versu Cantator volui Kommis esse Tui. Flumine fsd nostre Parnassia Musa juvente Ingenii vires pauperiore dedit. Si rursum negat illa mihi venerabile numen, Pulsabo postes, maxime Phoebe, Tuos. AD SACRAS CAMOENAS, DE NATALI CHRISTI Parodia ad Od.XXL l.1.Horat: MAriam Clarie dicite Virgines, Mariae puerum dicite parvulum, Infantemque supremo Dilectum penitus Patri. Vos letis animis, & posito genu, Qua tellus patet hec, qua patet ambitus Orbis, vel liquidum mare: Vos, quas sanctus amor tenet, Orate. O Dominum tollite laudibus, Natalem Domini tollite versibus, Insignemque triumpho, Potentemdue manu Deum. Hic 96 Carmina Hic bellum lachrymosum,hic miseram famem Pestemque a popu o, propitius Deus, Ultra litora Thules Vestra motus aget prece. A D CHRISTUM In Fest. Pasch. Parodia Od.XXVl.lib.IlI. Quo me Christe rapis Tui Plenum?quem in tumulum, aut quos agor in specus Velox mente nova?quibus Felix auspiciis, Numine quo p io Incensus meditor Tuas Laudes letifico dicere carmine? Dicam insigne, recens adhuc Nobis prodigium Christicolis Tuis. Ex-somnis stupuit vigil Vrnas inspiciens, & lapidis sacri Motus, ac pede barbaro Aufugit trepidus sed mihi carmine: Surgentis vacuum locum Mirari licet. O potens barathri Coeci, Christe potens necis, Et Regis stygii claustra revellere! Nil parvum aut tenui modo, Nil mortale loquar. Dulce periculum est, Te ,mi Christe, sequi ducem Cingentem Angelicis tempora frundibus. Orna- Juvenilia. 97 Ornatissimo Viro-Iuveni, CHRISTIANO HERMANNO, Franequerae Disputanti Anno 1648. BEIliger e Patriae Mavors Te Te expulit arvis, Laresque jussit linquere. In Patriam sed Te Te docta Minerva redire Jubebit & Tritonia. Vndique namque viros conquiret Patria doctos, Donata Pacis laurea. Cedent arma togae: Jam Tu, bona Musa, vocaris. Mars ipse Cedit attibus. Hermanne Aoniis perge invigilare Camoenis, Ut Patriae sis utilis. In Mercatorem. Dicere Te voluit sterilem , mea Musa , Cameonam Mercator: sed Te quid docet ipse rudis? In Album. Ut mihi contingat generosos cernere vultus Oraque doctorum posse videre loqui. Dux meus hic liber est: audet compellere doctos, Assidue cantat quos bona fama,viros. Admittor p acide , mox dicta fideliter haerent. Apponunt tabulas scriptaque digna legi: Condecorantque meum spetioso flore Viretum. Sic plantant ipsi, quos meus Hortus amat, F IL 98 Carmina II. Ut recolam charos aeterna mente sodales. Patria quos tellus vel peregrina dedit: Est liber ingenuis hic consecratus amicis, Quem sententiolis pinxit amica manus. Pinge manus animique typum , sed idonea pinge, Fingere qui nescis. Sic meus esse potes. Ad Theologum & Poetam EIbing. DN. M. BALTHASAREM VOIDIUM. Allusio ad nomen Ovidii. INter dulcisonos canens olores, O nullis Voidi tacende linguis, Nec Nasone Tuo minor Poeta, Excultae repetis lyram Thaliae. Tu nervis cytharam moves venustis, Tu nectis numeros venustiores, Vates Pieridum gerens corollas: Sed cedunt Ovjdi Tibi Camoenae, Et praestantior es lyra modisque, Nam Doctor sacer & sacer Poeta es In Philaeo , alias Groninga, Ao. 1649. AD MUSAM. Saepe mei veneror laurum , meaMusa, Parentis, Quam dederat Vati Caesaris alma manus. Sum puer , & Patris nequicquam attingo Camcenas, Qui vitam, laurum non dedit ille mihi. Hoc superest, quantum superest ad funera laudis, Ut diseas lauro vel sine, Musa, loqui. Juvenilia 99 In Marculum. QUaeris cur nullos donem tibi, Marcule, versus, Cur scribam toties carmina,nulla tibi. Hoc cape responsum. Scribuntur carmina doctis, Nec tibi, sed doctis, Musa placere potest Saepe dedi, fateor, versus: nec Musa negavit, Ingenii vires sublevat illa mei. At verbis me Musa suis jubet aptius uti, Indoctis prohibet me dare mentis opus. ELEGIA Ad Fautorem quendam, Patris mei olim Amicum. Lugdunum ad Rhenum. UT colerem cura vel fervidiote Camoenas, Haec Tua (si memini) verba monentis erant. Sed mihi quid Phoebi jucundum cernere lumen Prodest, si vulgi pars rudis unus ero? Nil juvat Aonias mentem formasse per artes: Et mihi jam maestum concinit omen avis. Patre regente manum , primo sub flore juventae Carminibus didicit nostra Camoena loqui. Post vigor ingenii crevit crescentibus annis, Et quaedam in nobis vena Parentis erat. Amplius accessi nostri pia busta Parentis, Invito Musas ad mea tecta Patris. Tunc sensi calcar, tunc sacro percitus oestro Alternis coepi velle placere modis. F 2 Diffi- 100 C A RMINA Difficile est tacitos naturae abscondere motus, Et quae succendit pectora laudis amor. In versus quoties nos aemulus ardoi agebat? Firmabat quoties, qui stimulavit, honor? Et mentes suus ignis habet, que carmina condunt, Certantes animos carmine fervor alit. Felices, quos Phoebus amat, queis carmina dictat! Felix, quem Lauri fronde virente beat! Nunc procul hinc meus ignis abest fervorque canendi, Nec jam carminibus Musa placere potest. Nunc longae periere meae praeconia fame, Ingenii periit spiritus ille mei. Non mihi vena fluit, nam carminis autor Apollo Argute prohibet plectra movere lyre. Cinctaque Pieria non sunt mea tempora Lauro, Quis capiti nostro serta daturus erat? Delectant Vates sua carmina, rura, nemusque, Quos Phoebus cineri vult superesse suo. Me mea paupertas sterilisque Camoena fatigat, Nil facic ad miseros silva nemusque sonos. Jamque dedit lachrymas ad nostre funera laudis Cantator cygnus funeris ille mei. Cogitur heu juvenile decus volitare perumbras, In me tabeseit Laurus odora Patris. Ergone cum Genitore mei quoque nominis usus Fama- JUVENlLIA. 101 Famaque in ardentes debuit ire rogos? Altior es fato, mea Musa. Recollige vires: Cantorum reddet doctor Apollo lyram. A doctis consuesce legi, manibusque teneri, Et dare Laurigeris carmina docta viris. Si nemo intexet comtis nova serta capillis, Aut sedem Vates inter habere dabit: Ipse mei Lauros heres gestabo Parentis, Nam frondes inter sum Patre Vate satus, Sat mihi, si celebres possum cantare Camoenas, Sat mihi, si possunt carmina nostra legi. Tunc ego Fautori mittam mea metra benigno, Signa voluntatis non morituta mee. Quod superest: Fautor, vos & juga consita Lauris, Vos Muse, nobis Tu quoque Phoebe fave. AD MUSAM. UT Nitidam Tuear Laurum , mea Musa, Parentis, Nunc placet Aoniis labra rigare vadis. Et ne cum Genitore cadat sacra Laurea nostro, Da Patris per me ftet sine morte decus. Dictum I, Petr. V. COmmitte vitam resque Tuas Deo Rerum parenti qui regit omnia: Hic Te sua defendet aura Eripietque periclitatum. Et forte Doemon ne noceat Tibi, (Qui nocte tota callidus & die Inltar leonis frendet ira) Mente decet vigili precari, F 3 Scu, 102 CARMlNA Scuto superbus Tu fidei sacre Incede, sevum nec time Cerberum. Exempla Te fratrum docebunt, Et socios habuisse gratum. Qui Te creavit conditor omnium Rerum benignus, robora pectoris Concedet. O fas est potentis Condere carminibus ttophea! In Eruditissimi DN. GEORGII BECKHERI, Elbingensis, Oratorem extemporaneum. QUale sit hoc scriptum nostri, bone Lector, Amici, Vis dicam? tale est quod pia Musa probat. Quod doctis placuit (nam nos veneramur & illos) Quod Musis: cur non & Tua Musa probet? Scilicet omnigena dotatus Palladis arte Digna suo nobis exhibet ingenio. Amstelodami 1650. Doctissimo Viro-luveni DN. HENRICO BIERMAN, Bremensi. Biermanne, Aonidum non insima cura fororum, pectoris atque animi portio magna mee. Quem mihi Firisiace Bataveque dedere Camoene, Quem virtus & quem spesque decusque probant. Displicuit nobis multorum largior usus, Tu mihi pro multis certus & unus eris. Vltrajecti. No- JUVENILIA. 103 Nobilissimo Iuveni, DN. FRANCISCO SIFERTTO Patricio Elbingensi, Phabirani Disputanti, [...] P. QUis Te grandiloquus mordaci carmine ftringit Zolius , & Phaetontis ait conscendere currum? Invidie rabies virtutibus obvia semper Non patitur,Trancisce,Tuas exsurgere laudes. Scilicet ut volitans pertendit ad ethera sumus, Sic qui Pieridum pleno se fonte replerunt, Livor edax his cuncta negat, vomit ore venenum. Dicere quis prohibet, quod spicla minantia late Ipse Sophistarum prudenti pectore cernas? Sed Tu contemnis ftolide convitia lingue, Quid valeat sumus , novus aut quid Apostolus, inde Scis, qui Multa TENES: nec enim succenditur ignis, Si sumum prohiberevelis: Sic gloria magni Nominis haut crescet, nisi quis comitante minacis Invidie ftimulo, virtuti destinat uni Ingenium geniumque suum, que premia reddat. Hoc opus , hic labor est, veneranda scientia molli Non jacet in lecto, sed parta labore colenda est. Scis, Francisce SATIS:quod scis , Tibi docta Minerva, F 4 104 Carmina Et Musae tribuere, Tibi dat carmen Apollo Teque jubet plamam conscenso Helicone tueri. Mente vales; juncta est sacundis gratia dictis, Et mentes pascis, conscendis pulpita, Jovis Foecundo eloquio coelestia dogmata fundis. Ipse aderam nuper, cum Tu bone cultor amoris Pendentem dulci populum sermone teneres. Jam felix conscende Tuam , Francisce, cathedram, Et Logica laqueos & coeca sophismata solve, lnque redux Patriam , Fer divite foenore Fructum. Flos Juvenum, Phoebique decus , cultaeque Minervae Delicium , & Patriae spes non obscura Juventae. Ad Eundem, Helmstadium abiturum. CUique suum pulchrum est , ducit sua quemque voluptas. Docta Minerua Tibi, Julia Docta placet. Et mihi Musarum si quis conceditur usus, Vtor,& inventis sic fruor ipse bonis. Francisce , ad sese Te Julia Clara vocavit. Tu Phabirani Candida Nympha Vale. EIDEM. Halmum Guelphorum. HEic sedeo tristis, Phabirani displicet usus, Nec mihi vult misero Musa diserta loqui. Et Juvenilia 105 Et Batavae Musae moesta nunc mente recordor, Deserui Musas, deseruere suum. Me Musae volucre aliae, sed fata negarunt, Deploro mentis tristia fata meae. Proderit interea haec animo patiente tulisse: Succedet fatis laetior hora meis. HYMNUS MATUTINUS. 1. Nata lux de lumine, O sole puro purior Sol ipse, nostrae turpia Mentis revelans nubila. 2. Nodis sopor teterrimae Sopor recessit languidus Phoebique clara lumine Aurora ducit tempora. 3. Nunc ergo nos decet Tuam Benignitatem pangere; Da tanta linguae munera Dignis notent praeconiis. 4. Aurora Spiritus Tui Da corda noftra luceant, Mentis suo caliginem Splendore dissipet jubar. 5. Errore labimur malo, Mundi placent fal aciae: Sic vita ducit improba In quanta nos pericula? 6. Erramus ecce turpiter Et mente & ore devii: Illuminata pectora Videre da viam Tuam. 7. Audi precantes, maxime Rerum creator omnium; F 5 Gre- 106 Carmina. Gregem tuere parvulum, Ecclesiamque protege. 8. Largire pacem Patriae Malisque cunctis eripe, Concede vitae carmine Piae canamus tempora. Viro Magnifico, Excellentissimo, Consultissimo DN. GERHARDO COCH. V. I. D . Sac. Cas. Palat. Com. & Reip. Patria Senatori. Cum ei librum Mnemonicum exhibuissem, MUsarum Patriaeque jubar , Vir Magne, libello Da veniam,vultus si rogat ille Tuos. Laurigeros colit ilJe viros , laurumque Parentis, Grande decus Vatum, gestat ubique, mei. Pauperior mihi vena fluit : quos Phoebus amavit, Ceu Numen didicit Musa timere, viros. AD EUNDEM. Cum ALBVM mihi redderet. DOnarunt Horto Musarum lumina plantas, Et quos Parnassi culmina montis amant. Tu violas Paphiamque rosam , Vir Magne, dedisti, (nor. Queis splendet Phoebi non moriturus ho- Nunc , qui desertus suit & sine floribus Hortus, Dives opum, nitidi pars Heliconis erit. Cla- Juvenilia, 107 Clarissimo POETAE, DN. SIMONI DACHIO, Prof. Publ, In alma Borussorum Academia, DAchi delicium Tue Camoene, Dachi delicium mei Parentis, Et nostre tenerae memor juvente. Canenti numeros quid lpse mitto? Quid dono steriles mee Camoene Lusus & tabulas ineruditas ? Tu donas numeros venustiores, Donas carmina melle dulciora, Tu mixtos facili severitate Condis versieulos, polire promtus Argutos Epigrammaton libellos. Quod mitto tamen hos ineptiarum Libellos,bone Fautor & Poeta, Quod dono exiguas Tibi tabellas, Conatus teneros mee Comoene: Hoc jussit meritum mei Parentis, Hoc jussit meritum Tue Camoene, Hoc vult officium meusque candor. Sed nunc dic age cur Tuos libellos, Quos Tu de tumulo mei Parentis, Quos de Pieriis mei Parentis Scripsisti, bone Fautor & Poeta, Inclusos retines domi,nec ire Doctorum sinis ora per virorum? Illos namque coercuit litura Satis. T u poteras bonus Poeta Tam blandas Charitum manus & Horas, Doctos & lepidos Tuos amores, Vel busto Genitoris invidere? Ergo candidulos & expolitos Libellos, placidos & eruditos F 6 Jana 108 Carmina Jam permitte licentius vagari. Hoc que so facias bonus Poeta, Hoc buito tribues amor Parentis, Nam bonus simul & simul Poeta es. Viro Consultissimo, DN. georgio copero, i.v.d. & Professori in lllustri schola Brem: MAgne Virum, nostros studet exornare libellos Illa manus ,qua Tu carmina docta dabas. Affectus animique typos agnoseo manumque. Sunt tamen ingenio munera parva meo. Ad Doctissimum DN.LAURENTIUM HERREWIN. I.CUm Musas, Hermine, Tuas novus hospes adirem, Hec mecum tacitus: Plinius alter eris. II. Jupiter in placido tantum dominatur Olympo, Regnat & in nostra Juno severa domo. III. Cras novus annus erit.nova fercula Juno parabit Hospita:sed festo non edit ipsa die. IV. Fercula pro ftrena facilis dedit hospita amicis, A me Tu capies vota precesque novas. V. Luce nova hac nostre non tangam fercula mense, Nam premitur morbo corpus inane malo. AD EUNDEM. CArmine quid nostram voluisti dicere Musam? Illa Tibi ingenio cessit & arte sua. II.Car- ]UVENILIA. 109 II. Carmine dixisti nostras excellere Musas: Quod mittis , superat meque Deasque meas. III. Hactenus in lymphis inter strepit anser olores. Nunc tacet, & dubitat lingua referre sonum. (triumphos Sed tamen ut victus rauca vei voce Cantaret, non jam lingua soluta silet. Suo JOH. HENRICO STAMLER. I. Perge Camoenarum soboles : nam spem quoque magnam DeTe concipimus nosque Paterque Tuus. II. Si, Stamlere, Tui repetes exempla Parentis, Vel par ipse Tuo vel Patre major eris. Inscriptum Ejusdem Albo. NOn mihi qui doctas tantum cantare Camoenas Principis aut potuit dicere facta viri. Aut qui multa tenet longis exercitus annis, Doctus erit: licet his nemo carere queat. Sed mihi doctus erit, quem respicit oraque cujus AEternus solvit balbutientis Amor, Dictum vulgare: ORAET LABORA. INtegrirate precum dextrae parare potenti Nos decet, & coeptum persicietur opus. In Tumulum PATRlS, INnocui Manes, & vos sacra busta Parentis, O Pater, & tantum Neminis umbra Tui! O Pater, o Genitor, quam Te comitarer euntem, Si mea fata darent me Tua fata sequi! Sed 110 C A R M I N A Sed fatum quoniam spatium decurrere vitae, Er nihil ex ulla perdere luce, jubet: Hoc superest tantum: per me Tua Musa loquatur. Si Tua non dederis carmina, mutus ero. Magnifico & Excellentissimo DN. GERHARDO COCH. V.I.D. Sacr.Palat. Comiti & Reip.Tatriae Senatori. SI vacat & nostris aurem praebere Camoenis, Magne Vir & patriae firma columna Tuae. Accipe quae donant nostrae Tibi carmina Musae, Namque soles placida sumere plectra manu. Nescio cur nuper laudaris carmina , noster Quae Tibi Fauutori sundere jussit amor. Nam mea non tantas meruerunt carmina laudes, Parcius Aonio fonte Poeta bibi. Non lego Pierias in serta recentia flores, Nec mihi dat Phoebus doctius ore loqui. Tu tamen haecad me : Musas cole docte ZAMELI, Sic memor: & Themidem saepe revise meam. Metra placent, Musaeq favent dat carmen Apollo, lpse Tibi dexter spondec Fautor opem. Ergo Tuos inviso Lares Phoebumaue, Tibique Offero versiculos quos mea Musa dedit. Carmina me docttis juvat emendare Camoenis Et Phoebo, studiis caetera mando Tuis. Eru- Juvenilia. 111 Erudito DN. LAURENTIO HERREWIK Cum mihi Venc. Clementis Gustav. & Adoptiv. libros donasset. LAurenti, quid adhuc Tuos amores Jucunda cumulas benignitate? Laurenti Aonidum comes sororum, Mentis dimidium meaeque Musae: Clementis mihi carminum libellos Disertos mihi carminum libellos Donas, &numeros venustiores, Dulci carmina meile dulciora, Et blandis salibus sacetiisque Ex lauro & hedera virente texta, O me si qua recessibus Dearum Illis inferat ,& beet fluente, Quam Vati dederant,amoenitate! Sed cesso. Quid ad haec tamen reponam? Laurenti Aoniae decus Camoenae. Pro charo & lepido Tuo libello, Cultis versiculis & expolitis, Pro dulci Tibi carmine & venusto Amores veteres novosque ponam. EPOS PROPEMTICON. Ad Eundem. NOn uno contenta solo, spatiatur in arvis Mens hominum variis , bene quam divinior aura Rore salutifero tantum permista fatigat. Lumina Pieridum doctaeque decora Camoenae Nunc spectasse juvat, yultus spectasse benignos, Et docileis adiisse animas non infima laus est. Flo- 112 Carmina Floriferis ut apes in saltibus omnia libant, Omneis nos itidem flores depascimur, unde Parnassus noster, musae, Phoebusque superbit, Sertaque contexit Charitum chorus ipse Dearum. Kon illis assueta bonis , mens nescia tantum, Invida cui tantas animi Natura negavit Doteis, & coecas jussit volitare per umbras. Dedecet ad patrium semper residere caminum Ingenuos animos, & quos melioribus aptos Reddidit alma parens rerum Natura Deusque Laudibus, & terras alieno sole calentes Jussit adire, animas totus quas orbis adorat Egregias, sirmisque animis exempla parare, Et gaudere bonis vitae quae postulat usus. Herrervine, Tuas cantavit Gallia laudes, Et gens Belgarum, qua non humanior ulla Extitit, aut doctas potuit coluisse Camoenas. Ergo datas incede vias: nunc i pede fausto, Namque Tibi major studiorum nascitur usus, Laurenti , Aonidum decus immortale meumque. II. HENRICO BIERMAN. HActenus admiror tacitus studiumque fidemque Musarum soboles, & nostrae portio mentis O Biermanne. Tuas nunc parvo carmine laudes Dicturus, Themidemque Tuam Musasque benignas. Di JUVENILIA 113 DI genium tribuere Tibi, tribuere fidele Pectus, non ullis versatum fraudibus, aevo Res nostro nunc est haec intermortua pene. Laudo Tuum ingenium , cujus de flumine rivus Aoniis foecundus aquis scatet. Incluta virtus Clarior apparet, totoque in corde triumphos Ducit, & ad sacri montis fastigia tendit. Te Themis alma tenet, cui Curia justa ministrat, Et Te sublimi fulgentem sede locabit, Solennique Tibi decernet jure brabeum. En Tibi Pegasidum per amoena vireta sorores Monstravere vias, ubi puro nectare mulcent Ingenuos animos , & frontes frondibus ornan. (perbus Jamque urgebis iter , mitraque togaque suIn Patriam, adque Tuos spoliis remeabis opimis, (que. Chare Deo ,Musis ,Themidi ,Patrixque , Tuisln Amici cujusdam Carmen CHRISTO NATO Dicatum. QUi canis aeterni veneranda cunabula Christi. Caetera carminibus da quoque facta piis. Lingua Dei laudes cantet Tua : namque diferta In sacris nunquam lingua sat esse potest. PERORATURO In Fest. Pasch. LIngua diserta placet: vita selicior omni, Quae cantat laudes , optime Christe, Tuas, Vita 114 C ARMI NA Vita perit, mens alta manet: linquaeque potentes AEternum celebrant maxima facta Dei. Felicem merito Te dicimus Oratorem, Surgentis Tua nunc ora resolvit Amor. II. MEns aegra primum triftia sunera Vidit potentis Regis, & Arbitri Exsangue corpus interire, Immeritosque pati dolores. Gaudet triumphos ducere nunc Deum, Mortisque & Orci claustra revellere. Huic debitas cantare laudes Teque Tuasque decet Camoenas. IN STUDIO-SUEM. Sis Asinus vel Sus: quoniam STudio-sis abibis, Qui neseis magni [...] parva libri. Dictio (proh!) ignota tibi: tu quae tibi narro Non capis , & tecum vis loquar Vmbriace. In Marcellum. MArcellus ille quem videtis hospites, Orator & Poeta vult v ocarier. Sed Tullium misellus non inteiligit, Et Virgill contemnit ipse carmina. Orationis & metri leges boni Mortalium rudissia us non inspicit. Mentitur ille vel nugatur pessime, Ausert libellos & fecisse se negat, Orator hinc vult & Poeta dicier. No- JUVENlLIA. 115 Nobilissimo Viro luveni, DN. JOHANNI JUNGSCHULTZ Patricio Elbingensi. Philaum Frisiorum. AEMula progenies , magni pars magna Parentis, Jungschultzi patriae spesque decusque Tuae. Paucula verba dabo , sed erunt sua pondera verbis. Hoc volui tantum dicere:magnus eris. De Patre. Caesaris alma manus laurum , sed carmen Apollo, Ingenium tribuit docta Camoena, Patri. Nunc , quem Pimplaei Vatem juga montis amarunt, Illius genium Castalidesque sequor. ELEGIA Ad Magnificum Excellentissimumque Virum, DN.GERHARDUM COCH, V.I.D, Sacr. Casar.Palat. Comitem ,&c. Studiorum meorum primum Promotorem. Modesta excusatio laure a Poeticae, mihi ab illo donatae. A Onii semper sacra numina fontis amavi, Me meus in Musas acrius ursit amor. Illa tamen juvenum semper dea nobilis Hebe Ingenio tribuit munera parva meo. Hactenus & Musae nomenque decusque negarunt, Et jacuit genii fama sepulta mei. Musa 116 Carmina Musa mihi dixit: non sunt Tibi serta parata, Sufficit ad titulos Vatem habuisse Patrem. Nec Tibi spes aquare Patris praconia laudum, In tenerit tantum sit Tua fama modis. Sed mea casarei quid nunc Comes ipse Palati Tempora Pieria fronde virente beat? Caesareo me jure vocas, Vir Magne, Poetam Et sedem Vates inter habere jubes. Non meruere decus viridi quae lusimus aevo, Nec bene sunt metricis verba ligata modis. Do, quae me tenera Musae docuere juventa Carmina de Patris fontibus hausta mei. Nunc flores ad busta novos laurosq recentes Defero, vel per me non moriture, Pater. Vos salvete mihi bifidi juga frondea montis, Vos mea Pegaseis ora rigate vadis. Est aliquid saero perfundi pectora rore, Est aliquid, tanto nomine posse legi. Fallor?an & faustis potero successibus uti? Nam placuit magno Musa tenella viro. Desine jam faciles mirari in carmine motus, Cochi, quod condo carmina nostra,Tuum est. Me nunc Musa juvat, viresque a judice tanto Sumit, & a magno robore robur habet. Quis neget Aoniis sua munera Vatibus esse, Cum sint versisici praemia tanta mihi? Define velle meos Lauro redimire capillos, Non bene temporibus convenit illa meis. Ingenii vires ultra , meritumque juventae Imponis capiti laurea serta meo. Si tamen,o Cochi, Tua jussa capessere fas est, Da quoque Maeonio doctius ore loqui. Per Juvenilia. 117 Per Tua nunc selix ibo vestigia Vates: Si placeo, res est digna savore Tuo. Gratiarum actio, ad eundem. Parodia Od.IIl.lib.lV Horat. QUem Tu Pieridum decus Cantantem placido lumine videras, illum non Jabor improbus Clarabit pugilem, non Geticus Deus Magnis tollet honoribus Victorem, neque res bellica Deliis Ornatum foliis ducem, Hostis quod tumidas contuderit minas Ostendet Capitolio: Sed que Pegaseos flumina perfluunt Montes, & laticis Pierii Dee Fingent Threicio carmine nobilem. Muse Cochius inclute Dignatur soboles inteir mabiles Vatum ponere me choros. Et jam cesariem Laurea circuit. O Phoebi decus unicum, Qui plectri strepitum carmine temperas! O nobis quoque Vatibus Donature lyre, si libeat, sonum! Totum muneris hoc Tui est, Quod Vates novus & Cesareus vocor, O docte sidicen lyre, Quod canto & placeo(si placeo)Tuum est. LE- 118 Carmina L E C T O R I S. EXhibuimus Tibi Carminum in Peregrinatione conscriptorum fasciculum. Coeteros in Poesi conatus , ob itinera jam jam iterum suscipienda , nec colligere, nec his subjicere potuimus. Tu presentes, si bonus es (quem Te decet esse) equi bonique consule. Otia dant segnes, placuere negotia Phoebo, Et mihi cantanti tempora nulla vacant. Sunt tamen assidue sua doctis otia JMusis: Multa nocent multis otia, nulla mihi. FINIS Juvenilia, 119 In Poemata A U T O R I S, Ejusdemque Symbolum ASSERRTAM TUEOR PATRIS COROLLAM. TU qui Pierias colis Camoenas Et magni repetis lyram Parentis, Qui vena saliente metra condis Omni meile suaviora flavo, Zameli nitidae decus Minerve Et spes maxima Patri? vigentis Elbingae, atque animi mei lubido. Pergas sic Clariis rigare labra Undis, ingenium Tibi est benignum Et componere metra pervenusta, Et doctas adamare perge Musas. Tibi Lauripotens Apollo nomen Immortale dabit, decusque summum. Proles Drusi adum sacri Maronis: Hec Tu cum sueris favente adeptus Phoebo,tunc merito canes Poeta: Assertam Tueor Patris Corollam. Joh. Henricus Stamler e. f. ERRATA. Tab. 1 .lege Statua. PAg.96.l.8. leg. XXV. I.21. lege trepidus & alterum.dele. 1. 3 lege Otartarei potens Orci p.88 [..] leg. Pleades I.22 . pro ut lege ceu, l. 25. pro Themidis lege Sophia.Si quae praeterea occurrunt, quae praetermisimus, per se facile notabit Lector.