Viri Illustris JACOBI AUGUSTI THUANI VOLUMINUM HISTORICORUM RECENSIO. Auctore Joh. Petr. Titio. G E D A N I, prelo rhetiano, A. C. cIdIdcLXXXV. Viris Magnificis, Nobilissimis, Amplissimis, DN.CONSTANTINO Pahl/ INCLYTAE civitatis gedanensis CONSULI, REGIIQIUE PORTORII PRAFECTO SENIORI, D N. D A N I E L I Schlieff/ CONSULI, ET SCHOLARCHAE, DN.ARNHOLDO von Bobar/ C O N S u L i, DN.MICHAELI Getke/ CONSULI, ET H.T. PRIMARIAE CIVIT. JUDICI, DN. CONSTANTINO Freder/ c o n s u l i, DN.CAROLO Schweiker/ CONSULI, ET H.T. JUDICI PALAEOPOL. De Republ. Patr. insigniter meritis, merentibusque: do. DOMINIS, PATRONIS, AC FAUTORIBUS Benevolentissimis, observantissimeque Honorandis ; Auditoribus olim meis exoptatissimis, aestimatissimisque, Quae Vestris ferimus Titulis inscripta,PATRONI, Esse parum fateor digna futura legi. Cui servit Labor hic, AUGUSTI grande THUANI Ingenium, Seclis digna, Cedrisque dedit. MAGNIF. AC NOBILISS. AMPLIT. VESTRIS devotissimus Joh. Tetr. Titius. Viri Illustris JACOBI AUGUSTI THUANI VOLUMINUM HISTORICORUM RECENSIO. Auctore JOH. PETR. TITIO._ Procemium. I, Editiones Operis varia. § 2. 3. I. pera summi atque incomparabilis Viri JACOBI AUGUSTI THUANI Historica, quibus Illum non de Suo tantum aevo, sed posteritate Omni immortaliter, praeclarissimeque esse meritum con-star, fimul atque in lucem exire coeperant, cupi- dissime excepta, ac deinde saepius, idque nec lo-co, nec forma, nec modo uno recusa funt. De quibus si ea, quae nostro qualicunque studio observare nobis licuit, quam brevissime, simplicissimeque proponeremus, operae nos pretium facturos existimavimus: de Bonis atque AEquis Lectoribus nihil non prosperi nobis polliciti; tum ab aliis, Ingenio, Doctrina, Libraria Supellectili, Otio denique magis abundantibus, plura atque majora exspectaturi. II. Primum autem Editiones diversas, quas nobis quidem conspicere, atque inspicere integrum fuit, eo maxime, quo in lucem publicam prodierunt, Ordine percensebimus: deinde quomodo illae intcr se conveniant, aut disterant, adjectis eorum nonnullis, quae enotare sestinantibus licuit, permittente atque adjuvante Divino Numine, oftendemus. III. Hiftoriae igitur Thuanea primum Parisiis prodiere(I) in octava, ut Officinae vocant: Pars prima, ejusque Tomus al- A ter, 2 Prima Parisiensis, in Octav. § 4. Henrico IV inscripta. 5. ter, A. 1604; Tomi secundi Pars I &II A. 1606; Pars III A. 1608. Editio alia (2) item Parisiis evulgata, fed in Folio, & Tomis tribus: quorum Primus & Secundus A. 1606, ac par-tim A. 1607; Tertius A. 1609 exiit. ut illa Editio Parisiensis Minor; haec Parisiensis Major (quae longius etiam progressa est) appellari possit. Majorem hanc Parisiensem excepit (3) Fran-cosurtcnsis Prima, item in Folio: cujus Tomus prior A. circiter 1608, alterA. 1617; Appendix A. 1618 lucem vidit. Secutae funt Editiones duae, quae & Aurelianenses, & Genevenses inscriptae, item in Folio: Prior (4) A. 1620; Posierior (5) A. 1626, & par-tim 1630; Utraque inTomos V distributa. Tomos tres praetulit (6) Francofurtensis Secunda: quorum duo priores exiere A. 1625; tertius eadem Methodo jam praecesserat A. 1621. De Editione (7) Francofurtensi Tertia, in Octava, dicemus suo loco, § 26. Nunc enim de fingulis, fortunante DEO O. M. paulo explica-tius agendum erit. IV. Edere igitur Historias suas Illustris Thuanus Lutetiae Parisiorum coepit, Anno hujus feculi 1604, in Octava, ut dixi-mus, Forma, hoc Titulo: JAC. AUG. THUANI Hisioriarum sui Temporis Pars I. Parisiis cId Idc IV. V. Inscripsit Auctor Christianissimo Francor. et Navar. Regi HENRICOIIII: cujus & Imago praefixa spectantibus exhibe-tur. Primo itaque loco Epistola ad REGEM, five Praefatio sese ossert: quae deinde eadem in Editionibus omnibus perpetuo mansit. Progressa est postea haec Editio usque ad A, C. 1574, hoc, quem delineabimus, Ordine: Pars I. Lib. 1-- 9. A. C 1546--1554. Partis l Tomus II.Lib. 10-18. A. C. 1554-1560. Tomill. Pars I. Lib. 27-40. A. C. 1560 -1567-. Pars ILLib.41-51,A. C. 1567--1572. Pars III, Lib. 52-57. A. C. 1572-1574. Vl.Ita Ejus Libri. § 6. Thuani aetas. 7. Initium Opaeris. 8. 3 VI. Ita haec cum Indicibus suis prodiere Parisiis apud Am-brosium & Hieronymum Drouart, Annis, quos modo indica-vimus. Ubi Librum 18 Liber 27 sequitur, praegrandi hiatu: qui unde obrepserit, hariolari vix possumus. In Editione sane Parisiensi Majori, itemque in utraque & Francosurtensi, & Ge-nevensi feu Aurelianensi, Libri etiam superiores integri rectissi-me numerantur. Ibidem Tomi secundi Pars tertia sic inscribitur: JAC. AUG. THllANI Historiar. sni Temporis Libri VI. Reliqua Karoli IX, quae in secunda Parte secundi Tomi desiderabantur. Par-tes hujus formae plures non vidi. Sunt adeo Libri 57, usque ad Ann. 1574 progressi. Iique in Editione Francosurtensi pri-ore, Tomo uno; in Parisina vero Majore, ut & Genevensi Utraque, Tomis duobus absolvuntur. Plura ex iis, quae in medium porro allaturi sumus, cognosci poterunt. VII. Caeterum cum HISTORIAS SUI TEMPORIS appellet Auctor: illud praeterire non possumus, Anno Eum CHRISTI 1553 Natum; Anno vero 1617, aetatis 64 Dena-tum esse. Qui Vitam Ipse suam tam accurate, tamque erudite conscriptam reliquit, ut fanos quidem homines a scribendo deter-ruerit; calamistris autem illa velle inurere, ineptum foret: quem-admodum de C. Julii Caesaris Commentariis Rerum suarum ju-dicatum olim suisse, ex Tuilio discimus, in Bruto c. 75 §262. Brevius autem illa contrahere, aut quaedam excerpere, non est nostri hic instituti. IIX. In his porro Historiis suis ab A. C. 1546 inprimis progredi Eum, telamque suam ordiri voluisse, innuimus; coe-ptam nempe libro praecipue secundo. Nam in primo prolixius velut praefatus, atque haud pauca altius repetens, viam Operi commode parandam, Historicus prudentissimus censuit. Ab aliis Annum primum alium praesigi videmus. Sed ab hoc, qui a nobis designatus est, anno Thuanum inctfere, Boeclerus etiam scribit, de Rebus secuii XVI pag. 49. A2 IX.Par- 4 Specimen Regi oblatum. § 9.Judicia de Opere. 10. IX. Partem primam SPECIMINIS causa REGI se ob-culisse, Ipse sub sinem Epistolae his verbis testatur: Hujus (per-acris Judicii Tui) Censura, ut debeo, stare decrevi; sive ad cetera edenda auctor fueris, sive ad hanc ipsam Partem premendam: quae non tam editur, quam velut universi Operis Specimen nunc Tibi spe-ctanda proponitur. Ouicquid de ea statueris, Jusserisve, pro Divinae vocis Oraculo mihi erit. Nec dubito, quod Tibi probabitur, quin ab Omnibus magno consensu probetur. X. Caeterum cum augustum illud Opus, sive primum ejus Specimen in lucem venisset, ut magna omnium exspectatio; sic varia statim censentium de eo judicia fuere. Applaudere miri-fice alii, laudibusque & elogiis ad coelum efferre: alii vellicare e contrario passim, ac dente Theonino strenue circumrodere; prout cuique animus erat. Diligentiae, Scientiae, Eloquentiae, Elegantiae, atque etiam Prudentiae laudem Invidia ipsa, ac Ma-lignitas eripere, quamvis nihil intentatum omitteret, haud po-terat: Candorem, ac Fidem arguere, perdissicile videbatur. Libertatem autem praecipue Viri, ac ?a???s?a?, apertique & im-pavidi pectoris studium, multi aegerrime ferebant; Amici ipsi, & benevolentes haud satis omnes consultum arbitrabantur. Hinc diversi, pugnantesque Animorum Motus. Id quod co-gnosci vel ex Epistolis potest, quas Georg. Mich. Lingelshemius Editioni Genevensi praemisit, a Petro Denaisio ad Thuanum ipsum scriptis. Qui cum frivola obtrectantium facile sperne-ret: aliorum tamen, quos aequiores optaffet, fperaffetque, Censuris sinisterioribus haud parum commovebatur. XI. In his Marcum ipsum Velserum esse, invitus percepe-rat: a quo tamen amoliri eam suspicionem Denaisius pro viri-li sua enixe contendit. Sed suisse omnino illum iniquiorem sibi visum, et paene subacerbum in Hisioriam Thuani, testatur Scipio Gentilts in Epistola ad ]ac. Bongarsium scripta: ex qua Disputa-tionem super ca re magnorum illorum Virorum, in vulgus non edis- Eaque varia. § 11. 12. 13. 14. 5 editam, Annotationibus suis in Tacit. Hist. Politicis, ad 1. 2. c. 2. pag. 93 inseruit Vir item magnus Joh. Henr. Boeclerus. Unde peti haec, & plura, quae ad iftam caufam pertinent, pos-sunt. Neque dubitare nos sinunt ea, quae ad Melch. Haimins-feldium Goldastum ipse scripsit, his verbis: Tu quod Germanica-rum Legum vetera Monumenta promittis, valde te amo; quin quo-que Constlium laudo, quod, quae Religionis Mutationem respiciunt, odii nimirum et invidiae seminaria, excludis. Utinam idem in Alamannicis sequutus esses! Epist, 64, Operum summi Viri Edif. novipag. 858. XII. Lipsius quid sentiret, simul atque Historia prodire coe-perat, Auctori judicium de ea quaerenti, sine mora respondens, Opus a labore, industria, stilo laudat, victurumq et placiturum ominatur: sed qua majori quadam libertate, quam aevum hoc fe-rat, fcripta effent, emendari ac corrigi optat, & svadet, &, Scio, inquit, Te scire, quae offendant. Et sciebat haud dubie satis, Vir sagacissimus: sed quae suprema lex, & velut anima Histo-riae habenda esset, cogitandum sibi perpetuo etiam esse, cre-debat. Tum eo se loco positum cernens, ut nec odia (ad quae jaem accedere vix quicquam potuisse, Lingelshemius Epist. 108 ad Bongarsium scribit) offensasque metuere, nec gratiae spem dispendio Veritatis redimere opus esset: nisi tam raris bonis, quae Sors Ei sua indulserat, quam integerrime, quamque re-ligiosissime uteretur, parum grati hoc fore animi judicabat. Epistola Lipsii, de qua diximus, scripta est Lovanii VII Id. Nov. cId Idc IV. estque in praetermissis, quae Offenbaci A. 1610, cum Commentariis ad Svetonii libros tres posteriores editae, Dec. 6. N. 2. Ex his fortunam Operis, quam in ipsis cunis expertum est, cognoscimus. XIII. Insecutis temporibus tanta multorum (ne quid du-rius dicam) fuit acerbitas, ut inter Atheos profanosq, vel in Re-ligionis negocio inconstantes, Virum gravisimum retulerint: ait Boe- A 3 clerus 6 EditioParisiensis Major. § 15. 16. clerus modo laudatus. Neque inter eos, qui humaniores ha-beri volunt, satis semper moderate res geritur. Ipsa nempe Sententiarum de Negociis omnibus diversitas, imo dissentiendi lu-bido, humanis ingeniis insita, non sinit eadem Omnibus probari. Vid. plura 1. d. XIV. AEquiori Thuanum judicio prosequitur Gabriel Bar-thol Gramondus, Historiarum Galliae ab excessu Henrici IV. Con-tinuator, lib. 3. A. 1617. quo mortalitatem Vir immortalis Nominis (Thuanus) explevit. De caeteris , quorum hic mentio fieri fortassis praeterea posset, erit etiam in his, ad quae nunc pergimus, dicendi locus. XV. Venimus ad Editionem Parisiensem Majorem, in Fo-lio: quae Titulo item, more Veterum brevissimo simplicissi-moque, inscribitur; JAC. AUG. THUANI HISTORIA-RUM SUI TEMPORIS Tomus primus. Prodiit haec quoque apud Ambr. & Hieron. Drouart: at Tomis tribus, usque ad A. 1584 progressis. Quae in utraque Genevensi Tomis item tri-bus; in Francofurtensi autem, utraque, Tomis duobus traduntur. XVI. Tomus hic Parisiensis primus (in cujus fronte effigies HENRICI IV eminet) & secundus Anno MDCVI exiere. Addita his (Pars, ut inscribitur, tertia) Libris VI Reliqua Karo-li IX, quae in secunda Parte (seu Tomo altero) defiderabantur, Anno MDCVII. Accessit Pars Quarta (seu Tomus tertius) apud Hieronymum Drouart, MDCIX. Haec vero ita se ha-bent. Praemittitur hic quoque( Ttiulum priorem, Libros CXX praeferentem, omittimus) Epistola seu Praefatio Thuani, qua Christianissimo Franc & Navar. Regi HENRICO IIII Opus suum, ut ante § 5 exposuimus, dedicavit. Partibus singulis In-dices sui subjiciuntur. Librorum, Annorumque haec ratio est. Tomus I. Lib. 1 —26. A. C. 1546— 1560. Suntq;pag. 739. II.Lib. 27—49. 1560—1572. 670. Lib.52 — 57. 1572 —1574. 169. III.Lib. 58 — 80. 1574 —1584. 644. XVI.In Error in Libris ordinandis. §17. Ratio conciliandi. 18. 7 XVII. In hac nitidissima Editione Tomus I & III, ut & in Secundo Libri 6 ultimi, de Caroli IX Reliquis seorsum editi, a Lib. 52 usque ad l. 57 fin. recte se habent. At Tomus II, pro Libris 51 tantum Libros 49 exhibet; fequente Librum 49 Libro 52: ut deesse Libri duo integri (nempe 50 & 51) vide-antur. Qui error ex eo promanavit, quod Libri etiam superio-res Tomi hujus Secundi, Ordine ac Numero fallente, vitiose distributi sunt. Quemadmodum in Editione Parisiensi Minori (inOctav.) tam enormiter peccatum esse, ut Librum 18 excipi-at Liber 27, Librique 8 deesse adeo videantur, supra observavi-mus, commonuimusque § 6. Qui vero in tam illustris Operis cura tam negiigenter versari Operae, tantasque dare turbas po-tuerint, cum & Parisiis Utraque Editio in lucem emitteretur, & Auctor inclytus illo tempore, ac multis post annis superaret, divinando nos haud posse conjicere, ingenue iterum profitemur. XIIX. Cum vero Editio Parsiensis non Minor modo, ve- rum etiam Major adeo graviter in Librarum Constitutione atque ordine deerraverit: qui haec in integrum quasi restitui, & in iis etiam Utriusque Editionis Libris, quorum Ordo turbatus est, invenire Lector, quae voluerit, atque inter se conferre prom-ptius possit, antequam progrediamur, ostendere conabimur: quanquam & molestus hic labor fit, & fortassis supervacaneus videri queat. Impetrabunt, opinor, apud aequos Lectores ve-niam; saltem haud obfutura. Et praeterire ea, qui nihil esse in his utilitatis autumant, quam facile poterunt! XIX. Si quis igitur Parisiensem utramque, Minorem & Ma-jorem, inspicere attentius voluerit, ei saepius non tam Libro-rum Numeri, quam Annorum, in Margine adscriptorum, Fi-nes atq Initia consulenda erunt. Sic Finis Anni 1547, & Ini-tium A. 1548 in Minori concurrunt libro 4 pag. 334. At in Majori Annum 47 claudit liber 4: librum vero 5 inchoat An-nus Novus, his verbis: Kalend. Jan. Anni sequentis, qui fuit hujus seculi 8 InParisiensi Utraque. § 19. 20. seculi XLVIII. Porro ne singula persequamur, Annus 1557 in Minori auspicatur Librum 13, in Majori Librum 18, his ver-bis: Nunc ingredimur Annum LVll supra quigentesimum et mille-simum etc; grandi jam, ut videmus, discrimine Librorum: ut in his nonnisi Anni (& Indces) ducere nos possint. A. 1558 Kal. ipsa Januar. in Minori (lib. 14. pag. 501 ) facilius inveniun-tur, quam in Majori; ubi Anni illius Initium, Numeris etiam superioribus aberrantibus, suo loco(lib. 20 & 21 p. 554 m.) seorsum appositum non est. Inspiciatur denique Annus 1559, in Minori, lib. 15 & 16; in Majori, lib. 22 & 23: & Annus 1560 in Min. lib. 17 & 18; in Majori, l. 24, 25, 26. Unde in Majori recte, in Minori vero nonnisi per hiatum sequitur Li-ber XXVII. Vid. §6. XX. Jam cum a Libro 27 in Minori Editione recte pro-cedant omnia; in Majori vero Librorum Ordo, ut monuimus, mire turbatus sit; huic quoque incommodo remedium quaeren-dum erit. Consultissimum autem hic quoque videtur, ad An-nos potissimum revocare calculum, ut, hac quasi facula praelu-cente, Errores, qui obrepsere, tanto facilius detegantur. Neque vitio quisquam verterit, si ea, quae ad hanc Editionem (Parisien-sem Maj. in Fol.) pertinent, paulo sollicitius excutienda credi-mus: cum sit haec praecipua, quae vivente illustri Auctore (quod nobis innotuerir) in lucem venit. Ubi praemonendum, saepe initio Librorum Annum etiam praecedentem adhuc continuari; tum unius ejusdemq. Anni res gestas Libris quoque pluribus tradi. Sic pars Anni 1560 initio Libri 27 in utraque Parisiensi pertexitur; tum in Minori Historia Anni 1561 Libro eodem, & sequente 28, ut & initio Libri 29 exponitur; inde Annus porro 1562 Libris 29, 30, 31, 32, 33, & parte Libri 34 enarratur; cae-teris suo deinde ordine procedentibus: in Minori, inquam, Parisiensi, a qua ut Major, hac in Parte cespitans, ratione Libro-rum consignatorum, exorbttet, ex iis, quae subjiciemus, con-spici poterit. XXI. Sunt Per Annorum Initia. § 21. XXI. Sunt igitur Annorum Initia, quae sequuntur: hac a nobis fini collecta, utinvenire Lector, si lubuerit, filum hoc quasi Ariadnaeum observans, quaesita facilius possit. ln Minori. In Majori. A. 1561.Lib. 27. Lib, itid. 27.Itaconsumpto toto Decembri. A. 1562.Lib. 29. L. 28.Hoc nunciato, cum Equites. A. 1563.L.34 p.507. L. 3 3. pr. Gvisius interea (sub insequentis Anni initium) Fridericum etc. [Paginas numeramus, ubi Numeri alii parum accurate positi. Libri principium notamus, ubi Anni Imtium concurrit.] 1564. L. 3 6. L. 3 5. pr. Anno sequenti, Delegatorum. 1565. L. 3 7. L. 3 5. pag. 2 3 6. Rex, qui ad Uxorem. 1566. L. 3 8. L. 3 7. Prid. Kal. Januar. Rofstochium venere. 1567. L.40. L. 3 8. Quo facto, ignem pulveri. [Quamvis Initium Anni paulo superius petendum esset ab illis verbis: In Scotia, superiore Anno exeunte etc. Ut factum in Fran-cof. prima. Ubi & initium Anni 1570 paulo post initium L. 47 p. 881 translatum: quamvis pro 15 male obrepserit 16. Sed de his monere omittimus.] 1568. L. 4 2. L. 40. Ille initio repugnare. 1569. L. 45. L. 42. Ad Lucionensem portam. 1570. L. 46 sub f. L. 44.sub f. Tunc demum publico Diplomate. 1571. L. 49. L. 47. Anni sequentis initio. 1572. L. 51. L. 49. Interea dantur a Regina Judices. Supersunt Libri reliqui Sex; ubi Editio etiam Major, Libris non amplius turbatis, redit in viam: 1572. L. 52. pr. L. 52. pr. Appetente Nuptiarum die. 1573. L. 5 5. L. 5 5. pr. Tota, qua secuta est. 1574. L. 57- p. 448. L. 57- Trajecto dein Visurgi. Finis in utraque est: A Patruis regno expulsus est. XXII. Vidimus hactenus Libros Thuani LVII, in Octava primum, atque etiam in Folio Parifis excufos. Huic autem Ma- B jori 10 Paris. Maj. Pars IV. § 22. Editio Francof. prior. § 23. ori Editioni accessit deinde Pars Quarta, ut inscribitur, sive To-mus III, Librorum XXIII: ut Opus hoc integrum in Folio Li-bros I.XX X complectatur. Additus hic quoque, ut in caete-ris, Index Peculiaris, Nominum maxime Proprtorum. Prodiit, ut jam supra indicavimus, A. 1609. Praemissa est Querela, eaque iterata (priorem videre, in operis, ut scribitur, limine, nobis non licuit) de praecedentibus Libris L VII, Francofurti ad Moe-num editis, sed minime ad Editionem postremam Parisiensem ex-pressis, Notisq, ineptis et frivolis conspersis. Sed de his nihil hic dicere habemus: quae esse ejusdem Auctoris videntur, a quo ea-dem dicta sunt in Praefatione, Editionibus Genevensibus, ut § 3 2 videbimus, adjecta. Libros hujus Tomiomnes recte esse ordinatos, intuentibus facile liquet. De Annorum Numeris nihil repetimus. XXIII. Antequam Tomus Parisiensis in Folio ultimus A. 1609 in lucem veniret, Libri LVII praecedentes, Francofurti ad Moenum, ut jam intelleximus, prodierunt. Inscripti sunt: Jac. Aug. Thuani Historiarum sui Temporis opera. Francofurti, apud Petrum Kopffium. Annus non additus: fed fuisse videtur 1608. Figuris aeneis, ex Parisina petitis, affixa effigies Rudol-phi II Imp. Secutus deinde est Tomus II, editus ibidem A. 1617. hujus que Appendix, A. 1618: ac postremo Tomus III A. 1621. Eorum facies haec est: T. I. Lib. 1 — 57. A. C. 1546 — 1574. II. L. 58 — 69. 1574 — 158O. Appendix.L. 70 — 80. 15 80 — 1584. III.L. 81 — I 3 8. A.C. 1585 — 1607. Accessit & Thuani Vita, A. eod. 1621. De Anno operis primo 1546 superius commonuimus, § 8. De Tomo IlI paulo post se-orsum dicemus, § seqv. Tomum I & II, hujusque Appendicem Libros LXXX Editionis Parisiensis Majoris integros complecti ( de Numero Librorum dicimus) nemo non videt. XXIV. Lubet & de Editione Francofurtensi posteriore pau-ca hic referre, ut Genevensem dein Utramque conjungere tanto etiam Francof. posterior. § 24. Alia in Octav. §25. 11 etiam commodius possimus. Ea vero eodem, quem mox in Gemvensibus §27 integrum apponemus, Titulo prodiit, sed Tomis tribus: Typis Egenolphi Emmelii, Impensis Petri Kopffii, &Bal-thasaris Ostern, A. C. 1625. Sunt hic Libri illi LXXX, Tomis duobus sic distributi: T. I.Lib. 1 — 54. A.C. 1543 — 1572. II.Lib. 55 — 80. A.C. 1573— 1584. Ad Tomum III. quod attinet (in quo Lib. 81 — 138. A.C. 1585 — 1607) est ille plane idem, quem primum Francofurti A. 1621 in lucem venisse diximus, Typis item Emmelii, Impensis Kopffianis. Prae-fixum deinde in fronte Editionis hujus Francof. posteriori An-num etiam 1628, imo & 1658, videmus: sed ita, ut, praeter Annum in Titulo, nihil mutatum sit. Cohaerent cum hoc tertio Tomo, Commentariorum Thuant de Vita sua Libri Vl indivulsi: sed in aliis commodius separatim editi. Neque illud omittere possu-mus, in utraque Francofurtensi Paginas Librorum esse in Colu-mnas divisas, addids Rerum, ut sic loqui nobis liceat, Margina-libus Notis. Quae, cum initio nonnulla etiam explicandi causa adspersa haberent, parum benigne exceptae sunt. Vid. § 22 & 32. In his autem tribus, de quibus nunc agimus, Tomis, Libris singulis Summaria etiam, sive Epitomae suae, & Auctores, quos Thu-anus sequi voluit, praemittuntur, exemplo Editionum Genevensium. XXV. Excusa etiam sunt Volumina Thuani Historica Fran-cofurti in octav. sumptibus ejusdem Kopffii, Partibus V. Pars I a Libro I usque ad 27,II a 28 ad 57, III a 58 ad 80. Pars IV ( quae & Continuatio. inscribitur ) a lib. 81 ad 109; V a 110 ad 138. In his duabus postremis praemissae etiam Librorum Epito-mae. Accessit & Thuani Vita. Pars I post Francof. in F. primam, Anno item omisso ; II & III A. 1614; caetera A. 1621 prodie-re. Diligentius hanc Editionern (quae cum illa in F. prorsus consentit) excussit Auctor Thuani restituti: de quo inf. §37. B 2 XXVI.De 12 Continuatio Anonymi. § 26. Editio Aurel. et Genev. duplex. 27. 28. XXVI. De Continuatione Operum Historicorum Thuani, ab A. 1608 usque ad A. 1618 sin. Annorum XI, totidem Li-bris ab Auctore Anonymo contexta, & Francof A. 1628 in Fol. edita, nihil addimus; cum non sint ea a Thuano nobis relicta. X XVII, Pedem nunc Aurelianam, Genevamque proferimus: ubi in Tomos quinque distincti sunt Libri ilii CXXXVIII totius Operis Thuani. Est vero illa etiam Genevensis Editio duplex: quarum in Utraque Libris singulis Argumenta sive Epitomae, de quibus paulo ante § 24 diximus, cum Auctoribus praemittuntur. Insicriptio sive Titulus hic est: Illustris Viriy JACOBI AUGU-STI THUANI, Regii in Sanctiore Consistorio Consiliarii, et in Suprema Regni Gallici Curia Praesidis, HISTORIARUM SUI TEMPORIS ab Anno Domini 1543 usque ad Annum 1607 Libri CXXXVIII, Quorum LXXX priores multo quam ante-hac auctiores; reliqui LVIII nunc primum prodeunt, Opus in QUIN-QUE TOMOS distinctum. Accedunt COMMENTARIO-RUM DE VITA SUA Libri Sex, hactenus inediti. Aurelia-nae, apud Petrum de la Rouiere, cId Idc XX. Hic est Titulus Editio-nis Priorvs : cujus Tomi V omnes apud Petrum de la Rouiere cId Idc XX exiere. Tomo Primo & Quarto Aurelianae; Secundo Genevae, additum. Atque hic ipse Tomus Quartus, C ON TIN U-A TIO appellatur: cui & annexa (uc praesert Titulus) ThuaniVi-ta. Adjecti & Indices Rerum memorabilium singulis Tomis. XXVIII. Editio Posterior eodem Titulo inscripta est; sed recusa Genevae, apud Heredes Petri de la Rouiere, cId IdcXXVI. In Tomo hic primo prζscriptum initio fuerat, Aurelianae, Sed hoc deinde expuncto, positum est Genevae. Tomi duo ultimi, IV & V,editi sunt cId IdcXXX, etiam Genevae, sed Aurelianae, & Colonae Allobrogum (quae & ipsa Geneva est) Nominibus item deletis. Addita in his & Menda Typographica plurima. In Tomi IV Inscriptione appositus hic etiam est Titulus Vitae Tbua-ni. Sed ea commodius Tomo ultimo subjici; vel Operi inte- gro Praefatio Lingelshemiana. § 29. 13 gro praemitti, si sic visum fuerit, potest. Accesserunt & Car-mina; primo que loco Apotheosis, a Dan. Heinsio scripta. XXIX. De his antequam agere pergamus, ea quae initio Operis occurrunt, silentio praeteriri vix possunt. In Editionibus igitur istis Genevensibus, A. 1620 & 1626, initio praemittitur Georgii Michaelis Lingelshemii V. A. Prafatio ad Lectorem: ubi Hi-storias Thuani, antea Libris LXXX (usque ad Ann. 1584) edi-tas fuisse; nunc Libris LVIII, qui lucem hactenus non viderint, auctiores, Librisque adeo CXXXVIII comprehensas, & usque ad Ann. 1607 perductas; cum Summariis, seu Argumentis singulorum (Librorum) Nominibus que Scrtpurum, ex quibus Auctor (Illustris Thuanus) sua hauserit , accedentibus etiam Libris sex de Ejus Vi-ta, prodire scribit. Nic. Rigaltio, et Petr. Puteano, V.V. CLL. quibus Auctor Testamento curam Editionis injunxerit, meliora tem-pora exspectantibus, SE, cui Thuanus ipse Lucubrationum suarum, paulo antequam excederet, descriptum ex Autographo suo Exemplum habere permiserit, claustra estrigere, et luci dare Opus, ex quo lux dimanatura sic in omnes populos. — In sine, duas se subjicere Epi- stolas ait Petri Denaisii, Camerae Imperialis Assessoris, Amici sui fraterna caritate dilecti. Hinc sequitur Epistola Denaisii prior, ad Thuanum scripta Spirae postrid. Non. Aug. cId Idc V: ut & pofterior (quae alterius Audoris facile videri queat) ad eundem Thuauum, scripta item Spirsae, sed Aprili anni sequentis. In utraque gratiae aguntur pro munere Novi Operis, idque com-mendatur. Plura de his supra diximus § 10. Praefationem dein-de suam concludens Editor: Haec, inquit, Denaisus quondam meus. Tu, Lectior, Thesauro hoc fruere: — dum tamen aequo ani-mo feras, sicubi lnterpunctionum ratio minus exacta — quod Auctor remitti sibi (Exemplar) ttt per otium attentius dispungeretur, man-daverat. Atque his Editor supra laudatus GEORGIUS MI-CHAEL LINGELSHEMIUS Nomen suum subjecit. B3 XXX.Quibus 14 Dedicatio Thuani. §30. Praefatio alia de alia Editione. 31. 32. XXX. Quibus praemissis, succedit Epistola ipsius THUA-NI, qua HENRICO IV REGI Opus suum in Editione prima Parisiensi A. cId Idc IV dicavit: de qua diximus sup. § 5 & 9. In Editionibus autem Genevensibus adscribitur A. S. cId Idc I. XXXI. Dedicationem illam Thuaneam excipit alia ad Le-ctorem Praefatio, cui ab Editore haec praemittuntur : Paulo ante-quam obiret Auctor (Thuanus) jussu ejus Nova Editio Lutetia per Robertum Stephanum cudi ceperat, quae Auctoris fato interrupta est, Primo tantum Volumine confecto. quod in hac (Aurelianensi) Editio-ne bonae fide repraesentavimus. Neve quid desiderari jure possit, hanc quoque tibi ex eodem Volumine Praefationem damus, etsi totius Operis Editioni non consentiat. XXXII. In Praefatione illa haec praecipua sunt. I Thua-num quartam concinnasse Editionem, locis aliquot inculcatam atque re-fectam, quam caeteris, pofthac uspiam cudendis, pro Archetypo esse ve-lit. 2 Eam a prioribus nihil variare, nisi qua locupletior auctior-que, aut qua etiam fortasse accuratior atque limatior. 3 Typogra-phus Francofurtensis reprehenditur, qui Compagem in Paraqraphos et frusta discerpserit, Notisque, quas stulii Politcas vocent, ineptis et frivolis paginas consperserit. Qua de re § 22 & 24 aliquid at-tingendum etiam fuit. 4 Semisecularem, aut paulo annosiorem Historiam, 143 Voluminibus inclusam, tribui in V Partes, sive R E G E S, Stemmatis omnium toto orbe antiquissimi, nobilissimique, ab homine Gallo, Partem esse I Principatum HENRICI II, ab A. 1545 usque ad 59. II FRANCISCI II, ab A. 1559 ad 60. III CAROLI IX, ab A. 1560 ad 74. IV HENRICI III, a 1574 ad 89. V HENRICI IV, a 1589 ad 1601, LUDOVICO XIII Natalem. 5 Addidisse Thuanum Libros XVII, usque ad HENRICI(A 1610 occisi) excessum; Summas item Librorum, sive Breviaria, et Auctorum Nomina. Sic Annos circiter LXVI, Libris CXLIII, tredecim annorum spatio absolu- tos. Reditus ad propositum. § 33. Duarnm Genev. consensus. § 34. 15 tos. Hic vero (in Editione, quam Lutetiae per Rob. Stepha- num cudi coepisse intelleximus) tantum LXXX Libros, ab A. 1546 ad 1584, cum caeterorum Epitomis, repraesentari. Scri-pta est ea Praefatio Lutetiae Parisiorum A. C. cId Idc XVII. quo THUANUM obiisse diximus. XXXIII. Sed de his plura dicere supersedemus: quam-vis non defaturi sint fortassis, qui plenius quaedam atque aper-tius explicari potuisse autument. Erunt etiam, qui a nobis multo haec brevius proponi potuisse censebunt. Et scio, ea quae § 29 & seqq. allata sunt, faciliiis concipi sic posse: De his ante-quam agere pergamus, illud monebimus, legendam esse Lingelshemii Praefationem ad Lectorem, cui Epistole dua Denaisii insertae; ut et aliam, quae Thuani Dedicationi subjicitur. Sed Lectori cupido parum haec satisfacere potuisse, etiam scio. Itaque modum alium tenendum duxi: cum & de re multi paulo plura cogno-scere expetant, & Editiones ipsas, Librosque habere ad ma-num, atque evolvere non semper omnibus liceat. Nunc ad institutum revertimur. XXXIV. Duae igitur istae Editiones, quarum alteram Priorem, alteram Posteriorem, sive Aureltanensem, sive Geneven-sem appellare possumus, in plerisque sic inter se conveniunt, ut Paginarum etiam (quamvis, Posteriorem esse in quibusdam & pau-lo exactiorem, & locupletiorem, intellecturi simus) vel idem prorsus, vel non multum diversus sit Numerus: cum utrinque Tomo I Paginae 810, II 992, III 717 numerentur, atque indices etiam Rerum Memorabilium, singulis Tomis adjecti, in his tribus Tomis plane iidem relicti sint. In Continuatione au-tem Tomo IV Editio Prior ad pag. 478, Posterior ad 480; To-mo V illa ad I 300 (pro quibus perperam a Typothetis ad I 320 perventum) haec ad I 302, Indicibus etiam auctioribus, procurrit. XXXVOpe- 16 Forma Utriusque Genev. §35. Recensus Editionum. 36. XXXV. Operis universi conspectum in Editione Genevensi Utraq hunc dabimus. T. I. Pars 1. L.1—22. A.C. 1543—1559. Henrico II R.Gall. Pars 2.L. 23—26.A.C.1559—1560.Francisco II. T. II Pars3.L.27—57.A.C. 1560—1574.Carolo IX. III. Pars 4.L.58—80. A. C. 1574— 15 84- Henrico III. IV. CON- L. 81—96. A. C. 15 8 5— 15 8 9. Henrico III. TINUATIO. V. Pars 5. L, 97—138. A.C 1589—1607. Henrico IV. CONTINUATIO hic dicitur, quia in Tomo IV & V ad Li-bros 80 priores, jam alii 58 adjiciuntur. Ab hac Continuatione plane diversa ea est, quam Operi Thaani integro Francofurti ab Anonymo attextam esse, supra indicavimus § 25. TOM I Nu-merus, & REGUM Nomina, in Ora hic Foliorum inferiore apposita, perinde atque ANNI, in superioribus Editionum Operis omnium Marginibus ubique additi, Lectorem haud pa-rum juvare possunt. XXXVI. Diximus de Editionibus Thuanei Operis, quas videre nobis ac lustrare licuit. Nam de aliis, si quae praeterea lucem viderunt, nobis hactenus incognitae, nihil afferre in me-dium possumus. Quod si quaedam etiam sic exiere, ut singu-larem curationem vix adeo efflagitent, de iis agere item super-sedemus. XXXVII. Jam iliud commonendum est, quod cogno-sci hactenus subinde etiam potuit, Editiones illas non aeque sem-per omnes inter se convenire, sed in aliis saepius alia seorsum observanda esse. De Numeris Librorum dissentientibus, aliisque ejus generis, nihil hic repetimus: quorum remedia peti ex iis, quae § 19 & seq. attulimus, possunt. Sic quae de Ferdinandi Nonii Pinciani Vita ac Morte, verbisque Tumulo ejus, ut man-daverat, inscriptis, Maximum Vitae Bonum Mors, in Parisiensi Editione Minori lib. 8. pag. 871. in Majori lib. II. pag. 3 22. in Fran- Consensus; Dissensus. § 37. Anonymi Thuanus Restitutus. Ibid. 17 Francof. pr. lib. it. II. p. 225. in poster. l. d. pag. 235. in utra-que Genev. l. eod. pag. 351 traduntur, si in sine Anni 1552 reperiri dicamus, ubique Lector, quacunque Editione utatur, quam facillime investigabit. Itaque nos his missis, illud silen-tio praeterire non possumus, ea, quae in Editione Parisiensi, in Folio, ut indicavimus, edita; tum in Utraque Aurelianensi seu Genevensi; nec non in Francofurtana, quae in Folio posterior, itemque in altera, quae in Octavo prodiit, vel exstent addita, vel desiderentur addenda, peculiari studio collegisse ac consi-gnasse Auctorem Anonymum in Libello singulari, qui ab eo in-scribitur THUANUS RESTITUTUS: evulgatus Amstelo-dami A. 1663 in 12. Vocatur & Sylloge Locorum variorum, in Hisioria Thuanea hactenus desideratorum. Ex Manuscripto Exem-plari, atque etiam ex Autographo ipsius Thuani descriptam; tum in Textu Sylloges Editionem Genevensem Anni 1626, cum qua Au-relianensis (seu Genevensis prior Anni 1620) maximd ex parte con-gruat, adhibitam, Lector monetur. In caeteris, Francofurtensis A. 1625 & 1628 in Folio impressa, & altera ibidem in 8 excu-sa, cum posteriore illa Genevensi confertur; ut & quae Vetus Pa-risiensis in Folio dicitur, quam nos Majorem vocavimus. Minoris Parisiensis, quam in Octav. editam vidimus, nulla ibi ratio habi-ta. Atque haec de Thuano restituto. in quo restitui multo etiam plura posse, satis liquebit. Et peti fortassis quaedam etiam pos-sent ex Libello Gallico, qui A. 1669 editus, praefixo Titulo Lati-no: Thuana, sive Excerpta ex ore Jac, Aug. Thuani, per F.F. P.P. Quae Literae Fratres notare Puteanos creduntur. Sed nos in vi-am redeamus. XXXVIII. Ad Editioncs igitur Parisienses quod attinet, Majorem illarum, quam in Folto prodiisse diximus, ut Libro-rum numero, sic in partibus quoque multo auctiorem esse, animadverti facile potest. Ita, ut alia praetereamus, de ]oanne Fero, & Sigismundo Gelenio, eorumque Obitu, lib, I 3 pag. 372 & sequ. 18 Addita in Majori Parisiensi. § 38. In Genevensibus. § 39. 40. & sequ. non longe ab initio Anni cId Id LIV ea memorantur, quae in Minori Parisina lib. 9 pag. 1002. & seq. nondum fue-rant tradita. De Fero haec scribuntur, Prosessione Franciscanum-in Moguntinensi Ecclesia Concionatorem egisse; multa siripsisse, tan-ta moderatione, ut, scissa ob Religionis causam Germania, ab Utraque Parte gratiam meruerit &c. Gelenium in Boemia natum, Basilea (A. d. 1554 vel 55) decessisse, cum egestate tota vita conflicta-tum &c. Quae in Genevensi utraque pag. 405, in Francof. pr. pag. 260, in post. p, 271, lib. 13, A. 1554, ut in Parisi-ensi Majori leguntur. Quibus in Editionibus Mors Angeli Ca-ninii ad Ann. 1557, finem que libri 19 rejecta est: cum in Minori Parisiensi librum, quem ibi nonum numerari vidimus, Anno 1554 claudat. Sed de his plura non addimus. XXXIX. Nunc illud porro commonendum venit, in Genevensi utraquey ac praecipue in posteriori (cum qua Franco-furtensis, illa item nempe posterior, maxime congruit) passim nonnulla accessisse; quaedam plenius etiam atque exactius tra-dita reperiri. id quod superius jam § 34, ubi de his duabus Editio-nibus seorsum agere coepimus, profitebamur. Conferri vel illa possunt, quae de rebus Concilii Tridentini, lib. 35 pag. 253 f. & seqq. usque ad lib. 36 p. 276, in Francofurtana autem po-steriore pag. 704 & seqq. occurrunt. Ubi pag. 270 in Gene-vensi Editione novissima (in aliis non obviae) Claudii Sanctii, Petri Danesii, Claudii Espencaei, celebrium Gallorum, gravissimae de corruptissimo Ecclesiae statu Querelae. Quas Thuanus, de quo diximus, Restitutus, ex illa Editione, cum in aliis non habe-antur, excerptas, fuo loco p. 8 & seqq. integras repetit. XL. Alia, quae passim accessere, persequi, longum sit. Quo referri possunt, Exempli gratia, quae de Caede Ludovici Berengarii Gastii, lib. 61 in Utraque Genevensi pag. 108; in Francofurtensi posteriore p. 136 traduntur. De Morte Ludovi-ci Lotharingi, Cardinalis Gvisiani dicti, vid. lib. 65. in Geneven- sibus De Abr. Bucholtz §41. Thuanus Enucleatus Gerardi von Stokken § 42. 19 sibus pag. 255in Francofurt. poster. p. 232. De Obitu Jo. Baptista Rasarii lib. 65 sin. De Rogerio Sanlerio Bellogardio l. 68 in Genev. p. 325 & seqq. in Francof. 278. De Rebus qui-busdam Britannicis l. 66 in Genev. p. 282. in Francof. p. 250. De Gallicis, ibidem paulo post. In iis etiam, qui Parsiensem Editionem excedunt, Libris, subinde discrimen reperiri, si quis conferre voluerit, perspici passim poterit. V. lib. 93 p. 361. usque ad nn. l. 96 Tom. 2 pag. ult. quae in Genev. priore 478. in posteriore 48o. XLI. Alia alibi se offerent: ex quibus illud notabimus, quod in fine Iibri 80 in utraque Genevensi, nec non altera Francof. additum videre est, his verbis: Ultimus dicetur Abra-hamus Bucholtzerus, Schonoviae in Batavis natus, opere Chronologico magnam gloriam adeptus: qui Fraustadiae (pro quo Franstadiae edi-tum) tn guadis decessit XIIX Kalend. VtiL vix annum LIIII egressus. Ubi illud observandum, Abr. Bucholtzerum non Scho- noviae in Batavis sed in pago Saxoniae Schonau / A. 1529. prid. Mich. sive 28 Sept. natum; nec Fraustadiae, sed Freistadii Silesi-orum (quod oppidum cunis quoque Joachimi Curaei, Annalibus Silesianis, Thuano etiam lib. 56. f. arbitro, de Patria bene meriti, nobilitatum est) A. 1584 d. 14 Junii defunctum esse. XLII. Inveniri eorum haud pauca apud illos etiam pos-sunt, qui Excerpta Thunea Libris etiam peculiaribus ediderunt. Quos inter eminet Thuanus Enucleatus V. C. Gerardi von Stok-ken: qui secutum se ait novissimum Exempar, quod ipse Auctor (Thuanus, triennio ante Editionem eam defunctus) nec aliud, pro suo agnoverit; Anno 1620 partim Aureliani, partim Genevae impressum, &, qna tres Tomos priores, Francofurtensi Editione (scilicet prima) vel sexcentis in locis auctius. V. Part. 5. Prae-fat. ad Lect. sub f. Ibi igitur illa de Gastio P. 3. p. 112; de Bucholtzero P. 2. p. 13 alia suo item loco reperiuntur. C2XLIII.Ne- 20 Omissa: ut dc Jano Gulielmio. § 43. XLIII. Neque addita tantum, nonnulla, verum etiam dempta esse, observatum fuit. In Editione Genevensi, quaeq ex ea expressa est, postrema Francofurtensiy nonnulla, jussu Auctoris (Thuani ipsius) ab Editore Georg. Micb. Lingelshemio expuncta , scriptum quoque videmus a C. V. Jo. Andr, Bosio, in doctissi-mis Dissertationibus Isagogicis de comparanda Prud. juxta & Eloqu. Civili, § 38. p. 15. Exemplum notabile occurrit sub finem libri 80. ubi de Qbitu agitur Jani Gulielmii. Brevior de eo Narratio hunc in modum proponitur. Eodcm mense (Ju-nio A. 1584.) ]anus Gulielmius, Adolescens cultissimi ingenii, Lu-becanatus, Avarici Biturigum, quo, ad magnum Cujacium audi-endum, profectus fuerat , contracto ex nimiis caloribus morbo, vix saluiata; urbe, decessit, cum nondum XXX vitae annum atttgisset: eo magis deploranda morte, quod multa, et inter ea novam Cice-ronis Operum, ad M. S. Exemplaria diligentissime collatorum, et amplius sexcentis clausulis suppletorum, Editionem paratam habe-ret. quam et ego Lutetiae, dum is ad me familiariter ventitaret, vidi; hactenus, magna rei literariae jactura, aut disperditam, aut suppressam. Edit. Paris. in Fol. lib. 80 fin. Eadem in Genev. utraque: ut & in Francof. poster. Eodem que modo Locus hic in Editione Operum Ciceronis Hamburgensi Frobeniana inter alia Viror. Cll. de Jano Gulielmio Elogia adducitur. At in Francof. prima in Fol. ut & Minore in Octav. (quam cum Majore illa prorsus consentire, §25 diximus) l. d. postrema haec ita multo copiosius exposita leguntur: quam (Editionem) et ego vidi; hactenus, magna. rei literariae jactura, aut disperdi-tam, aut suppressam. Sequuntur dein & ista : Cujus (Gulielmii) familiaritate, dum Lutetiae esset, diu magna cum animi oblectatio-ne usus, hoc vere prositeri possum, me semper ab Amicissimi ]uve-nis colloquio meliorem ac doctiorem discessisse. tanta erat in eo mo-rum probitas, tantum in Literis judicium, tanta in sermocinando svavitas, ut alium vix meminerim (multos autem audivi), qui Lati- Mutata: ut de Sebasliano Castalione. § 44. 21 Latine simili cum facilitate et puritate loqueretur. Ut omittam raram in Poetica felicitatem, sive Graeca verteret, sive Versus ex ingenio faceret. Amictiam, non tam aetatis similitudine, quam studiorum consensione contractam, immatura mors diremit; non tamen omnino solvit: cujus hoc qualecunque Monumentum ad Po-steritatem exstare volui. Dabitur nobis venia, si, ut exfstaret, dandam hic quoque operam duximus. XLIV. Erunt etiam, quae ad modum in diversum abe-ant; & injicere aliquando scrupulum Lectori queant. Lubet exemplo id quoque ostendere. Sit isiud. Eodem et hoc Anno (1563) fatis concesserunt Sebastianus Castalio Allobrox, & Henr. Glareanus. Castalio puriorem Lingvarum cognitionem ad Theolo-gicam scientiam adjunxerat, & Biblia Sacra Interpretatione nova (Latina) transtulerat; a Gallicis, et Helveticis Ecclesiis, quarum alioqui Doctrinam amplectebatur, in quibusdam dissidens: unde pleraque contraria inter eos sirtpta emanarunt. Tandem Basilea non ita senex, quippe vix annum XLVIII supergressus, IIII Kal. Ja-nuar. fatis concessit, ex lue pestilenti, que hoc anno vehementer per totam Germaniam grassata est, adeo, ut Francofurtiy Norim-bergae, Magdeburgi, Hamburgi, Gedani &c. Ita haec sunt edita in Parisiensi Majori lib. 34 sub fin. pag. 219; totidemque ver-bis leguntur in Francof Maj. prima l. 36 p. 670. nec non Min. p. 319. At quam longe alia de illo Allobroge in Edi-tionibus caeteris traduntur! Castalio cum puriorem Lingvarum cognitionem ad Theologicam scientiam adjunxisse se putaret, impu-ras manus, multorum judicio, ad Sacra tractanda attulit, cum a rebus, ad tantum opus necessariis, homo imparatissimus, novam Bi-bliorum Interpretationem insolenti temeritate molitus est, a Galli-cis — dissidens; & Bernardino Ochino segregi, cujus & Dialogos Latinos fecit, praecipue in Polygamia adstipulari creditus: unde ple- raque — Haec in Parisina Minore lib. 36 pag. 610; in utraque Genev. 1. 35 fin. ut & in Francof. post. it. 1. 3 5 f. habentur pe- C 3 tique 22 De Francisco Junio. § 45. tique ex Thuano etiam Enucleato, cujus modo mentionem fe-cimus, possunt P. 2. p. 265. XLV. Addemus aliud, ubi inter Editiones etiam Gene-venses haud exigui momenti dissensus est. Mense proximo (Octobri, A. 1602) Franciscus Junius, in Biturigibus Cubis apud nos (in Gallia) natus, itidem obiit, cum tantum Annum LVII attigtsset: vir desultorio ingenio, qui multa conatus, an adsecutus sit, quod moliebatur, doctorum erit judicium: Lugduno Batavorum, ubi diu professus est, ob rerum novarum suspicionem ab Ordinibus Belgii exactus, sicuti suo loco diximus ; et Altorsii, ubi defecit, a Norimbergensi Rep. honorisico stipendio invitatus. Haec in Ge-nevensi priore, ut & Francofurtensi, lib. 127. f. sic edita re-perimus. Paginas citare, supervacaneum foret: cum ubique Libri CXXVII finis inveniri facile possit. Eodemque modo Thuanus Enucleatus P. 2 pag. 70 haec excerpsit. At in Editio-ne Genevensi posteriore, primum, Lugduni Batavorum peste absumptus, vere scribitur Junius; deinde Appendix illa, de Eo ab Ordinibus exacto, et Altorsii defuncto, prorsus omissa, silen-tio que jure damnata est. Quae cum ita se habeant, & Editio Genevensis, etiam prior, eo quidem jam mortuo, sed ex Ejus tamen Autographo, Exemploque indo descripto, ut $ 29 audivi-mus, prodierit: qui factum dicemus, ut tam aliena irreperent, & Lectoribus traderentur? Utra igitur ex his, quae tam diversa, tam adversis frontibus, tam manifeste inter se pugnant, genui-na, atque ipsius Thuani habenda erunt? Enimvero Auctori scienti volentique ea sic excidisse, quis ausit credere ? Quamob-rem Appendicem saltem superioribus, satis jam asperis, & ab aequitate ae mansvetudine Viri Optimi, honestisque conatibus faventissimi, longius recedentibus, nescio quo errore assutam esse, arbitrandum putamus. ut ex his quoque, in Genevensi posteriori plus curae adhibitum fuisse, intelligi posse videatur. XLVI.Sed Junius a Ger. Jo, Vossio defensus. § 46. 23 XLVI. Sed audiamus magnum praecipue Gerardum Jo-annem Vossium, qui, famam Soceri, quem Virum et Genere no-bilem, et Eruditione clariorem, et Pietate Modestia q longe ma-ximum praedicat, vindicaturus, ista omnia accuratissime exami-nanda, atque explicanda suscepit, in Operis nobilissimi de Historicis Latinis Praefatione ad Lectorem, jam A. 1627 scri-pta. Is igitur Locum ipsum, ut in Genevensi prima eum esse editum diximus, integrum repetens, primum, An opere (Thuani) postumo stare liceat, subdubitari posse innuit: deinde Auctorem non de Francisco Junio, sed de alio Viro celebri, Hu-gone Donello, haec suo loco dixisse; tum Junium non Altorsii, sed Lugduni Batavorum & docuisse, & diem suum obiisse, Monu-mento id etiam Publico comprobante, ostendit. Nempe Hugo-nem Donellum JCtum, qui ex Gallia, ubi diu Avarici Bituri-gum Jus professus erat, post tumultum Parisiensem, ob Reli-gionem Lugdunum Batavorum concesserat, quod consilio (de Ur-be Anglis tradenda) participasse crederetur, a Senatu monitum, ut alio migraret, Altorsium se contuluse , ibique Norimbergensis Reip. stipendiis ad mortem us q docuisse, a Thuano proditum le-gimus A. l587 lib. 8 8. pag. 224 in utraque Genev. (pag. 147 in Francof.) ut & A. 1591 lib. 100 sub fin. ubi de Donelli morte. Ut memoriae lapsus fuerit, cum de Junio se haec scri-psisse Thuanus opinaretur. Postremo desultorio eum ingemo fuisse, conatumque ac molitum, quae doctorum judicio reprehendi mereancur, diligentissime Vossius, copiosissimeque refellit. Quae dum persequitur pluribus, adverfus duos magni nominis viros disputandum sibi esse intelligens, ea in toto hoc certamine hu-manitate ac moderatione utitur, ut exemplum praebere illustre suam, vel aliorum asserentibus existimationem atque innocen-tiam possit. quamvis Alterum, viventem etiam, summaque Eruditionis celebritate florentem, nec increpitu facilem, no-minatum, non nominatum, neque tamen iliaudatum, haud le- vi 24 De Lapiade admirabili. § 47. vi sane manu castiget. Thuanum vero , a qno multos egregiam laudem retulisse ait, cum nec alteram ]unianarum Virtutum partem possiderent, etiam mortuum, summis evehens laudibus, illud optandum esse significat, ne paucula, quae Ei per errorem in va-stissimo Opere, ut sit, exciderunt, imo quae emendaturus erat, si Sua Ipse in lucem edere potuisset, quisquam fraudi esse meliora meritis velit. Ita Officio, quod & Praeceptori olim suo, & post Socero debere se credebat, perfunctus, Filios suos, quorum tum non ingeniis tantum, atque Eruditione eximia, verum etiam Numero laetari poterat felicissimus Parens, ut Avitae pie-tatis, doctrinae et modestiae exemplum nunquam sibi ex animo ef-fluere patiantur, commonet, nihil se illis aeque exoptare, testatus. Sed quo nos admiratio abripit Vossianae Virtutis! XLVII. Eorum, quae expuncta, atque omissa sunt, no-tari complura etiam alia poterunt. In Parisiensis Minoris Parte prima, in fine, de Lapide inusitatae naturae, mirandique splen-doris, aliquid additur, suo que loco (lib. ibi 5, p. 453) post illa verba, Pacificatione cum Anglis facta, et Bononia (quam & Boloniam vocant) tradita, Rex (Henricus II) Eid. Maj. (A. 1550) urbem ingreditur, et appenso AEdi primariae Donario, Vo-ti, ante biennium nuncupati, relligione se exsolvit, inseri jube-tur. Res ipsa sic memoratur. Dum Rex (Henricus) Bononiae es-set, allatus est ad eum ex India Orientali ab homine incognito, sed, ut apparebat, moribus barbaro, Lapis stupenda specie et natu-ra, videlicet lumine et fulgore mirabiliter coruscantibus, quique totus veluti ardens incredibili splendore micabat, et jactis quoquo versus radiis ambientem aerem luce nullis fere oculis toleraebili la-tissime complebat. Erat et in eo mirabile, quod terra impatientis-simus, si cooperiretur, sua sponte et vi facto impetu, confestim evo-labat in sublime; contineri vero includive ullo loco angusto nulla hominam arte poterat, sed ampla liberaque loca duntaxat amare vi-debatur: summa in eo puritas, eximius nitor, nulla sor de aut labe coin- Emendanda. §48. 25 ccinquinatns etc. Haec Thuanus 1. d. testem oculatum laudans Jo. Pipinum Medicum, qui literas ea de re ad Ant. Mizaldum, et ipsum insignem Medicum, Bononia scripserat. Haec igitur ex Mi-nori illa Parisina in unam Francofurtensem primam in Fol. alte-ramque Octavae formae, suo loco, lib. 6. pag. ibi 117, hic 286 translata sunt: in caeteris Editionibus, quas vidimus, omnibus, ipsaque eciam Francof. Maj. postr. omissa, vel neglecta. Si fraus, atque error postea deprehensus est, cognoscere fortassis & hoc Lectoribus non ingratum fuisset. Sed de his statuere, nostrum non est. AEnigma creditum viris quibusdam doctissimis fuic. At Pipinum, Thuano laudatum, si suis ipse oculis vidit, ludere voluisse, credibile vix videtur. XLVIII. Observari subinde Errores etiam poterunt: quos ignoscere atque emendare, humanitatis erit. Sic Popie-lus II, Dux Poloniae, Eruspiciae a muribus devoratus, Piastus, ille tot tantorumque Principum ac Regum auctor & Parens, Eru-spiciensis Civis, et agri cultor dicitur lib. 56 p. 378 in Minori, p. 128 in Majori Parisina. Quod in Francofurtensi etiam prima, p. 1071, & in min. p. 1232 permansit. At in caeteris Crusviciae, & Crusviciensis rectius editum. Sed in his quam facilis lapsus est! Quae fugere sane Thuanum haud potuere, praecuntibus Histori-cis Podonae Gentis, eorumque facile omnium principe Martino Cromero, quem ipse inter Auctores Historiae suae lib. d. 56 lau-davit, quaedam ibi ex eo a se deprompta esse indicans; ex An-nalibus nempe illis consummatissimis, quos magna industria ela-boratos, et perpetua laude dignissimos Joachimus olim noster Pasto-rius, cum politissimum, nitidissimumque suum Florum Poloni-cum, Lugduni Batavorum A. 1641 primum ederet, censuit; il-lustrem eorum Auctorem (Cromerum) nulli Historicorum seculi sui, sive peritiam rerum, sive elegantiam Romani sermonis species, secundum depraedicans. XLIX. Menda Typographica quam multa & gravia inter- venerint, ex iis, quae de Libris inregris in Parisiensi ipsa, Mi- D nori 26 Naevi Typographici. § 49. nori ac Majori, perperam numeratis, § 6 & 17 tradidimus, sa-tis superque intelligi potuit. Testimonio & illa sunt, quae Tom. 4 & 5 Genev. poster. emendanda in fine proponuntur: ut mo-nuimus § 2 8. Eodem referri & alia ejus generis poterunt. Sic initio Anni 1555 in Parisiensi Min. lib. 10 pag. 122, in Maj. l. 15: p. 417 haec legimus: Quod cum major a audendi animum no-stris fecisset, ruptis a Volpiani milite induciis, et repulso cum damno Trinitatis Comite, qui comeatum eo inferre conabatur, Brissacus sub initium Anni sequentis Jacobi Fanum occupat etc. Neque in Editionibus aliis, Genev. pag. 452 f. Francof. pr. p. 291, po-ster. 305 Ann. d. emendata haec video. At primum commeatus pro comeatus scribendum: deinde pars Periodi altera, quam Apodosin vocant, Brissacm sub initium etc a superioribus Distin-ctione Coli potius, quam Commatis, separanda erat. Alia mit-timus, quae exigui fortassis momenti videri queant: cum non omnes Edictum accuratissimi Lipsii, qui Minuta in Punctis, In-tervallis, Notulis, Verborum discriminibus — neglegi, aut inverti, sine noxa operis non posse, censuit, aeque, curent. V. Lips. Polit. init. & Caut. 3. Thuanus noster quanto id item egerit studio, ut in Historia sua omnia quam accuratissime interpuncta prodi-rent, intelleximus supra § 29 f. L. Videmus, esse etiam, qui in rebus Gallicis, nemne ei notioribus, plus ei fidei tribuendum credant, quam in caeteris, ubi aliorum ei fides sequenda fuit. Unde Stilum quoque ejus ali-quando diversum esse autumant; cum verba Auctorum, quibus usus est, plerumque retinuerit. Sed (quod bona virorum insi-gnium, sic censentium, pace dicere liceat) primum illud co-gnosci facile potest, nonnisi illorum fidem Historicum & dili-gentissimum & prudentissimum secutum esse, quibus fidem se habere quam rectissime posse judicaret. Id quod Auctores, Epitomis Librorum appositi, sat probant. Ut Oimittam, quan-to studio ex iliis, qui rerum gnari essent, iisque gravissimis, ac fide dignissimis viris, omnia exploraverit Ad Stilum quod at- ti- Scriptores, quos Auctor secutus. § 50. 27 tinet, nusquam sane quisquam deprehendet, effrontem multo-rum audaciam ei placuisse, qui paginas, imo libros alienos inte-gros transseribere, ac pro suis venditare, bellum facinus putant. Quam vero ipse rationem sibi tenendam duxerit, perspici ab omnibus, qui conferre quaedam notiora voluerint, nullo nego-cio potest. Ex. gr. De Obitu M. Lutheri quae attulit, ex Jo. Sleidani Commentariis hausta esse, & ipse in Indice Scriptorum, qui Libro 2 praemissus est, commonet, & res loquitur. At Mo-dus tradendi longe dispar est. Thuanus enim ex iis, quae a Slei-dano fusius exposita sunt, non nisi ea, quae instituto suo sussicere arbitrabatur, selegit, &, quamvis verba Sleidani nonnulla reti-nuerit, forma tamen Stili tam conveniente usus est, ut ea in re nihil desiderari queat: cum non recentiorum tantum, sed & veterum optimos eodem modo rem gessisse, ostcendi facile possit. LI. Esse multo plura, quae in medium afferri potuissent, satis perspicimus. Sed cum RECENSIONEM hanc no-stram, ut eam appellare visum est, esse quam brevissimam vo-luerimus, pedem hic figimus. Et Tempus jam ipsum Conatus nostros qualescunque suffiaminat. Jam enim & hae solenniores Gymnasii Feriae, quas Nundinae nobis Dominicales anniversariae af-ferunt, elapsae sunt: iisque finem suum, dum Bibliopolarum, ali-unde etiam adventantium, eruditae, eoque gratissimae merces, accedente nunc nobili Gazae etiam Librariae celebratissimae Auctione, nos occupant, sortitis, ad Labores impositi Muneris Ordinarios, Publicos, Privatosque, Divina indulgente Gratia, revertendum est. qui sane, quando, pro eo uti par est, obeundi sunt, ad alia curanda Otii subcisivi parum admodum nobis re-linquunt. De Feriis ipsis quid dicam? Quarum plerumque ea fortuna est, ut nunquam minus otiosos esse nos sinant, quam cum otiari quam maxime videri possumus. Utinam vero eo fal-tem tempore, quod honestae, ac fortassis necessariae Remissioni concessum est, uti sic detur, ut ex iis, quae qualicunque nostro studio congessimus hactenus, chartisque, sive schedis potius qui- bus- 28 Conclusio, cum Excusatione, Votoque. § 51. busdam rejiculis illevimus, idque raptim, operaque, uti fors ferre solet, tam tumultuaria, ut eruere ac digerere confusa ac turbata difficillimum sit; seligere nonnulla, lambendoque male vivas carnes in artus quasi singere, atque in formam reducere li-ceat, quae post fata etiam nostra aliquid afferre utilitatis, si spera-re titivilitiis nostris hoc dabitur, possint. Neque esse imme-morem AEtas sinit: quae sat jam provecta, atque ad metam, lineamque ultimam magis magisque tendens, cum de vasis col-ligendis, Beatoque praecipue ex his aerumnis Exitu cogitare me ju-beat, moliri multa, spesque inchoare longiores haud patitur. Quamobrem DEUM Opt. Max, qui clementissime hactenus servum me suum indignissimum respicere dignatus est, inter ea, quae pie optari possunt, etiam atque etiam precor, ut, quamdiu in Statione hac mihi attributa me conservare voluerit, vires mihi ac valetudinem integram porro benignissime largia-tur, quo commodis inservire Juventutis, dum spiritus super-est, voce ac calamo queam; huic vero, in Spem Patriae, ac Su-orum, imo & aliorum, quo sua quemque fata vocaverint, novis subinde Posteritati succrescentibus Seminariis, pulcherrime esslo-rescenti, eam perpetuo mentem inspiret, ut cum Doctrinas, Ar-tesque egregias alias, tum Bonas etiam Literas, quibus spretis, neglectisque, Scientiae, Prudentiae, Sapientiaee, Reique adeo Publi-cae, atque Ecclesiae ipsi, solide consultum esse non potest, enixis-sime ament omnes, ac colant, Studiumque nostrum excitare at que alere suo, quo nihil nobis obtingere jucundius atque optabilius potest, lubentes alacresque contendant. Perscribebam Gedani a. d. XVIII Aug. A. C. cIdIdXXCV. JOH. PETR. TITIUS Eloqv. & Poet. Prof.